Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

491쪽

ho PHYs IcAE HERMETICAE regiones adeo a se inuicem diuersae sunt, ut hedibatum eiusdem speciei virtutes inde necessario longe inter se differant: Id quod vel vina diuersa diuersis in locis Germaniae nasicentia abunde nos . docent : Alio modo se h.abet vinum Rhen Draum, alio modo vinum Francicum, alio modo Gueilburgicum , alio modo Thuringi cum. Si

ergo pro varietate locorum vina in viribus variant, quid prohibeat, quominus id faciant herbae 3 Quid ergo , o Medice, quisquis fueris, in

methodo curandi sine discretione imitaris G lenum eiusque asseclas, cum hic in Germania tuto ipsorum remediis uti non possis, utpote quae ad tuum clima non accommodata sunt Z Si sane magna est ut recte ubi t&sentit D. Ioannes Fieitagius) italicarum & Germanicarum naturarum seu complexionum discrepanita, quia alia virobique coeli solique facies, alia victus iatio, diuersi mores, consuetudines Sc studia, ut vel hinc Gesemani normam medendi in Italia receptam non ferant,aliaque medicamentorum genera suis naturis accommodata desiderent,iuxta Hippocratis oraculum praecipientis , largiendum aliquid regioni, consuetudini &aetati, necessario fatendum fuerit, herbarum eiusdem speciei in Germania. Italia. aliisve terris nascentium, etiam esse in viribus discrepantiam elis dem ob causas. Qua-1e non regat nos, ait Paracelsus, ingenium & sensus Arabum: Aliud enim est Arabs : Aliud Alemannus, nec unum est Germania cum Chaldaeis. Errauerunt cuncti Auctores, qui sequebantur Avicennam,Hippocratem, obseruantes si os Canon I

492쪽

L a 3. IX. C A P. I V. q. ra Canones in nostris Regionibus. Nec est, quod

apud nos verum dixerum Giaci: Scias enim Medicos veritatem in sua patria expertos esse , dc generatur qua uis vetatas m se a domo: ut Chri

stiam in sua Ecclesia, ita & Media in sua pa

tria.

V. .

Nomina herbarum scire,non est virtutes e rundem nosse . Hoc tempore permulti ubi uis gentium prodeunt , qui vel in eo sibi erudit Onem tantam, ut alios nescientes piae se contemnant, adscribunt, quod herbas quoad faciem norint, at que nomina , quae a S aliis iis insignita fuerint, teneant: sed ingenue fateor , me non posse improbare, quod appellationes herbarum varias didicerint, atque herbam ab herba separare sciant: me vero improb re, quod in notitia nominum eruditionem collocent, cum virtutes herbaram se

Aiunt quidem se scire quid possit Chelido

nia. quid virium habeat Persicaria, quid virtutis in lactuca, brassica portulaca, &c. contineatur: Sed si, examinantur, omnes eas virtutes ex libris incerta pro certis ponentibus hausisse deprehenduntur. Impossibile est ex libris vulgaribus exquisite potestates herbarum addiscere, cum in iis exquisite conscriptae non habeantur. Id quod suo loco & te repore probabitur, atque satis etiam cuiuis meditanti ex paulo ante dictis

Da I patebit

493쪽

L 1 R. IX. CAP. IV. 423 imprimit, & se eis impraegnat. Non aliter ac apparet in coctione herbarum per aquas. Quo

longius coquuntur, eo virtuosius aquae virtutes&potentias herbarum proliciunt, sibique ad uni unt . Quidni ergo simili modo succus in corpore plantae multum excoctus vires solidiores ex eo exugit & acquirit λ Adspicite vitem. Quando in ea aqua e terra per radicem astum pia & instipitem delata calore conuenienti longius digeritur , ex ulte essentiam eius quintam sibi attrahit , includit, atque in uuas protrudit: Quae Vbi maturuerint , generosius vinum fundunt, quam si citius leguntur, immaturaeque ex coctio nis defectu relinquuntur. Pyra immatura, quia salipsorum corro liuam naturam propter impersectam digestionem no deposuit, corpori hominis tormina, flatus, dysenteriam-alia incommoda

non raro inferunt: matura vero in hominis sita ue&salubre edulium cedunt. Helveticos milites, ait Quercetanus c. 6. pharmacopinae restitutae,nouimus ceu strage quadam vineta obruisse , uuasq; magna voracitate de pauisse. At quid accidit 3 nimirum quia crudum, non coctum nec rite fermetatum Vinum vorare quam bibere maluerunt, inconsideratae voracitatis dederunt poenas et nam

dysenteria paulo post: maxima eorum pars interiit. Salubrius S laetius egisset, si quo unice gau dint, merum perfectum & rite ferme tatum fui s. sent praestolati. Quorsum haec, forsan inquis λ Audi attende. Medici hodierni ut plurimum rece PlaS,Vt vocant, seu medicamenta ex variis simplici scoposta *b antiquis mutuatur, ad pharmὶ

494쪽

4i PHYs IcAE HERMETICAECOpoeos eorum compositionem mittunt , &non superaddunt simplicium aetates r ut inde pharmacopoei suo ossicio se defunctos esse arbitrentur, ii modo species quocunque tempore indiscretim collectas medicamenti praescripti Praeparationi inseruerint et Verum quantus sit error, ex discrimine aetatum N virium unius emiusdemque herbae abunde cognosci potest : Et euentus , qui administrationem eiusmodi r mediorum insequitur , euidenter probat. t mere cognitionem aeratum in herbis praeteriri. Imperitum & ineptum oportet esse , qui videtunequit, quod medici sundi calamitas non exigua ex ignoratione virium secundum aetatem mutatarum existat. Expergiscimini, o medici, e somno, & in vias inquirite, per quas antiquo rum medicina hac in parte emendari & reformari possit, ne posteritas nostra vos ignoran tiae & inscitiae arguat, atque vos verae medicinae plane ignaros fuisse intelligat. Audite vocem meam , & eo laborate, Vt vera medicina , quae sparsim ab indoctis deprau . tur, & ab asyrtis deformatur. pristino restituatur nitori, autoritatemque suam, quam ex primis elua Doctoribus obtinuit. iterum nancisc tur. Deum indesinenter orate, strenue laborate, naturam macrocotai & micro cosmi profunde

indag tei & obtinebitis illud, quod serio opta

tisa

Sub finem haec Paraceis de aetatibus planta rum vobis consideranda dc cum dictis conferenda subiicio: ita ait lib. designa rerum natata l.

495쪽

ein Chiromantiam. aber die Anien derm

nent.

Sunt quidam in ea opinione, herbas virtutes suas mutuari a coeli externi superiolis potestatibus, atque ex earum influentia vicissitudinem de Varietatem operationum. vi & essentiales vires consequi. Sed sciendum est, externi coeli astra agere quidem in herbas, mittationemque iis in inferre , non vero tanquam herbarum principia operationes earum moderari: Habent enim herbae a suis sibi innatis astris efficaciam agendi de-tςrminatam , ab astris vero externis accidenta-

496쪽

416 PHYsICAE HERMETIc AElem quandam, essicaciae herbarum superadueni entem. Hoc volo: Herbae id qiuod agunt secun dum naturam suanu determinate, illud idem

quodammodo accidentaliter mutatur ab externis Elementorum influentiis. Vnicuique cor, portex Elementis constituto natura astra potentia intime singula viscera inhaerent, & cum ex Elementis nutrimentum suum petere debeant, ac quotidie etiam asstamant, ita excipiunt alimen tum ex Elementis, ut naturam Elementi uniuersalem ad certam speciem definitamque naturam determinent, ut vel hinc innoteaeat vires Elementorum eorumque quae in Elementis sunt,&ad conseruationem corporis referuntur, infringi & superari ab astris internis illius corporis, quod ex Elementis Elementatisque aliis conser Dandum est. Vbi tamen notandum est, quod Elt menta & Elementata eo citius & minori cum molestia laborςque in naturam herbae alteriustae corporis conuertantur , quo magis & propius cum herba conseirauerint : &eo tardius ma- Icarique negotio in naturam herbae corpori sue alterius abeant, quo remotius ab herbae essentia distent. Hoc quando fit, maiores mutationes externae herbae aliique corpori accidunt, δίVires corporum euidentius contorquent & mutant, aliamque accidentalem formam iis infigmit, ut sub ea ficie, qua prodeunt , in lucem hous veni sient , si potentiora sidera externam

formam vn ium& operationum non adeo pOG nter repressissent & immutassent. Non tamener terna dera reliquaque blementa, quate-

497쪽

nus se habent ut uniuersales causae, Vires a pro priis astris herbarum primo & immediate prouenientes tollunt penitus & interimunt, sed tantummodo hoc essiciunt, ut eaedem vires retusae appareant, si ab astris externis disconuense entibus influentia in interiora viscera herbarum

intromittitur : Si vero astra externa cum astris i ternis herbarum notabilem & accuratam harmoniam obtinuerint, mirandum in modum operationes earundem herbarum increscunt, potenter se exerunt, atque maiori cum voluptate

essicaciaque foras eguunt: Simile enim umili

confortatur, contrarium vero e contrario impeditur, immutatur, & saepe tollitur. Vt haec, quae dixi, dilucidius intelligas , finge calorem Solis esse uniuersalem causam sui quoque est) ager que in ceram & lutum. Cera quia principium mollitiei in se habet ex astro suo, patitur se a Sole emolliri: lutum vero quia principium duritiei ex astro sibi innato obtinet, patitur se eoilcm Solis calore indurari: Vnde liquet determinari influentias Solis a principiis & astris internis inferiorum. Forsitan hic obiicere possis, quod

Medici natu iae hactenus vim intulerint, dum herbas certis & statiatis temporibus colligenda esse publicis scriptis prodiderint, cum a superio. ribus astris actiones & vires herbarum nullo modo secundum sententiam iam ante explicatam proueniant. Verum Medicorum institutum laudabile est , & cum di iis optime conuenit aherbae enim a suis quidem innatis astris tanquami genuinis principiis vites suaa possident, Sc ex

498쪽

413 ΡΗYs IcAE HERMETICAE influentiis superiorum astrorum aliorumque E- timentorum hoe nanciscuntur. ut vel potenti magant id quod agunt, vel remissius. Siquidem astra quorum influentiae sunt diuersissimae ab astris herbarum innatis, impediunt & retardant operatione. internorum astrorum : Ea vero astra, quorum influentiae astris herbarum innatis aemicae sint, adeo adaugent vires herbarum, V postea potentius id, ad quod destinarae sunt, e sciant. Vnde medici tempora certa collectio-mis herbarum obseruari volunt, ut inde influentias herbarum astris amicas cum collectione Plantarum coniunctas deprehendant . & inde maiorem in operando efficaciam in hei bis excitent. Non nescio sese oblaturos esse homines, qui de astris herbarum dissertationem meam sint incusaturi obscuritatis & falsitatis: partim ex eo quod eam doctrinam intelligere nequeanr, partim ex eo quod Paracelsi opinionesim publicis Academiis non sine singulari seruore condemnatas & ad Orcum tenebrarum relegatas in lucem reuocare per eiusmodi terminos in Scholis Peripateticis S. Ramaeis plane inusitatos annitar. Huic accusationi iniustae ut pro

virili mea xespondeam, primum aio, Paracelium fuisse magnum Philosophum& Medicum,no tamen me in eius placita unquam iurasse , vrquicquid ipsi in buccam venetit & euulgauerit

tanquam vero consentaneum admittam ruear

que: agnosco enim Paxa celsum fuisse hominem. errareque saepe potuisse , imo etiam errasse aliquoties et neque ipsius unquam voluntatem fuisse,Vt

499쪽

isse, ut omnes homines in assensum traheret, Qbique in omnibus applaudere cuperet. Hoc vero de ipso sciri necessarium esse duco , quod etiam fuerit homo liberi iudici j, atque ex an mis Optauerit, esse etiam eos qui ipsum in iudicando imitarentur. Noli vero ipsius dogma facile falsitatis arguere, quando forsan ea recte non intelligis , tantaque perspicuitate , quan tam in Hippocrate Galeno, horumque sectat ribus oculis tuis in crassa rerum cognitione Vesesantibus deprehendis, doctrinas Paracelli resemias esse non obseruas: Sapientia enim vela elusique secreta diuiniora pei spicue sine inuolucro manifestari non debent, ut lectores librorum, in quibus sapientiae sincerioris arcana profunde latent, habeant in quod studiose inquirant.& ex quo de die in diem proficere possint. Quemadmodum in hominis intima prosum ditate potissimus thesaurus & margarita pra stantissima eo fine diuinitus reposita est , ut homo semper habeat quod in se expiscetur, dcin quo animus ipsus magis magisque perficiatur. ut vel hinc veri Philosophi dissici limum esse iudica uelint hominem sese ipsium cognoscere, si e ingentibus laudibus depraedicauerint illud γνωθι σεαυτον : ita etiam Paracelsus vir laude immensa dignus cortici litterario inclusit& ad centrum litterae occultauit sapientiae sincerioris nucleum, ut digni filii doctrinae ingenii excellen-

ria pollentes Dei que auxilio nixi magno cum laiore tires aurum tantum inde eruerent, atque in

magno haberent pretio et indigni vero quales sunt

500쪽

cinae, & ij quoque omnes qui Chymici audire

cupiunt , cum nihil minus sciant quam vere Cnymica, a tanto gazophylacio arcerentur, de ad tenebras abigerentur. Sussiciat ingenuis vi ris sapientiae eximiae cultoribus nosse, etiam ex Paracelii instructione , veram clauem, qua porta literaria in ipsius libris reserari debeat, ut perspicue intellectui ipsorum pateat, quicquid Mo-

mi arbitrantur esse inuolutum & occultatum.

Clauis haec en dexteritatem meam) Paracelsicorain scriptorum est ipsum Naturae lumen &Gratiae numen : ad quae ante omnia te Paracelsius remittit. Ex Deo & macrocosmo non tantum di stere poterimus verae sapientiae initia & fundamenta . sed etiam perfectionem eiusdem , ut ni

hil nos lateat, quod in sapientum libris vel profundissime velatum &absconditum videtur. Tu igitur qui legis Paracelsi seripta, vide ut introitus tibi concedatur ex Deo & natura ipsa in mo-croeoimi operationibus se ostendente, & habebis deinceps longe ampliorem materiam, ex qua magis magisque in exquisita eruditione proficere queas. Haec pro Paracelso dicta sussiciant. Obscuritatem , quam ex voce Astri tibi forsan imaginaris , dilucidissima explicatione tollam.

Est ergo Astrum igneum punctum in herba, a

quo operationes certae istius prouenire possunt. omnis operatio herbae ab igne insito est. Operatio quanto magis varia est, tanto magis ignis variat. Multis ergo operationibus ab Mrbaoatientibus & essiuentibus multi etiam δε diuersidabuna

SEARCH

MENU NAVIGATION