De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

DE IMITATIONE GIIRISTI

vanis; tu autem intende illis, quae tibi praecepit Deus. Claude super te ostium tuum, et voca ad te Iesum, dilectum tuum. Mane eum eo in cella, quia non invenies alibi tantam pacem. Si non exisSes nec quidquam de rumoribus audisses, melius in bona pace permansisses. Ex quo nova delectaris aliquando audire, oportet te exinde turbationem cordis tolerare.

CAPUT XXI.

D v o eompunctione cordi S. Si vis aliquid proficere, conserva te in ti- illi more Dei, et noli esse nimis liber: sed sub disciplina cohibe omnes SenSus tuos, nec ineptae te tradas laetitiae. Da te ad cordis compunctionem, et invenies devotionem. Compunctio multa bona aperit, quae dissolutio cito perdere consuevit. Mirum est, quod homo potest unquam perfecte in liac vita laetari, qui suum exilium et tam multa pericula animae suae considerat et pensat.2. Propter levitatem cordis et negligentiam

defectuum nostrorum non sentimuS animae no-

82쪽

LIBER I. CANIT 21.

strae dolores, sed saepe vane ridemus, quando merito stere deberemus. Non est vera libertas nec bona laetitia, nisi in timore Dei cum bona conscientia. Felix, qui abjicere potest omne impedimentum distractionis, et ad unionem Se recolligere sanctae compunctioni S. Felix, qui a se abdicat, quidquid conscientiam Suam maculare potest vel gravare. Certa viriliter; consuetudo consuetudine vincitur. Si tu scis homines dimittere, ipsi bene te dimittent tua facta lacere. 3. Non attrahas tibi res aliorum, nec te implices causis majorum IIabeas Semper oculum Super te primum, et admoneas te ipsum specialiter prae omnibus tibi dilectis. Si non habes favorem hominum, noli exinde tristari; sed hoc sit tibi grave, quia non habes te satis bene et circumspecte, sicut deceret Dei servum et devotum religiosum conversari. Utilius est saepe et securius, quod homo non habeat multas consolationes in hac vita, secundum earnem praecipue. Tamen quod divinas non habemus . aut rarius sentimus, nos in culpa

83쪽

DE IMITATIONE LURISTI

sumus; quia compunctionem cordis non quae-

rimus, nec vanas et externas omnino ab

jicimus. . Cognosce te indignum divina consolatione, sed magis dignum multa tribulatione. ouando homo est perfecte compunctuS, tunc gravis et amarus eSt ei totus mundus. Bonus homo sufficientem invenit materiam dolendi et stendi. Sive enim se considerat, Sive de proximo pen Sat, scit, quia nemo sine tribulatione hic vivit. Et quanto strictius SeSe considerat, tanto amplius dolet. Materiae justi doloris et internae compunctionis sunt peccata et vitia nostra, quibus ita involuti jacemus, ut raro coelestia contemplari valeamuS. 5. Si frequentius de morte tua, quam de longitudine vitae cogitares, non dubium, quin ferventius te emendares. Si etiam futuras inferni sive purgatorii poenas cordialiter perpenderes, credo quod libenter laborem et dolorem sustineres, et nihil rigoris formidares. Sed quia ad cor ista non transeunt, et blandi-

84쪽

LIBER I.

menta adhuc amamus, ideo si igidi et valde pigri remanemuS. 6. Saepe est inopia spiritus, unde tam leviter conqueritur miserum corpus. Ora igitur humiliter ad Dominum, ut det tibi compunctionis spiritum, et dic cum Propheta: Cibame Domine pane lacrymarum, et potum da mihi in lacrymis in men Sura

CAPUT XXII.

De consideratione humanae miseriae.

Miser es, ubicumque fueris et quocumque te verteris, nisi ad Deum te convertas. Quid turbaris, quia non succedit tibi, sicut vis et desideras ' Quis est, qui habeat omnia secundum suam voluntatem Nec ego, nec tu, nec aliquis hominum super terram. Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione vel angustia,

quamvis Rex sit vel Papa. ouis est, qui melius habet' Utique qui pro Deo aliquid pati valet.2. Dicunt multi imbecilles et infirmi: Ecce, quam bonam vitam ille homo habet, quam di-

85쪽

ve S, quam magnus, quam potens et excelsus lSed attende ad coelestia bona, et videbis, quod omnia ista temporalia nulla sunt, Sed valde incerta et magis gravantia, quia nunquam sine sollicitudine et timore possidentur. Non est hominis selicitas, habere temporalia ad abundantiam, sed sufficit ei mediocritas. Vere miseria eSt vivere super terram. Quanto homo voluerit esse spiritualior, tanto praesens vita sit ei amarior; quia sentit melius et videt clarius humanae corruptionis desectus, Nam comedere, bibere, vigilare, dormire, quieScere, laborare et ceteris necessitatibus naturae Subjacere, vere magna miseria est et asilictio homini devoto, qui libenter esset absolutus et liber ab omni peccato. 3. Valde enim gravatur interior homo necessitatibus corporalibus in hoc mundo. Unde Propheta devote rogat, quatenus liber ab istis esse valeat, dicens: De necessitatibus meis

erue me, Domine. Sed vae non cognoscen

tibus suam miseriam; et amplius vae illis, qui diligunt hanc miseram et corruptibilem vitam.

86쪽

Nam in tantum quidam hanc amplectuntur,(licet etiam vix necessaria laborando aut mendi eando habeant ut, si possent hic semper Vivere, de regno Dei nihil curarent. . O insani et insideles corde, qui tam prosunde in terrenis jacent, ut nihil nisi carnalia sapiant. Sed miseri adhuc in sine graviter

sentient, quam vile et nihilum erat, quod amaverunt. Sancti autem Dei et omnes devoti amici Christi non attenderunt, quae carni placuerunt, nec quae in hoc tempore floruerunt; sed tota spes eorum et intentio ad aeterna bona anhelabat. Ferebatur totum desiderium eorum Sursum ad mansura et invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima. 5. Noli, frater, amittere considentiam prosiciendi ad spiritualia; adhuc habes tempus et horam. Quare vis procrastinare propositum tuum Surge et in instanti incipe, et dic:

Nunc tempus est saciendi, nunc tempus est pugnandi, nunc aptum tempus est emendandi. Quando male habes et tribularis, tunc tempus est promerendi. oportet te transire per.

87쪽

ignem et aquam, antequam venias in

refrigerium. Nisi tibi vim feceris, vitium non superabis. Quamdiu istud fragile corpus

gerimus, sine peccato eSSe non POSSUIDUS, nec

sine taedio et dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem; sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, amisimus etiam veram beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam et Dei expectare misericordiam; donec transeat iniquitas, et haec mortalitas absorbeatur a vita. 6. O quanta fragilitas humana, quae Semper prona est ad vitiat Uodie confiteris peccata tua, et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis cavere, et post horam ita agis, quasi nihil proposuisses. Merito ergo nos ipsos humiliare possumus, nec unquam aliquid magni de nobis sentire; quia tam fragiles et instabiles sumus. Cito etiam potest perdi per negligentiam, quod multo labore vix tandem acquisitum est per gratiam.

T. Quid siet de nobis adhuc in fine, qui

tepescimus tam manet Vae nobis, si sic volu-

88쪽

mus declinare ad quietem, quasi jam pax sit

et securitas, cum necdum appareat vestigium verae sanctitatis in conversatione nostra. Bene opus esset, quod adhuc iterum inStrueremur, tanquam boni novitii, ad mores optimos; si forte spes esset de aliqua sutura emendatione

et majori spirituali profectu.CAPUT XXIII.

De meditatione mortis.

Ide cito erit tecum hic lactum; vide aliter quomodo te habeas: hodie homo est, et cras non comparet. Cum autem sublatus fuerit ab oculis, etiam cito transit a mente. O hebetudo et duritia cordis humani, quod solum praesentia meditatur, et futura non magis prae- videli Sic te in omni sacto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum moditem timeres. Melius esset peccata cavere, quam mortem fugere. Si hodie non es paratus. quomodo cras eris' Cras est dies incerta; et quid scis, si crastinum habebis 8

89쪽

DE IMITATIONE L nn ISTI

2. Quid prodest diu vivere, quando tam parum emendamur' Alii Ionga vita non semper emendat, Sed Saepe culpam magiS auget. Utinam per unam diem bene essemus converSati in hoc mundol Multi annos computant converSionis, Sed saepe parvus est fructuS emendationis. Si formidolosum est mori, forsitan periculosius erit diutius vivere. Beatus, qui horam mortis suae semper ante oculos habet,

et ad moriendum quotidie se disponit. Si vidisti aliquando hominem mori, cogita, quia

et tu per eamdem viam transibis. 3. Cum mane fuerit, puta te ad vesperum non perVenturum. Vespere autem sacto, mane non audeas tibi polliceri. Semper ergo paratus eSto, et taliter vive, ut nunquam imparatum te mors inveniat. Multi subito et improvise moriuntur. Nam hora, qua non Putatur, Filius hominis venturus est. Quando illa extrema hora venerit, multum aliter Sentire incipies de tota vita tua praeterita; et valde dolebis, quia tam negligens et remissus suisti.

90쪽

LIBER I. CAPUT M.

d. ouam felix et prudens, qui talis nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in mortet Dabit namque magnam fiduciam feliciter moriendi perfectus contemptus mundi, servens desiderium in virtutibus proficiendi, amor disciplinae, labor poenitentiae, promptitudo obedientiae, abnegatio sui et supportatio cujuslibet adversitatis pro amore Christi. Multa bona poteS οperari, dum sanus es; sed infirmatuS, nescio quid poteris. Pauci ex infirmi- late emendantur; sic et qui multum peregrinantur, raro Sanctificantur.

b. Noli considere super amicos et proximo S, nec in futurum tuam disseras salutem; quia citius obliviscentur tui homines, quam aeStimas. Melius est nunc tempestive providere,

et aliquid boni praemittere, quam super aliorum auxilio sperare. Si non es pro te ipso sollicitus modo, quis erit sollicitus pro te in futuro Nunc tempus est valde pretioSum. Nunc sunt dies salutis, nunc tempus acceptabile. Sed proh dolor, quod hoc utilius non expendis, in quo promereri vales,

SEARCH

MENU NAVIGATION