Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

x i 6 Iuris Canonici Georia

destincti sibrogari, sit omnibus aliis praeferendus , tametsi alii impetrantes fuerint in Data priores. Idemque cit. de subrogationib. Dum. I 3. docet consuetudinem receptam hanc esse , ut Regula ista prodesse indifferenter valeat tam actori, quam reo seu defensori et quaravis cap.2. ut lite pendent. in 6. prohibeat ne in jus petitoris aliquis subrogetur , sed tantum

defensoris.

XI. Et licet vindiciae , seu possessio beneficii fuisset defuncto adjudicata , tamen saltem in Gallia possiessio illa non continuatur ad subrog tum , juxta legem tam baredes, D. de acquir. possessi quae luculenter dicit jura omnia dcsancti ad haeredem transire , sed non possessionem , quia haec simul cum defuncto interit; oc sic opus esse ut haeres adeat de novo possiessionem haereditatis. Rebutas d. tir. de subrog. colliti g. n. 27. Qui idem num. 28. testatur hanc esse in Gallia praxim , ut post subrogationem rescripto Summi Pontificis obtentam intra men scin , impetrentur

quoque intra annum literae Regiae ad ineundam possessionem jure subrogationis : hac ratione , quia Rex & Regii Iudices cognosciit in Gallia de omni posses lorio ; de quia aliunde Interdicta polle moria anno terminantur ac perimuntur , l. a. in princ. D. uti possidetis :&l. In honorari D. de obligat. & action. Et si quis per Literas Regias non petierit de prosequutus fuerit intra aluium nanc in beneficio subrogationem de pos sessioneni, nulla poterit restitutione advosus hunc anni lapsum juvari, ut multis Gallicanis Senatusconsultis probat Papo lib. s. placitorum, tit.7. 3. 3. 4. & 3. Hinc annus decurrere incipit a die notitiae provisionis . sed si non probetur anterior notitia, computabitur saltem a die initae possessionis : ibid. g. s. XII. Q lando duo provisi sunt de eodem Beneficio , potest alter horum novam provisionem impetrare in clausula & forma ista: Si alteri non fit quasitum. Nihil enim impedit plures titulos accumulare , ut unus alteri suppleat. Atque in hac forma necesse est ab oratore in supplicatione exprimi litigantium nomina, statum & qualitatem beneficii, starum qu

oite ipsius causae, cum vacationis modo. Felinus in cap. Nostra , verb. Titulus, de re scrint.. XI II. Sed iii inter duos , pluresve collitigantes novus adversarius exurgat, poterit etiam admitti sub clausula ista : Si neutri, vel Si nulli iussi quasitum. Adeo ut his causa cadentibus, Tertius iste subrogetur ; sed si quid juris habent, Tertius iste submoveatur. Non enim rescriptis suis intendit Papa quaesito alterius juri praejudicare , cap. V πω , de rescript. in c.

CAPUT

242쪽

s Praxis. Lib. II.

CAPUT XXIII.

Diίersi quidam zacationis Beneficiorum modi disititiuntDr.

Xps Nni Miis hujus libri capite 8. spectabiliora Beneficii

acquirendi impedituenta : isto nunc capite tractationem suscipimus praecipuarum causerum , quae vacationem Beneficiorum inducunt , quarum una est subsequens matrimonium. Ex qrio enim provisus de Beneficio matrimonium contraxit, vacat

Beneficium ipso jure & facto , cap. i. & cap. Diness, & cap. cim decorem , de Cier. conjue. Nec obstat quod isti Canones dicunt, Clericos qui uxores duxerunt, este compellendos ad Beneficia dimittenda ; id enim de dimittenda possessione dicit ur, non de dimittendo Beneficio jam per matrimonium contractum dimissb. II. Ut huic vacandi modo locus sit, dcbet esse matrimonium per verba de praesenti contractum , quod Ratum vocant ; non enim sufficiunt sponsalia de futuro : Canones enim loquuntur de uxoribus ductis , de matrimoniis contractis. Nec requiritur ut nuptiae fuerint con amatae , cum id Canones minimὸ requirant. Ranchinus decisionum p. 3. conclus. 96.& 63. Rebuisus in praxi, p. i. tit. μ' .gd collat. m. n.J J. & p. 3. tit. de public. resis i. glos I 8. n.ΑΙ. III. Vacant praeterea ipso jure beneficia ejus , qui in Episcopum electus & confirmatus ,& in possessionem missiis, tandemque consecratus est, aut saltem tempus exegit , quod Ius ad consecrationem requirit, cap. Cum in cunctis I. g. Cum vero, de election. Tempus autem illud ad consecrationem Episcopi requisitum est trium menuum, can. Q a , dist. icio. Concilium Trident. sess. 13. cap. 2. Haec autem vacatio de quibuscumque Beneficiis intelligitur , Dignitatibus , Personatibus , Officiis , Beneficiis curatis , simplicibus , in Titulum, in Commendam. Quin etiam hoc jus adpensiones extendunt Garcias p.ri. cap.6. & Gigas de pension b. quaest. 16. Sed hoc minus probabile est: pensiones enim non comprehenduntur nomine Beneficiorum, de quibus solis loquitur dictum cap. Cum in crurctu. Potest autem Papa cum novo Episcopo dispensare super ista praecedentium Beneficiorum vacatione. Gloss. in can. Si quis, verb. Translatus, 2 I. q. r.

IV. Vacant praeterea ipso jure Beneficia ejus , qui per solennia Religionis vota professionem legitimam emittit, nimirum liberἡ , & legitima aetate, & post annum probationis, & coram legitimo Superiore , cap. E e Beneficium,

243쪽

Lig ituris Canonici Theoria

Teneficium, de Remi larib. in 6. Non enim licitum est cuiquam duplici suno militia , & duci us cingulis ac stipendiis mereri, l. Hii qmiam, C. qui milit. non pol l . lib. 11. Nec sufficit ad Beneficiorum vacationem smaptio& gestatio religios habitus citra veram professionem. Quinetiam in allia non susscit tacita professio , sed requiritur ex pro illa , & in scripturam ab ipso profitente subscriptam redactii. Cum enim Constiti itio Molinensis sub Carolo IX. art. 11. nullam admittat religiosam professionein etiam testibus & plurium annorum habitus gestatione probatam , nisii de eadem per scripturam a profitente subsignatam constet , monachus in Regno Franciae professus non excidit iuribus pristinis quoad forum externum circa polleti a beneficia & succelliones, nisi scripto ejus professio completa fuerit. Brodeus in Louetum lit. cap. ii. Despei stetis trach. de Benefic.

tit . a I. se h. s. num. 2.

V. Qii aeritur si professus Regularis ad saecillum redeat, an possit dimissa Beneficia recuperare 3 Distinguendum hic est; si enim post legitimam δc validam professionem , etiam si postea cum eo Papa dispensaverit, etiam ob causam legitimam , qualis est notabilis infirmitas , exeat licite de monasterio , non potest nihilominus antea libere dilatissa Beneficia recuperare : quinetiam inhabilis manet ad quaevis saecularia Beneficia aut pensiones hiper illis obtinendas , nisi ad naee etiam fuerit expressE per Papam reliabilitatiis. Rebussus tit. de dispelisatione cum Regularib. Existit enim verὰ Religiosus , & ita incapax est Beneficii secularis , inali & regularis alterius ordinis quam ubi prosellius fuit, cap. Crum sing da , . μο&ινο ι, de praebend. in 6. Atque hoc statuendum ad primum distinctionis

membrum.

VI. Si verδ redeat professus ad seculum ob ni illitatem seu invaliditatem suae professionis juridice probatam de declaratam, eo casu si alia non obstent impedimenta, capax est suscipiendi Beneficia de pensones , potestqtie bona temporalia & pristina Beneficia, pensiones , aliaqtie spiritu lia jura quae per invalidam professionem abdicasse visus fuerat, resumere, saltem obtentis in integrum restitutionis Literis. Sane obstare huic potest exceptio pacificae triennalis possessionis; talis enim posses r juvatur titulo , neque potest ipsi vis, aut intrusio , aut simonia objectari, quibus f

lis frustrari potest triennii pacisci privilegium. Sed si non intercessit triennium , haud dubiε invalide proseistra competit jus regressius ad pristinuin

Beneficium ; nullitatem enim professionis comitatur nullitas renunciati nis Beneficiorum , pensionum , dc bonorum temporalium; cum omnis

haec abdicatio fundetur in sola professione, quae prorsus irrita de nulla fuit ; sublata enim causa tollitur effectus, & Lubverso fundamento corruit Omne si perstructi im. Confirmatur etiam haec deciso his Concilii Tridentini verbis sest .as. de Regular. cap. 16. - renunciatio essesti nimia

Post sertiri, nisi situ uia prase,sime. Igitur caeli nulla fuerit renunciationem

consequuta

244쪽

consequiita prosissio , nullam habet vim praecedens renunciatio. Praetere in coll.itioitibus factis ex causa vacationis Beneficiorum ob religiosam Dinfessionem, ista iuris conditio necessario involvitur, Si sit valida protessio. Hiic etiam spectant juris dispositiones de rationes quae habentur D. de condictione causa data & causa non sequuta, & D. de condictione sine causa , S: l .ultinia, C. de revocand. donation. VII. Hoc tamen constanter tenendum, ciuod si quis invalide prosensus redeat in Clerum secularem , de inopia laboret, poterit ordinarius detrahere de fructibus Beneficii pristini, unde ier exceptionem triennii pacifici repellitur, moderatam pensionem ad ipsius sustentationem. Pastor

VIII. Vacat pariter Beneficium Sacerdotio annexum, si provisus ad Sacerdotium integro anno non curaverit promoveri, cap. CG in cuntitis,s. Inferiora , de clection. Ec cap. i. de aetat. & quai. de Ord. praeficiend. &cap. Ei qui, de praebend. in s. de Clement. Ut ii , de petat. & quai. praefic.& Concilium I iidenti se ii ii. cap. . & sess. 2 . de reserm. cap. I 1. 3. Neminem. His conforme est Edictum Henrici IV. anni i6o6. mensis Decembris , art. I. Itaque electus aut provisus de Beneficio citrato , non est necesse ut jam sit actu Presbyter, sed ut possit esse Presbyter intra ipsum

annum. Idem juris est circa beneficia quaevis Diaconatum aut Subdiaconatum requirentia. Tridentinum sic statuit in d. g. Neminem. Nemnem etiam ad dignitatem, Canonicarum aut portionem recipiant Costar res , nisi φά-ι eo Ord me facra sit initiatus, quem iri Diqnitas , aut Prahenda , aut fortio requirit; aut in tali Mare si , ut intra tempus a iure ct ab hae Sacra θnodo statutis initiari valeat. Qitibus ex verbis perspicue infertur , posse aliquc minchoato aetatis anno vigesimoquarto provideri de Beneficio curato , cum ex Tridentino Concilio duo ista constent , de anno inchoato vigesilao- quinto posse aliquem ordinari Sacerdotio, & insuper tale illi Beneficium conserti qui possi intra eundem annum Sacerdos fieri: de ex consequenti conserri posse tale beneficium illi qui jam annum aetatis vigesimum quartum incoepit. Enimverb sessi . cap. i 1. f. Nemo, sic decernunt Tridentini Patres: Nemo ad Dignitates qua aque, quibus animarum cura subest , promο-veatur , nisi qui saltem vigesimum intum atatis annum attigerit. IX. Vel igitur Beneficio annexi sunt Ordines simplicitcc de absolutὸ, dc tune satis est ut qui providetur in ea sit aetate , ut ad requisitim ordinem promoveri intra annum possit: aut certὸ Ordines sunt Praebendis annexi , ut conferri Praebendae non aliis possint, nisi illis qui jam actu eo Ddem ordines susceperint, sive jure id exigente , sive speciali stacilio, sive consuetudine, sue sun datione ; de isto casu talis conserti Praebenda non . potest, nisi illi qui jam actu requisitum ordinem sese merit. Prosper Fagnantis in cap. I. de aetat. & quai. dc ord. nu . s 2. refert sacram Congregationem Concilii judicasse de declarasse, si ex fundatione Capellaniae

E e E cautum

245쪽

Iuris Canonici me oria

cautum sit ut Rector , seu Capellanus per se Missas celebret, id non obstare quominus conferri simpsici Clerico positi , modo in ea sit ae t. e ut

intra annum fieri Sacerdos possit ; sed tamen hoc impedire ne conscrti Clerico quatuordecim annorum possit, quae aetas requiritur a Tridentino Concilio ad minora Beneficia simplicia : adjungo, neque in Gallia Clcrico septenni, qui minorum simplicium Beneficiorum & Capellaniartim in hoc Regno capax est, dummodo provideatur ut servitium & onus per virum debito ordine initiatum exerceatur ; quatenus qui per alium facit, per seipsum facere videtur, ex regii l. juris in d.cap. scit. X. Verumtamen in Gallia annus iste promotionis ad Ordinem non

incipit dinumerari nisi post annum pacificae possessionis , adeout post

sumptam Beneficii collati possessionem duo anni excurrant. Sic enim Edictis Ble sensibus art. 9. sancivit Henricus III. de Abbatiis & de Conventualibus Prioratibus, ut his provis se ad Sacerdotium promoveri ficiant intra annum. Et mox subiungit : Et ubi isti post biennium non fuerint Sacerdo tis initiati, eo imo vacab-t, ct ab aliis impetrari fusemodi beneficia poteruis illi vero tenebuntur fructus omnes perceptos restituere ad pias cauis a Vplicandus. Confirmatur 'lioque Henrici IV. E dicto anni I 6o6. art. i. in fine , his verbis : Ut habemes Dignitates in Ecclesis Cathedralibus teneantur sub par amissionis eartim promoveri ad Sacerdotium intra annum a die pacifica possessioris inchoandum. Praeterea Clement. Ut ii qui, de aetat. & qua l. ic Ordin. prae-fic. praerequirit expressis verbis ante annum promotionis ad Ordinem pacificam possessionem. Idque aequitati consentaneum est, ne si contingat Beneficium evinci, is qui possederat, adstrictus hac occasione ordini lacro cogatur inops, cum status Ecclesiastici dedecore , famelicus , laceriis& mendicans vitam degere ; quod evitandum csse docet can. Diaconi, dist. 93. Itaque in Galliae Regno primus annus possessionis Benescii non connumeratur cum anno ad ordinis sacri promotionem requisito , coque duorum annorum spatio decurso vacat confestim Beneficium ejus , qui requis tuiti ordinem sumere neglexit. Ita docent ex juribus citatis , & ex quamplurimis Gallicanis Senatusconsultis Rebussus tit. de non promotis

intra annum , mim. .- 1. Papo lib. 3. Placitorum , tit. is. Bochellus in praxi benes vers. An depromotion. Pastor lib. 3. tit. I 6. num. 3. De speiustus tract. de benes tit. V. sect. 8. num. 6. Hinc sequitur , Curatum necdum

Sacerdotem posse ad finem anni sibi ad sumendtim Sacerdotium indulci suam illam Curatam Ecclesiam cum alio Beneficio permutare, ut docet ibid. Rebussus num. 3 . de 38. quia scilicet habet plenum jus etiam nunc

in Beneficio , donec integer annus exspiraverit. Idem docet Bengelis tit. quibus mod. vacent vel amittantur benes M. 3. num. 3I.& 32. In omnibus

enim temporalibus actionibus, nisi novissimus totus dies impleatur , ius integrum perdurat, nec finitur obligatio, l. In omnibus i. D. de action. dc obligat. XI. Excusat

246쪽

22 Is Prisaeis. Lib. II.

XI. Excusat tamen ab hac ad ordinem Sacrum intra annum promotione legitima impossibilitas, ut adversa valetudo , pestis, bellum, captivitas : item dispensatio , quae potest etiam ex rationabili causa concedi non ino id a Papa , sed etiam ab Ordinario. Vide ad haec d. art. 9. Edusti Blesentis. Haec eadem tradit Rebuifus p. 2. praxis, rit. de dispensation. de

non promovendo, num. i. dc 2. de Despuisse s d. tit. 9. seel. 8. num. io.

Quin etiam diserte cap. Licet ca , 6.Super rescisma , de elech. in 6. istalii in hac ipsa materia specifica dispensendi rotestatem Episcopis attribuit, simulque provide admonet, debere ab eisdem provideri de Vicario , qui hoc temporis intervallo assignata sibi de proventibus Beneficii congruente portione Curae ministerium exequatur. XII. Alius vacationis Beneficiorum modus est incompatibilitas climaltero Beneficio. Quisquis igitur de Beneficio provisus novum postea Beneficium acquirit cum priori incompatibile , alterum horum amittat necesse est. Primitus quidem statuerat Lateranense sub Alexandro III. Concilium , ut taliter provisus amitteret posterius acquisitum Beneficium , cap. .Quia non ili, de Cier. non resid. Sed posterior juris dispositio , quae nunc viget, satius duxit ut privetur prius acquisito Beneficio , cap. De multa, de praebend. Clement. Si prures, de Clemeiat. fin. eod. tit. & demum Concilium Trident. sess 7. cap. . de retario. Potest ipso jure Episcopus prius illud , utpote ipso jure vacans , alteri conferre, d. cap. De multa , & cap. Licet Episcopus, de praebend. in 6. Ab ista tamen Beneficii vacatione Papa dispensare potest, d. cap. De multa , de praebend. Rebussus in praxi, l . z. tit. de d; spensat. ad plura benes a num. 26. usque ad num. 33. quo oco docet , poste quoque Episcopum ex rationabili causa dispensare ad plura simplicia Beneficia, sed non . ad curata. Invalida porro est Papae dis pensatio, cujus impetrator omiserit vel unum tenue Beneficium exprimere quod possidet, cap. Non 'test , in princ. de praebend. iii 6. Verumtamen electus in Episcopum , etsi adeptus Derit novi Episcopatus posscssionem, non tamen statim excidit ante habitis Beneficiis etiam incomp. alib. Iibus cum Episcopatu , nisi post consecrationcm , cap. Cum in cunms . f. Cum vero, de et cimon. In aliis verb Dignitatibus aut Beneficiis fit jactura ex incomp. 1tibilitate secundum jus commune statim ab indepta corporali ponsessione ; secundum autem Galliae praxim, finito pacificae pollἰssionis anno : neque opus est ut Collator ad conserendum Beneficium ex incompatibilitate vacans requirat , vel citet ejus posse librem; sic enim docent Joan. Andr. in cap. De multa , de praebend. num .io. & Prosper Fagnanus ibid. num. 36. probantque ex his cc Canonis verbis , Libere conferat, idest sine ulla admonitione. Quod idem servari potest in omnibus aliis quoque casibus ub cumque beneficium quodvis ipso jure vacat, teste Innocentio in d.cap. De milia , num. 3. & Fagnano ibid. num. I 6. Si quaeras utrum

Regula de triennali possessiore faveat huic incompatibilia possidenti 3 Nego E e s cum

247쪽

furis Canonisi Theoria

cum Fagnano ibid. num. 8. & seqq. eo qudd scienter promotus ad in compatioilia habeatur Dro intruso , quem verba ipsa Regulae excludunt , Beneficii triennalis possessione : atque ita refert judicatum a Sacra Conta gregatione Concilii, & approbatum a Papa hoc vidicium die 28. Ianuariian. 1387.Quoad porro alteram Regulam de annali possessore , docet ibid. Fagnanus hac juvari polletiorem incompacibilium. Ratio est , quia Re gula ista nihil intendit, quam exclusionem novi impetrantis negligentis adimplere , quae Regula eidem facienda praescribit: neque tamen j as ul- .lum praebet illegitimae possessioni ; qua sumpta , statim locum esse vaeationi incompatibilium docet Gloss. in d. cap. De mulis, quae voces , ps roceptionem alterius , exponit coi poralem pollessionem. Quin etiam hoc idem diserte sancitur cap. Licis Epi optu , de praebend. iii 6. dc consentit Fagna

nus in d .cap. De multa, num. 9.

XIII. Beneficia incompatibilia sunt duae Dignitates , duo Personatus , duo ossicia quae residentiam requirimi , duo etiam Curata Beneficia, duo conformia intra eandem Ecclesiam Bencscia , ut duo Canonicatus; item duae Vicariae perpetuae , regulare quoque Beneficium cum altero se- .culari. Poteli tamen unus Sc idem simul cile Canonicus Curatus in eadem Ecclesia. Illa omnia fusc tractat probat Rebuisus p. z. tit. de dispensition. ration. aetat. in verb. Incompatibilia. Usus denique generalis risui it , ut duae sub eodem tecto , seu Ecclesia teneri pollini Capellaniae simul. XIV. Ab hisce incompatibilitatibus excipiuntur Beneficia unita, cap. Dudum , de election. cap. Eam te, de ae t. & quai, & ord. Praefic. Excipiuntur pariter commendata Beneficia ad rempus , scilicet sex mensuin. Istudque genus Commendae potest Episcopus conferre ex justa causa , ut est necessitas , aut evidens utilitas , cap. Nemo deinceps, de election. in s. Rebuffus p. I. praxis, tit. de commend. num. 29. 3O. & 3 I. Commenda in vero perpctuam, seu ad vitam solus conferre sinamus Pontifex potest. Et in universum Commendatum Beneficium, sive ad semestre, sive ad omnem vitam , non est incompatibile cum alio quovis in titulum collato Beneficio , can. plures , Li. quaest. I.

X V. De pluribus Beneficiis simplicibus Doctores in cap. Exstirpi da, f. qui vero , de praebend. communiter affirmant simul teneri poste per Episcopi dispensationem ; qua lavis nullam prorsus requiri ob contrariam ubique usitatam consuetudinem, tradat Rebussus p. z. cit. de dispensat. ad

plur. bene L num. 29.

XVI. Observandum est , etiamsi possessione Beneficiorum incompatibilium vacet primum ipso jure , non tamen pro haberi his provisum resignare alterum horum, dummodo jus non fuerit alicui tertio quaestum. Nam si ex illa secundum jura vacatione Papa vel Ordinarius alteri deprimum adepto Beneficio providisset, jam non relinqueretur res gnationi

248쪽

s Praxis. Lib. II.

lociis. Aliud verδ est vacare Beneficium bure ipso diu taxat, & aliud vacare idem ipso facto. Ubi enim vacat solo jure , potest adhuc Beneficii possessor ipsi reminciare , sive simpliciter , sive in favorem , re ad

huc integra , si alius nemo impetraverit. Et hac ratione potest unum resignare , qui plura possidet incompaxibilia et, po cstque similiter resignarere adhuc intestra is qui ad Ordines requisitos non est toto anno promotus. Et Episcopus pariter resignare potest beneficia ante Episcopatum adepta. Ubi vero Beneficium vacat ipso facto , non relinquitur novae renunciationi locus. Vacat vero ipso facto Boneficium per cessum aut decessitin, per matrimonium , per religiosam professionem. His enim casibus invol vitur vel expressa, vel tacita renunciatio juris & possessionis prae habiti Beneficii. XVII. Plura de incompatibilibus Beneficiis , & quandonam unius accessu alterum vacet, sive ex jure communi, sive ex jure GalIicano , re quire seperius in hujusce libri titulo De resi iis us in favorem, art. 8.ad finem. XVIII. Vacationem quoque Beneficii nonnunquam inducunt censurae , aliaeque poenae Ecclesiasticae, necnon permulti canonici dciactus. Sed de his inserius peculiari libro disseretur. XIX. Quando quis sive per resignationem , sive jure devoluto Bene ficium impetrare cupit, consultissimum est ut clausulam ad titulum quem proponit, superaddat istam , Sive qmcumquc alio modo Beneficium vacet. Fortassis enim alius petitor consurget, qui propter alium quemcunque desectum , aut incapacitatem possidentis , sibi Beneficium hoc idem de poscat , contendatque, neque potuisse ab illo possideri, neque ab eodem in alterum transmitti ; csim nemo plus juris in alium transferre possit, quam ipse habet, cap. Nemo potest, de reg. jur. in 6. & l. Nemo plus juris, D. eod. ut si erat illegitimc natus, aut aliter irregularis , vel excommutanicatus, nec dispensatus quando Beneficium adivit. Nihil autem inhibet ad pleniorem securitatem jura plura accumulare : & quando plures eandem in rem concurrere possunt actiones , una alteram non excludit , &una deficiente , altera jus quaesitum roborat, f. ult. Instit. si quadrup. pauper. feci dicat. & l .penuit. D. de Obligat. dc actionib. & cap. Im

CAPUT

249쪽

CAPUT XXIV. De electione , simulque de Capituli jure

potestate.

Apiruto RuM jura singularia neque prosequi velimque si vellem possim , tam saepenumero contrariis statutis& oppositis consuetudinibus regantur. Sed ea sola attingere mens est, quae sunt communis juris. Electio facienda est omnibus vocatis & praesentibus , qui possimi commode interesse. Et si unus , aut alter jus habens suffra i vocatus non sit, ad ejus prosequutionem irrita fiet electio etiam conhrmata. Sed eadem valida erit, si non vocatus eidem stridio pacis acquieverit , cap. sint 28. de election. H ic ergo casus excipἱtur ab illa regula juris , Quod ab initis non valet, tractu temporis non convalescis , le g. cmd initio, D. de regul. jur. Et, matur irastu temporis , quod ri 1ine ab initio non subsistit : cap. Non firma-ruar, eod. tit. in 6. Cessat hic etiam alia regula : Ratum quis habere non 'rest , quod suo nomine non est gestis , cap. tum , cod. in 6. Similiter in I ure Civili testamentum patris alioqui irritum & inossiciosum valet, si filius praeteritus non conqueratur, l. Filio praeterito , D. de injust. rupto vel

irrito testam.

I L Absens legitime impeditus ne possit Capitulo interesse , procuratorem constituere potest de corpore ipsius Capituli in negotio clectionis, cap. Vitia propter, g. Illud autem, de election. & cap. Cupientes, fassuper, &6. Electos, eod. tit. in 6. & cap. Si quis justo impedimento , eod. in 6. Valetque hic illa juris regula : Potest qHi per alium, qu/d potest facere perseipsum, cap. Fotest quis , de reg. jur. in 6. Quanuis fuerit olim Galliae consuetudo,

ut absentes vocandi eiciat ad Capitulum de toto Regno , ut testatur cap. In Genes, de election. illa tamen consuetudo prorsiis antiquata est, nec ullibi servatur, adeout non vocentur nisi soli qui sunt in civitate vel oppido , in quo Capitulum convocatur: & si secus agendum esset, excideret saepe Capitulum iuribus suis, & per ejus moram aperiretur locus aut praeventioni Papae vel Legati, aut devolutioni ad Superiorem, maxime cum in electione Vicarii Generalis Sede vacante Capitulum non habeat plusquam octo dies , ut infra docebimus num. I 8.

III. In Capitulis sive Cathedralibus, sive Collegialibus , sive Regularibus virorum nemo vocem ac suffragium habere potest , qui non sit Subdiaconus , ut statuit Concilium Vietinense in Clement. Ut ii psi triditan a

250쪽

Praxis. Lib. II. 223

Mhiis , de aetat. de qual. de ord. & Concilium Trident. si T. 22. cap. . de

reseriri.

IV. Triplicem canonicae electionis sorinam proponit caput sina 'er, de eieci. desumptum ex Concilio Genurali Lateranens sub Innocentio III. scilicet per Scrutinium , ut praesentibus omnibus qui debent , &volunt, & Possunt commode interesse , a illaniantur tres de collegio fide digni, qui secrete de sigillatim vota cunctorum diligenter exquirant, Min scriptis redacta mox publicent in communi, ut is collatione habita eligatur , in quem omnes, aut major &ianior pars Capituli consenserit: vel per Compromissum , quo potestas cligendi aliquibus viris idoneis com mittitur , qui vice omnium provideant & eligant: vel per Inspirationem,

quum sine fraude & vitio omnes communi sensu conveniunt in unam personam , & sic eam eligunt. V. Caeterum praedictam scrutinii formam quia non satis secreta erat, Concilium Tridentinum ablogavit sest. 23. de Regular. cap. 6. sanciens feri deinceps per vota secreta italu singulorum eligentium nomina vimquam publicenturi vetat praeterea voces dc suffragia ablentium suppleri. Et addit: Si vero contra hujus decreti cavstitutionem aliquis electus fuerit, elemo irrita sit. VL Cico electionem Abbatissarum idem Tridentinum se T. 23. c. 7.

sic providet: Abbatissa , ct Priorissa , ct. quocunque nomine P Uecta vel ma-

posita appelletur , eligatur non minor annis' quadraginta, ct qua octo annis post ex essem professionem laudabiliter vixerit. Quod si his qualitatibus non reperiatur in eodem monasterio, ex alio ejusdem ordinis eligi possit. Si hoc etiam incommodum Superiori, qui elicitioni praeest, videatur, ex iis quae in eodem monasterio annum trigesimum excesserint, ct quinque saltem annis post 'ofessionem recte vix rint, Episcopo vel alio Superiore consentiente eligatur. Duo ι vero monasteriis

nulla praeficiatur. Et pauid post: : Ii vero qui electioni praest Episcopus , sive

alius Superior, claustra monasterii non ingrediatur, sed ante cancellorum fenesteialam vota si Harum audiat vel excipiat. In reliquis serventur sciuurum ordianum vel Manasteriorum constituriones.

VII. Ex his liqtiet Concilium in hoc maxime intendere, ut electiones liberae omnino lint & secretae quoad cligentium personas ac nomina, ede ut si secus fiat, Iro nullis habeantur. Et Suare et tom. A. de religione, lib. 2. cap. sar. 12. refert & sequitur declarationes Congregationis Cardinalium , necnon decisiones Romanar Rotae , quibus statuitur nullam fore electionem, si vel unius vocalium nomen etiam fortuito innotuerit. Paria

scribit etiam Barbosa ad citata pauid ante Tridentini loca. VIII. Suffragiorum libertati suffragatur Concilium Lugdunense , cui praesedit Gregorius X. & refertur in cap. Ubi periculum, s. Catei m , de elect. in 6. ouum arbitrium c inquit vel inordinatiu captivat assilius, vel ad certum aliquem obligationis cujUque necessitas adigit, cessat elei lio , dum libertas

adimitur eligendi. Et districte prohibetur illis qui electionibus praesunt , ne F s libertatem

SEARCH

MENU NAVIGATION