Cristiani Hugenij Zulichemij, ... Systema Saturnium, sive De causis mirandorum Saturni phænomenôn, et comite ejus planeta novo

발행: 1659년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

91쪽

ad eq uinoctii locuta appropinquavit, eoque altitudo Solis supra annuli planum, quam initio Sept. tantum gr. 2. Is'. fuisse diximus, simul imminuta est. Pari ratione nec Gassendus brachia ulla percipere potuit mense Febr. annit 6 3. etsi tunc quoque Sol Oculusque Observantis candem annuli

superficiem intuebantur . scilicet quia Saturni locus eccentricus in gr. 26., inveniebatur , hoc est uel gr. a loco aequinoctij, coque altitudo Solis supra annuli superficiem tantiam g. 2. II '. Denique anno 1636, mensis Mariij diebus aliquot, quibus similiter eadem annuli superficies ad nos Solemque spectabat, multo minus brachiorum ullum vestigium apparere debuit , quod nunquam dimidio gr. supra planum annuli Sol attolleretur. Nam reliquo tempore fulsionis illius, diversas partes loci aequinoctiorum locus Saturni ex Ole atque ObservatuS locus Obtinebant,unde ex superius allata causa brachiorum expertem cerni oportuit.

Neque vero magis conspicuum nobis annulum fieri credendum est, si altius supra planum ejus oculus attollatur, Sole tamen ex obliquo tantum radiis suis eum perstringente, quemadmodum contigit dicta Saturni statione adi Nov. Ioiari quippe quo tempore Sol gradu I. 6 supra planum annuli ascenderat, Visus autem noster gr. 3. 33 .

Idem nim in quacunque plana superficie experiri licet, in quam si a latere radij luminis incidant, non apparebit illustrior quocunque in loco visus statuatur Ad tum demum, si radios alumine rectiores accipiat. Uti contra quoques amplius ad lumen obversa directiusque illuminata fuerit, non refert quam oblique in eam radi visus incidant, sed undecunque spectata aeque lucida apparebit. Atque ita fit ut cum Sol paulo altius supra planum annuli sese caetulit, tribus puta gradibus aut paulo amplius ι visu licet nostro non

92쪽

nisi uno gradu extant , splendere jam nunc annulus incipiat,Saturnoque brachia ad nascantur.Sictat anno I 6 Ia. circa

solstitium accidit, Saturno ex Sole circa gr. Ia λ, hoc est gr. 8 ab aequinoctio suo agente, ac proinde Solis altitudine stipra planum annuli graduum 3 23 : Galilei vero oculo vix uno gr. supra idem planum elevato. Videbatur enim Saturnus in gr. I . , hoc est a gr. a loco aequinoctii quae distantia dat declinationem gr. Uniu8su urmis Ut igitur secundum haec de rotunda phasi judicium se- ratur, illud inprimis respicere oportet, quod gradibus abi,.st fu aequinoctio suo , hoc est, a gr. 2ol, vel, Saturni locus cccentricus absit. Ac mihi quidem phaenomena anteceden- emi sis u pendenti, Videtur ita statuendum ut quoties non amplius quam gr. circiter in alterutram partem,a dictis locis Saturni locus ex Sole distabit, nunquam brachia ejus conspici queant , quicunque demum oculi nostrissitus fuerit: hoc est, nulla ducta ratione Saturni loci apparentis. Quod tamen ita accipiendum est , si perspicillis non melioribus quam quibus Galileus massendus usi sunt Saturnus inspiciatur. Nam si nostris similia adhibeantur, forsitan amin illai graduum distantia tenue quoddam brachiorum exordium percipi possit. Certe anno I 04 6, I . Oct renata illa vidimus, cum Saturni locus ex Sole tantum gradibus 6. 6 . aequinoctii sui punctum praetergressit esset. Erant autem aeque conspicua sere atque ante phasin rotundam, anno 1 6 3 3. At ii qui minoribus telescopiis eum tunc observitabant, ut loli. Hodierna, pene adhuc rotundum repererunt: ait enim is, tantum tenuissimos quosdam veluti radios utrinque e lateribus Saturnum Vibrare visum. Quamobrem nostris telescopiis fortasse arctiores paulo praedicti limites sumendi sint quod tamen minimum quid erit, sequentiumque annorum e perientia definiendum.

93쪽

SYsae LMA SATVRNIVM.

73Rursus cum amplius o. gradib. vel forsan supra .gr solum, ab equinoctiis suis sive et oi gr. aut locus Saturni cccentricus distare invenietur, jam inde brachiis ansisve praeditum dicemus nulla ne hic quidem apparentis loci consideratione, quoniam hinc jam apparens locus desec- centricus ab eadem parte loci aequinoctialis habentur ac propterea ea de annuli superficies,per ea quae supra demonstrata sunt, Soli&visui nostro obversa est, idque ita ut Sol plus tribus gr. supra ipsam elevatus sit, visus vero noster ut minimum gr.uno quo sit ut brachia saliena tenuia animadverti debeant. At cum nondum gr. 8 aut ' plus ver quam senis, eccentricu locus Saturni a ro gr. aut aberit, Videtur etiam apparens locus expendendus esse,nempe circa quadratum quem Vocant Saturnicum Sole aspectum. Fieri enim poterit ut non ultra gradus unius semissem locus apparens

ab aequinoctij loco remotus sit, ideoque visus noster tantum et uper annuli superficiem exurgat quaecum a Sole simul debiliter illuminetur, Vix puto se videndam praebebit. Quum autem duo contingant quadrati aspectus singulis Saturni fulsionibus priori Oxum ita demum illud quod diximus perpendere opus erit, si locus planetae ex Sole praecedat gr. O aut , posteriori Vero non nisi sequatur. Nam si secus fuerit jam certo brachiis auctus cernetur.

Et sic quidem quod maxime perplexum in toto hoc negotio inerat, nulla distinavitata dissicultate, pertractavimus. Illud cnim inquirere voluimus an certis locis rotunda phasis alligari posset, ita ut omnibus huc usque observatis fieret satis. Quod praestitimus tandem, etsi arctis adeo limitibus circumscripti, ut ne minimum quidem ultra citrave ab iis discedere salvis apparentiis licuerit. Simul ve- ro

94쪽

ro hoc operae pretium secimus, quod de suturis Saturniphasibus haud dubia praenuntiare inposterum licebit Etenim si modo tabularum Astronomicarum Ope inveniatur, quo tempore Saturni locus ex sole sive eccentricus, cadat in gr. zo, 3 o ne vel κ senis mensii bus qui id tempus praecedunt totidemque sequentibus brachia nulla percipi posse ananifestum erit quoniam scilicet in menses singulos graduim Planetae locus ex Sole promovetur. Praeterquana quod aliquando uno etiam atque altero mense citius rotun-ria phasiis existet, aliquando tanto diutius videri perseverabit; si nempe quadrante caeli per id tempus Saturnum a Sole distare contingat, locusque Planetae ccccntricus, ea qua diximus lege, praecedat vel sequatur haut gr. 2 o.

Secundum lis igitur,quoniam in gr. ao, 34 , incidit locus cccentricus die a lan. 6 a , cxistimo anno i67linio a Saturnum brachiis cariturum non toto utriusque anni

tempore, sed hoc pacto,ut mensibus quidem Aprili, Maio, H. joque anni tori, nondum iis spoliatus cernatur, sed hi bfuis tenuia etiamnum utrinque extent qualia sub finem annida phasi 163 6 Observavimus. Julio alitem aut Augusto graciles-z, οῦ cant prorsus iandemque dispareant&rotundum Sathurnum .itis, relinquant Q uo Vultu non tantum ad Heliacum occasum usq; conspiciendus erit, hoc est usq; ad finem Februari anni 16 24 sed eundem quoque exoriens rursus mense Aprili reseret, nec amittet nisi Iulio mense aut Augusto Circa hoc enim tempus adcrescere denuo brachia cernentur ac paulatim evidentiora fieri tandemque etiam singula prope medium Saturni orbem bifida evadent, quemadmoduna ab anno 1636 deinceps augeri ea vidimus. Manebunt autem ad annum usque I 683, quando rursus

95쪽

SYsTEM SATURNIUM

7γevanescentia spectare continget, nempe circa Mariij initi-u1D. Inde rotundus planeta Observabitur per annum integrum, excepto e tempore quo propter Solem delitescit. Adeo ut mense Martio sequentis anni I 686 brachia demum recuperaturus sit , sed tenui tantum incremento quandiu illa vice visendus erit Locum Saturni ex Sole reperio in gr. 2O ivdie secunda Sept anni 1683, unde praedictas vicissitudines consequi necesse erat. Rursu Vero anno I7OI, i, tua redit Saturni locus ex Sole ad κ gr. 2o,so'. Unde circa finem anni 7Oo, principiumq; 7OI, priusquam Heliace occidat, Otundus lucebit, ac porro quoque ubi jam ex Solis radiis emerserit, ea facie permanebit ad initium usque anni 17 Oa a quo tempore ad occasum usque Heliacum tenuia fortasse brachia cerni poterunt. Absque dubio autem, mense Majoejusdem anni, cum denuo observari coeperit, restituta inVe

nientur.

Atque ita porro singulis quatuordecim aut quindecim annis, nimirum bis adtingulas Saturni in sua orbita revolutiones, rotunda forma conspicienda dabitur; neque enim unquam aequinocti sui locos transire quin brachia amittat

potest. Ac facile quidem accurata mutationum ejusmodi

tempora vestigiis nostris inssistendo, quilibet inposterum praefiniet, certiusque etiam ubi renascentes Saturniansas

conspexerit.

Caeterum ad eos observandos, quos hic adnotaVimus, alatae formae ad rotundam transitus, Astronomo Omnes intentos esse cupimus. In quorum praedictione si a veritate aut nihil aut pauxillum tantum aberrasse noSinvenient,

tum procul dubio causas quoque horum pli nomenon germanas qualesque revera sunt sibi explicitas credant. Sin

96쪽

longe allucinati fuerimus, adeo ut brachiis praeditus planeta cernatur, quo tempore ex sententia nostra vel maxime iis carere deberet indici id erit, quaedam circa rotundam phasiin accidere nobis nondum satis perspecta, nec ulli mortalium sorsitan pervidenda. Nec tamen annuli propterea hypothesin ejiciendam existiment, quandiu reliquis quae circa ansas animadvertentur ad amusctim, ut hactenus,

consentiet.

Porro in hisce ansatis Saturni phasibus, cum nulla adeo subita mutatio locum habeat, de nec tempora singularum tam accurate ut in rotunda distinguere necesse fuit sed

θα - , universum scire uisicit, phasin ansatarum latissimam

omnium

medio tempore inter duas rotundas incidere ut proinde ah iv circa anniam 1663 66 illa reversura sit iterumque anno 6 SM 16 94 ac postea anno 1693. Reliquis enim inter istos intercedentibus annis, tanto angustior annuli ellipsis cernetur, quanto magis rotundae phaseos tempus imminebit. Et hactenus quidern eorum quae circa Saturnum observantur causas ac tempora digessimus. Nunc ortasse haud alienum proposito videatur, si que- admodum ex nostra hac statione hucusque systema ejus contemplati sumus, ita ad ipsius Saturni globum deinceps cogitationem transferamus, atque illud dispiciamus, qualis inde universi facies, quaenam futura sint intervalla annorum mensium ac dierum, quaeve aestatis hyemisiqne vicissitudo, ac praesertim qualia ob annulum planetae circundatum contingere eum inhabitantibus necesse sit is nonnunquam longo tempore aliquos conspectu Solis privet alias rursum nocturnas tenebras imminuat, arcus lucidi spe cie horizonti illorum superstans Verum eo labore supersedere rectius arbitror, tum quod Astronomiae gnaris sin

guli

97쪽

gula haec expendere, ibique ob oculos ponere, non sit dissicile futurum; una quod in his ipsis multi sint, ut alios mittam quibus otiosa cinanis ejusmodi disquisitio Videretur ac tanto quidem magis, quanto absurdius putant ut animantia aliqua ratione praedita Saturnum ac reliquos Planetarum incolere credamus. De magnitudine autem Saturni ejusque a terris distantia ,sas. Operae pretium videtur ut sententiam nostram his stibjicia mi g

mus, siquidem&alio modo illas inquisivimus quam quod

fieri solet, Maliquanto aliter de utraque statuimUS. Nem h .pe sphaerulam illam annulo cinctam quam sub exiguis modo lineamentis spectavimus, diametrum quindecies circiter majorem habere,quam nostra haec in qua degimus terra, putandum est abesse autem a nobis,cum proxima est, terrae diametrici Oo cum longissime distat Iaao oo. Quae quidem sequenti ratiocinio nituntur. Docuit nos novo suo ac divinitus invento systemate Co- pernicus, quamnam inter se proportionem servent singulorum a Sole Planetarum distantiae, apparente vero eorundem diametri quanto aliae aliis majores sint telescopij ope innotescit. Collatis ergo invicem rationibus utrisque, tum distantiae tam magnitudinis apparentis, vera inde planetarum ad se mutuo,nec non ad Solem magnitudo cognoscitur. Et ad Saturnum quod attinet, primum annuli ejus Gisia diameter, quum in minima a nobis distantia comprehen ρ ρ g. datur angulo sexaginta icto scrupulorum secundorum

talem enim ad summum reperimus , cumque minima haec .ur.

Saturni distantia ad mediocrem Solis distantiam sit serio tupla , sequitur, si tam propinquus nobis fieret Saturnusquam' Sol in distantia mediocri apparituram tunc annuli diametrum octuplam ejus quae nunc apparet, hoc esti, '.

a Solis

98쪽

solis autem diameter in media distantia est 3 o , 34 . Ergo revera ea erit proportio diametri aniatili Saturni ad dianaetrum Solis quae 9 ad 3 o , io , hoc est, sere quae ii ad 3 7 Diameter vero Saturni ipsitus, quam superius di-xuanus ad annuli diametrum se habere ut ad hoc est fere ut 3 ad 1 , ad diametrum Solis erit paulo minor quam ad 3 7. Quanta vero sit Saturni diameter ad Telluris diametrum collata haud eque certo definiri potest. Astronomi ita hoc

inVestigant, ut primo intervallum inter terram ac Solem ad cert Herrestrium diametrorum numerum revocent, inde quaesiitam magnitudinum rationem eliciant. At in illo Solis terraeque taxando intervallo nimium quantum inter sectilentiunt nec mirum, quum nulla adhuc tolerabilis me-

inodus ad dimetiendum hoc spatium reperta sit. Nam sit-Ve per Eclipses silve per Lunae dichotomias id deprehendere conentur, facile ostendi queat inanem operam sumi. Quare mihi quidem unica illa, quam dicam, ratio reliqua esse videtur, qua saltem verissimiliter de Planetarum omnium ad terram magnitudine ac distantia statui possit Telescopio diametri Planetarum apparentes explὀrentur ex his singulorum deinceps ad Solem comparata magnitudo investigetur, ut de Saturno modo exemplum dedimus

omnibusque perpensis, a Telluris ad caeteros assumatu magnitudo, quae totius systematis ordini aptaeque disiositioni quam maxime congruere Videbitur. Ita cum Droportio diametrorumTelluris ac reliquorum Planetarum ad

Solis diametrum constituta fuerit, constetque insuper quot si s dianaetris Sola nobis distet, ex angulo videlicet quem subtendit diameter Dus apparens, jam terrae quoque ad bolem magnitudo nota erici atque una Solis distantia, tum

99쪽

a terra tum a caeteris Planetis, Terrae diametris aestimabitur. Hanc itaque nunc viam ingredi placet, ideoque siicut Saturnum cum Sole modo comparavimus, ita de reliquis quoq; sit nile examen instituem US. Jovis diameter, cum proxime nobis adest, seXaginta qua ibi D, tuor secunda scrupula comprehendere mihi videtur; quum proxi-

que haec ejus distantia ad mediam Solis distantiam sit ut

ad ue, hinc si1 fiat ut Lad et ita 6 ad aliud , invenientur a bisue', 31 amplitudo anguli quem obtineret ovis diameter Vanta sitam propinquus nobis fieri intelligatur atque Sol indi stantia mcdiocri Sol autem hic apparet diametro 3 O ,3 o Ergo Jovialis diametri ad Solarem haec proportiocrit quae 3 , 3 3 ad O , o , hoc est paulo major quam Iad , .

Accurate etiam diametrum Veneris dimensus sum, ea .hi , quam postmodum exponam methodo, inVenique cum ter diameiὸν ris proxima est, non majorem fore quam Octoginta quin m*r-:que secundorum scrupulorum. Est autem distantia haec Veneris perigere ad mediam Solis a Tellure distantiam circiter ut a I ad 82. Ergo si apud Solem Venus consisteret

appareret ejus diameter duntaxat L . 6 Unde constat ita esse diametrum Veneris ad Solis diametrum ut at , 6 ad Lo', 3 o , hoc est ut 1 ad 8 . At Martis diametrum terris proximi non excedere O iis deprehendi, etsi observatione non tam exacta quam qua diametiri in Saturno ove: Venere usus sum,quippe cujus rationem novissimo Martis ad Tellurem accessi nondum inveneram. Unde quum distantia Martis minima sit ad mediocrem Solis ut 1 ad I colligitur ratio diametri Martis ad diametrum Solis ea circiter qua 1 ad 166. Mars itaque duplo minor Venere secundum diametrum hac ratione essici

100쪽

tur. Atque adeo manifestum est in Planetis non ubique cum servari ordinem, ut qui remotiores a Sole sunt iidem quoque majori sint mole : nam dc ovis sphaera saturno sine annulo major inventa est. Quo fit ut minus liquido de Terrae ad caeteros Planetas proportio e aestimatio iniri possit. Nam si pro ratione ordinis magnitudines essent attributae, ut Saturnus love major esset upiter Marte, hic Venere, haec

Mercurio; inde quidem pene certo colligere liceret, Telluris magnitudinem esse inter Martem Veneremque mediam. Cum vero in aliquibus contrarium deprehendatur, non aeque quid sequendum sit apparet. Veruntamen ut quatenus fieri potest totius systematis concinnitas Observetur, id nunc quoque maxime consentaneum Videtur, ut sicut loco media Terra est inter Martem di Venerem, ita quoque sit magnitudine. Martis diametrum diximus diametri Solis esse, , Veneris vero diametrum f. inter Utramque mediam igitur terre diametrum ponendo fiet ea, i diametri Solis. Hujus autem diametro Saturni aequales repertae sunt; ergo Saturni diameter Telluris diametrum continebit quindecies, diameter vero annuli Saturnij eandem Telluris diametrum circiter trigesiesri quater Unde cximia horum corporum magnitudo cognoscitur quae sane omnem ab aliis hactenus traditam facile exuperat. Hinc vero intervallum inter Terram ac Solem necessario omnium existimatione majus constabitur. Si enim diameter terrae diametri Solis j j continet Solis autem diameter suae a nobis mediae distantiae aequat, uti sequitur exco quod diameter ejus observetur O erit certe Terrae diameter , o distantiae quae est inter ipsam ac Solem. Deinde cum Saturni minima distantia sit ad mediam Solis distantiam serme octupla, hinc Saturni cum Terrae proximus

SEARCH

MENU NAVIGATION