장음표시 사용
41쪽
nere singulari cura et diligentia fuisse per-sunctum per sex annos, ab anno 1810 usque
ad annui 18l6 , itaque per omne illud tempus calamitosum, quo Gallorum oppressio non modo Patriae, Sed etiam nostrae Academiae interitum pararet. Postea autem valetudine minus Prospera utens, muneris vacationem honorificam, quam
renuntiato omni stipendio petierat, anno 1822 adeptus est ; quo tamen Olio cum dignitate ad extremum vitae ita fruebatur, ut quacunque re posset Academiae commodis inservire , juvenibus re et consilio pro deSSe, Omnibusque Civis optimi atque virtutis vere Christianae esse exemplum non desierit. Utinam vestrum ordinem , Juvenes Optimi lintegrum salvumque salutare possim , sed licet pauca sunera hic annus tulerit, nulli tamen ordini, nec aetati mors pepercit. - Egregios enim Juvenes, Patisi, et van Re es tum morum honestate, tum eximiis ingenii dutibus
adeo excellentes, ut optimam et Parentum et Praecepturum spem et exspectationem de se excitavissent, e medio studiorum cursu Sublatos lugem US.
42쪽
A tristibus ad justum gaudii Sensum mentes' nostras remittamus; nonnulla, quibus amara temperentur, jam attigimus, plura, eaque laetissima , commemoranda restant. Si enim ad vestrum ordinem me converio,
Viri Clarissimi, Collegae conjunctissimis, vos
salvos esse, et unum vel alterum modo, quod dolemus, valetudinis, nec gravis tamen causa hic abesse , majoreSque natu, qui honο-rifica quiete fruuntur, pro viribus Civium saluti consulere potuisse, omnes boni mecum
Graviter vero dolemus, me hac occasione valetudinis minus prosperae causa desiderare senem, Summe Venerandum, Heringam, Septuagenarium et a Rege Augustissimo hoc an-DO . perhonorisce rude donatum. Quid in senectute jucundius esse potest, quam conscientia bene a Ctae vitae, mullorumque benefactorum recordatio. - Haec conscientia atque recordatio ut ipsi 'vetesint, omni studio per Suam vitam conatus filii, atque conatibus SutS annuit Deus. Ut alia laceam , quorum recordatio jucunda est, testis est nostra Academia. - uantum
humeo luit, semper id egit, ut liaec o Plo
43쪽
niosis a edderet iti it clusi ii ut bilueretumi suam dighilalein, quae non inninani quadam gloris et fama , i non in vanu praedicationei de xsud laude, sed in virtutemet recte sactis est posita, atque incorrupta , oce bene judicantium de eo, a quid deceat, quid . in ossicio sit, de
i Quando in summum periculum nostra Academia deducta erat, ille sua prudentia. et studio eam sustentavit, atque: sorsilan calamitoso illo tempore conservavit. - Testes sunt ejus Discipuli, ii rite n0n pauci, quoi Umanimos religionis praeceptis salutaribus imbuit, quae aliis nunc tradunt, quibus ipsi, ut oportet, Obedire ardenter cupiunt Si ipsis datur Occasio, animum suum gralisSi mum erga eum declarandi, magnopere gaudent; quod gaudium nuperrime vidimus, cum hoc doco, hac in Cathedra, le lai issinium V inhe, dilectissimum suum Discipulum'; iaci Successorem, nobis Collegam datum; audiel amus commoto animo dicentem, eum tibi in
Sunt igitur huic Seni, quorum recordatio jucundissima eSt, quae etiam multum svalentdd acerbitalem, quam asseri e senectus P0-
44쪽
lest, aequo animo perserendam, sed qu0d gravissimum est, ejusque animum, quae ejus est pietas erga Deum, summopere exhilarare potest, sunt ei prae multis aliis in sua senectute concessa a Deo benigno, a qu0 omnia sunt nostra bona, qui vires suas sustentavit,
voluntatem suam sumavit, qui ipsi dedit tantam facultatem, ut de aliis, iisque permultis atque gravissimis in rebus optime mereri
potuerit. - Ρergat DeuS ejus eSSe adjutor. Benigne ei conservet animi corp0risque vires,
quantum ipsius id permittit aetas. - Talis
profecto Vir nostrae Academiae atque studio sae nostrae Iuventutis commodis inservire non desinet. - ipse enim, si quis alius, didicit uti aetale, atque OpUS Suum sacere, dum est dies.
Jam ad te me converto, Vir Clarissime, i ii k e, quem Collegam nunc publice salutare Posse gaudeo. Quantum tibi curae sit, atque fuerit, Praeceptoris dilectissimi, cui datus es Successor, vestigiis insistere, quanto amore et pietate eum complectaris, id tua oratione inaugurali prodidisti. - uidigitur exoptatius sibi aceidere P0test, quam ut ea dona , si lae ipsi hucusque largita est
45쪽
Providentia di Vina, cade in libi per Omne gravissimi tui muneris tempus largiatur ; in primis, ut valetudinis prosperitatem, animi
que vigorem libi conservet. - Ηaec enixe
tibi precamur; institutio, atque doctrina lua, quod ipse in tua oratione optasti, maxime
valeat ad euin sensum religionis in animis tuorum Discipulorum excitandum et firmandum, quo sidi Christi et Ecclesiae Christia nae evadant MiniStri, per quos plurimi in
veram ad salutem viam ducantur, in eaque teneantur. Ita etiam hac tua institutione fructus uberrimos et maxime salutares exhibebit Academia nostra, suamque dignitatem verutuebituΓ. In enarrandis iis, quae nostrae Academiae prospera aut adverSa , me Rectore, accide runt, primum profecto locum Occupat Fes tum nostrae Academiae saeculare alterum , quod liraeterito anno celebrare nobis contigit. Nam si oceasio et temporis momeIllum Con-l sideratur, cui nemo nosti una antea Praesens fuerat, neque in p0sterum praesens erit, idi omnino gravissimum dicendum est festum; si rationem, qua celebratum est, tum Solemnitatem, dignitatem, gravitatem , atque splen-
46쪽
dore in egregium, tutu singulare illud ab omnibus, servatum decorum, continentiam et moderationem, non modo Festum Academiae splendidum, atque magnificum, Verum etiam,
quotqu0ι adsuerint , iis honorificentissimum
Si hanc Urbem recordor, tum splendide ornatam, ejusque Cives, qui ad unum Omnes, ne iis quidem, quorum conditio est infima , exceptis, suum gaudium certatim signi sicabant, animum subit Matris cujusdam venerandae imago, quasi Natalem siliae dilectissimae Omni, qua potest, cura, Splendore, omnibus pictatis et caritatis signis, celebrare conatur, ita ut equidem h0c festum , quod celebravimus, non magis Academiae,.quam totius Urbis gratissimum festum dixerim.
Si repeto unam causam gaudii, unum amicitiae et hilaritalis vinculum conjunxisse Omnes, quotquot huc ex omnibus Patriae regionibus confluxerant, mihi videtur, non magis esse sestum Academiae et Urbis Trajectinae, quam totius Patriae. Quod si vero in memoriam redit calami fas istius temporis, i quo Patria peregrinorum
47쪽
demiae non solum minitabatur interitum , 'sed eum jam sere adduxerat , atque hanc ipsam Academiam nunc video non modo Semalam, sed etiam novis iisque praeclaris p viribus et dotibus auctam et forentem, alterum Silum sestum saeculare ita celebrasse, maximo gaudio et studio omnium , quibus est veruS et Patriae, et cognitionis, et disciplinarum amor; haec si recordor et contemplor, mentem meam sentio laetari, admixto tamen serio vicissitu dinis humanae SenSU. Sit enim ad rerum humanarum levitatem et miram inconstantiam attendimus, si res gravissimas, Optimas, easque utilissimas infestis nefandisque manibus misere saepe CO rumpi, everti, quin i etiam penitus deleri vi demus, quae causa est, cur hoc Trajectinae
Academiae et Urbis ipsiusque Patriae sestum, vere etiam humanitatis, veritatis atque svirtutis de Τyrannide, vi, fraude atque inscitia, non splendidissimum dicaturi Tropaeum. Biecte igitur religionis piaeque mentis Sen
sus , gratiasque erga Deum animUSi l. exoptavit, ut festum inchoaret et inauguraret religiosa Concio, qua, praeelante nostro aeStumalis sinio B oum a n n o, insignis hominum mulli-
48쪽
ludo uno ore unoque a uiuio Summas pro
servata Academia Deo optimo Maximo gratias egit, atque sinceras pro salute futura preces Supplex sudit. Quis vero laeto in ecum non meminei it animo illum diem , quo dubito, num quis nostrum unquam splendidiorem atque magnificentiorem conspexerit; diem, quo praeeuntibus specta-lissimis atque nobilissimis hujusjΡrovinciae atque Vibis Gubernatoribus et Magistrati bus , tota Amplissimorum, Clarissimorumque Virorum , Academiae Curatorum , Professo rum , dia ventulus denique ipsius studiosae Pompa eximia, vexillis insignita elegantissimis, per piaecipuas Urbis partes Templum adibat. Serenissimo enim Coelo favente, lota Urbs innumeris Vexillis splendidissimis iste Ornamentis et soribus adornata sestum quoddam Nuptiale referre videbatur; - incredibilis undique ad adspiciendam hanc solemnitatem com fluxerat multitudo, quae tamen ejus gravitate et dignitate ita ad sciebatur, ut, mirum dictu, silentio quasi nocturno inducto, inter tot hominum millia nullum motum, nullum rumorem, quis Perciperet, verum spectaculi gravitate et splendore penitus commoti et
49쪽
quasi obmutescentes conlicuere omnes, et taciti Academiae auctoritatem, et Pompae Splendorem admirabantur.
Ecce illa documenta insignia, cura Magistratus hujus Urbis consecta, quibus voluntatem in nostram Academiam maxime propensam significarunt. - Ecce Vexilla manu Sexus elegantioris elegantissime ornata, quae ipsius nomine illo die Studiosae nostrae Iuventuti tradere mihi contigit, quaeque nunc hoc Auditorium egregie adornant, atque hujus festi splendorem aliquando etiam posteris indica bunt. - Recordemini nobilissimum conventum in Templo hujus Urbis primario, in quo es sigies Prosessorum hujus Academiae olim ce leberrimorum ita suspensae et collocatae erant, ut Academiae gloriam, quam ipsi tam eximie
confirmaverunt et auxerunt, nunc Sancte a
Posteris conservatam , ipsi quasi praesentes ad spicere viderentur; inter quas effigies laeti etiam conspexilii as, atque nunc conSpicimus in Auditorio nostro imaginem Regis augus tissimi nostri, qui hanc Academiam instauravit , auxit atque conservaturuS eSt. lla omnium animis intentis, artium doctri
narumque Communem cognationem confinxit
50쪽
liversissimorum Cultorum in hoc festo conspicuam in Oratione : Dθ naturali illa doctrin
Vum j Conjunctisue eloquentissime et ornate tum
expressit noster egregius Collega Heus di us, cujus orati0nis merita, si possem,shic reserre, summa Viri Optimi vetat modestia. Sed tempus me vetat, plura de hujus sesti
soleinnitate commemorare, quamquam Sunt,
quae ne xerbo si uidem attigi, atque, tamen dignissima sunt, quae tradantur, atque POS-leritati praedicentur. - Refer huc inprimis solemnitatena ejus diei, quo Octo Juvenes, eximii hujus Academiae alumni, alii in aliis disciplinis Doct0ratus gradu more Majorum Ol nati fuerunt; in tei' quos suisse uti iusque Collegae. Sueri u anni et Heus dii fili 0s vehementer gaudemus, illisque tales silios, pater nae gloriae aemulos , gratulati Sumus. - Adde splendidam Juventutis Academicae pompam
Principis Auriaci M a ia r i t i i triumphum post
immortalem victoriam, reservialem; tum nobilissimam illam utriusque Sexus atque omnium ordinum inter, quos ipse Princeps Auriaeus, qui sua praesentia Academiae festum h0no rure i Oluit , i: congregationem in templo Jacc-bi, ubi mira uavitate nervorum Vocinuque