Cristiani Hugenij Zulichemij, ... Systema Saturnium, sive De causis mirandorum Saturni phænomenôn, et comite ejus planeta novo

발행: 1659년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

71쪽

definiri possit. Si tamen a graduum per id tempus appam

ruisse ponatur, quantam fere adductae observationes com probant, ac porro ad locum Saturni, qui tunc fuit, attendamus, inveniemus aequatori plane parallela brachia extitisse. Cum enim circa 3 gr.Virgini Saturnus Versaretur, ubi parallelus sequatoris eclipticam intersecat angulo gr. 2I. quo angulo etiam brachiorum linea illam intersecabat; manifes um est hanc secundum dictum parallelum atque adeo secundum ipsum aequatorem incedere debuisse. Caeterum alio nunc irrefragabili argumento eandem hanc brachiorum inclinationem ' cum aequatore circulo parallelismum confirmabimus. Supra in Observationum Historia ad diem I Octob anni 16s6, adnotatum est,motum Saturni, quo cum caelo quotidie desertur,secundum ipsam ansarum lineam procedere nobis visum, non ea die tantum, sed quotiescunq; exinde idem inquirere libuit inquiritur autem hoc modo.Telescopio ad Saturnum Ob- Versi, eoque intra tubi aperturam, quam ala refert circuliis AB, recepto, ita ut prinatim in extremo margine consistat, Vergatque linea brachiorum ad aperturae centrUm , immotum indetu-bum sistimus, quo ita manente, mox

totam tubi capacitatem AB percurrere Saturnu conspicitur, motu qui caelo tribuitur abreptus, atque exire ad partem oppositam B, quo tendebat brachiorum linea. Quoniam ergo Saturnus, hoc motu suo circulum aequatori parallelum percurrit, cujus circuli pars est linea AB, manifesto patet brachiorum lineam aequatori quoque parallela exten

72쪽

observandisacultas datur, neque alia certiori ratione directionem ansarum investigari posse credimus. Non defuere tamen qui diverssimode idem examen instituerunt, quorum observationes sententiam hanc nostram comprobant. Nam Galileus quidem ipse, qui primus phaenomeni hujus indicium fecit, non omnino eclipticae parallelam lineam,in qua Saturni comites positi essent, sibi visam scribit, sed evidenter ab ea deflectere, tortasse, inquit, aequatori parallela est. Post hunc vero quicunque rem examinaVerunt, omnes hanc ejus conjecturam nequaquam aberrasse ostendunt, &in his Astronomi insignes assendus, Bullialdus &Ricciolus; quorum hic stellarum fixarum operi alia tamen methodo quam qua modo nos usi sumus non semel illum ansarum cum aequatore parallelismum liquido sibi

compertum demonstrat.

mi lyd Clarissimus tamen Hevelius suis observationibus con- inclitiali sistis, quae cujusmodi fuerint non indicat, diversam hic is ἡ opinionem tuetur, contenditque excentrico Saturni paral- , ἡ ρia Helam esse brachiorum inclinationem , ut proinde eclipticae viniq- quoque fere conveniat, non amplius unquam quam a gr. deflectens hoc quidem cum circa nodos intersectionis Saturnus versatur. Nilo fiet ut cum in Librae arietis gr. 2o, ubi limites statuuntur, positus fuerit, prorsus eclipticam sequatur brachiorum dispositio. At circa haec loca maximam omnium inclinationem nostrae aliorum observationes produnt, nam nostrae quidem, Saturno prope libre signum atque in ipso signo versante, habitae sunt; aliorum vero quaedam cum non procul ab opposito limite distaret. Ergo quod plurium autoritas propria experientia confirmat, haud cunctanter hac in re amplectemur:

dieque vero dubito, quum certam semperque obviam observandi.

73쪽

3 3 servandi methodum tradiderim , quin ea adhibita vir veri amantissimus priorem sententiam volens abdicaturus sit. Illud utique nobiscum novit, frustra sive hunc sive alium quemlibet observandi modum, ad dirimendam inter nos hanc litem, usurpari, quando circa igna Cancri vel Capricorni Saturnus commoratur, quoniam ibi discerni nequit utrum aequatori an ecliptice parallela sit qua per ansas ducitur, eo quod in his locis parallelus aequatoris eclipticam non inter secet sed tangat Quamobrem miror etiam quo pacto Ricciolus, observationem Crimaldi adserens anno 16so, 18 Marti habitam, quae probate tempore hanc raritis.

ansarum lineam clipticae obliquam incidisse , non ani

madverterit contrarium ejus quod intenderat illa Observa :tione vinci si enim tunc, Saturno prope initium Caneria rente, non erat eclipticae parallela ansarum linea, ne quidem aequatori parallela suerit, ut constat ex modo dictis. Semper autem aequatori parallelam cerni, aliis multis observationibus docuit, lac ipsa ostendere voluit. Ergo experientiae propriae sententiae suae , quam Veram esse demonstravimus, plane hic adversatur Grinaaldi autem observatio , quanquam alioqui in hoc negotio versatissmai atque experientissirni, vitio aliquo laborare censenda est, in qua forsitan priore fixa a Saturno contecta, vel ob fulo orem cerni prohibita , aliam deinde telescopio detexerit prius non animadversam,proque eadem illa habuerjt. Nos Vero, cum parallelam aequatori brachiorum lineam esse indubitatis rationibus satis jam adstruxerimus, deinceps ad annuli nostri hypothesin hunc ejus situm applicemus, indeque phaenomenon causas singulas derivari doceamus. Esto itaque Saturni orbita, quam o circiter annis ille

emetitur, ABCD, in eodem plano nam exiguae de

74쪽

s Cis RisT AN HUGENII annuo spatio cum illa nos obimus inque hujus centro consistat Sol. Iam sicuti axem terra habet semper sibi parallelum, circa quem in sese volvitur, ita Saturnus quoque habere ponatur, qui sit ad annuli ibi circumdati planum

crectus. Adeo ut circa unum eundemque axem gyrentur&corpus Saturni sphqricum,&annulus,4 in eodem annuli plano possitus Saturni comes sive Luna. Intelligatur autem Saturni hic axis axi terrae circiter aequid istans. Unde&planum annuli plano aequatoris nostri parallelum erit, ac proinde angulo partium 3 ad planum eclipticae inclinabitur. Nam sit constituendum esse inde intelleximus quod ansarum Saturni inclinatio aequatori parallela deprehendatur, ut modo demonstratum fuit. Nobis itaque in circulo F circumlatis, Varias annuli hujus, a Sole pariter cum Saturno illustrati figuras cerni debere perspicuum est, prout nimirum nunc has nunc illas Orbitae si lae partes Saturnus peragrabit. Nam eodem quidem Orbitae loco, quacunque tandem celeritate super axena suum converti dicatur, diversas phalas non exhibebit quo niam ea conversione situm annuli, nostri respectu, nihil immutat, sed ita demum si in eccentrico suo sive orbita spatio aliquo progressiis fuerit. Cumque triginta iere annis ad loca eadem revertatur, hinc necessario intra id tempus omnium phasium vicissitudinem conspici necesse erit atque alias quidem bis, alias quater quas singulas nunc expendemus.

Primo itaque duos orbitae locos esse liquet e diametro onpositos, velut A s, in quibus Saturnus constitutus la- causis tibinas, maximeque omnium diductas ansas exhibeat cunaninau una a plano per centra Tclluris QSaturni acto u iaci atque ad OrbitC Saturnia planum erecto, annuli quoque

tam planum ad angulos rectos secatur, eoq, viginti trium circiter partium angulo supra planum annuli visus noster attollitur.

75쪽

SYset EMA A TURNIUM.

Cujus phaseos vera proinde forma seeundum ea quae supra circa annulum definivimus, ejusmodi erit qualis hic delineata cernitur, majori ellipsis diametro ad minorem schabente sere ut Sada. Atque

76쪽

Saturnus proptera' fas cernitur.

Lunae sa

Atquae haec ea figura est quam ab Hevelio, Ricciolo,4 Eu

stachio de Divinis, anno 6 8, 1649. MI 6 O spectatam lutile dixuaaus. Cujus itaque locum, hinc inter signa, ' an de inrer &vconstitui oportere certum est, quandoquidem istis annis signum, Saturnus peragrabat cinis signum transibat Postea vero accuratius hunc locum latisse limo ansarum phaseos inquirentes ostendemus eum cadere in zo gr. π&- . Illud vero manifestum est, Saturnum, quoties hanc praeteri speciem, multo lucidiorem sese intuentibus Ostendere cedere, quam dum nullis brachiis auctus est quum tantundem luminis sere ab hisce emanet, quantum ab toto interiore disco. Atque ita semper quo propius versus Can- Orni signa accessserit, eo majorem, aut certe splendidiorem, etiam absque telescopio appariturum quippe annuli ellipsis semper latius se pandente, ut in se quentibus declarabitur. Sed maliud circa hanc phasin observandum occurrit, motus nimirum insolens Saturni,comitis, qui quidem motus observationibus anni 16s adnotari jam caepit, Verum hac larissima ansarum phasi existente, omnium evidentissime ut sese prodat necesse est. Etenim quum eodem plano annulus Saturni comitis orbita contineantur, aut certe parum diversis constat simul cum annulo etiam orbitam nanc latissimam omnium ellipsin nobis explicaturam coque futurum ut comes apparente motu alte supra Saturnum atque infra transire conspiciatur, ita ut corpore ejus Vel radias nimium propinquis nequaquam nobis occultetur, quemadmodum alias accidere solet. Atque ea quidem ellipsis quam tali motu describere hisce in locis cernetur, longitudinem latitudinis suae duplam sequi alteram habere invenietur, sicut Rannuli, qua diximus, ellipsis latissima.

77쪽

sima. Verum recedente hinc Saturno sensima angustior ipsa quoque evadet, quippe annuli ellipsi semper simailis,adeo ut primum fulgore planetae transitus comitis conspici prohibeatur, deinde corporis ipsitus Saturni ante vel pone conantem Objectu. Ita namque Observationes anni 6 sue 16 7, quo tempore exilia' quam maxime compressa brachia crant, Ostendunt comitem etiam in ea recta tunc perpetu apparuisse quae per utrumque illorum extende

batur.

Et hac quidem in re dissidet Saturniς Lunae cursus ab eo qui in nostrate Luna animadvertitur; siquidem haec non quatoris nostri sed magis eclipticae plano obnoxia est, a quo quinque tantummodo partibus exorbitat. Verum ad Saturni phases revertamur quo posito ad Η συγ-,g. vel I, vel ex adverso ad O vel P , paulo angustiorem ansarum

jam annuli ellipsim eadem tamen qua prius longitudine 'et

nobis aspici oportet, quum supra planum annuli minus at i ah iu=. te hoc situ visus noster efferatur. Unde illa phasiis exorietur quae in tabellae superioris serie Octava posita est vel, minus accurate perspicere Valentibus, ea quae sexta est eni

cietur.

Rursus aut eum ad N aut L Saturnus pervenit, vel ad loca hisce opposita magis adhuc contrahi apparet minorem ellipsis diametrum, quippe magis ex obliquo inspectam. Ut jam ea Saturni facies proditura sit quam nos anno I 63 ObservaVimus quae minus bonis telescopiis excepta degeneravit in illam quae quinta in tabella recensetur; pejoribus etiam in trisphaericam. Deinde cum pene quadrante circuli a latissmaae phaseos his,nloco SaturnUS remotus invenitur, Velut jn R, vel S ' T usque eo ellipsis annuli constringitur, ut si qua ad- huc rima supersit visui pervia, ea tamen propter exilitatam

78쪽

&reliqui corporis splendorem conspici nequeat ac proinde Saturni forma ejusmodi appareat qualem anno 1633 16s nos spectasse supra meminimus, quae quomodo aliis omnibus hactenus telescopiorum culpa trisphaerica existimata sit, antea quoque ostensum est. Sola dehinc rotunda phasiis explicanda restat , ad quam

priusquam transeam, de inclinatione magnae Saturni diametri, silvc ansarum lineae, ut supra eam vocavi,pauca adnotanda sunt.

Misibi hin Aio itaque in omnibus praedictarum phasium, posito, II. ut hacteritus secina ius, parallelum esse annuli planum plano

viis aeqviatoris, necessario fieri ut major diameter Saturni, sive AEquatori ellipseos ejus cui annulias assimilatur, semper aequatori cir-p- - culo parallela spectetur, plane quemadmodum revera con-d hi tingere nostri aliorumque Observationibus supra probavimus iam enim visus noster respectu caelestium in centro aequatori circuli, atque adeo in plano ejus collocatus sit, cui plano planum annuli parallelum ponitur, neces ieest maximam longitudinem annularis ellipseos eidem aequatori circulo parallelam extendi eadem prorsus ratione, qua, si in aere plano terrae parallelum circulum suspendamus, oculo nostro altiorem , indeque passibus aliquot retro absistamus, major diameter ellipsis quam suspensus circulus visui offert Horizontis circulo aequi distare comperietur. Hoc enim proculdubio eventurum, cuivis vel citra experimentum intelligitur.

κ.H, Esse autem annuli planum plano aequatoris omnimodissim is minia parallelum, etsi observationibus, quas quidem expendi-Mhhu, naus hactenus, minime repugnantibus statuere licuit exigu- quam ab una tame quid dees , quo minus omnino persectus sit eoru ' μ' parallelismus, alia ratione deprehenditur. Etenim si prorsus inter se parallela forent utraque planassequeretur ut cum in

79쪽

SYsTEM SATURNIUM.

in pr. V&m Saturnus spectaretur, omnium arctissima annuli ellipsiis, inuasi recta linea existeret, latissima vero in pr. Atqui arctissimam annuli phasium in gr. ofiet , cadere invenimus, ut in sequentibus demonstrabitur, ac proinde latissimam in gr. 2o II Non igitur cxacte parallela esse plana annuli ciequatoris hinc patuit, ideoque nec semper revera parallelam, licet ita Videatur, magnam Saturni diametrum aequatori circulo fore. Quaesitoque per spherica triangula, quibus in locis quanta sit

maxima inclinatio, inveni eam gr. . 8 . quando Saturnus in gr. 23,1, . Irin Versatur. Tali nimirum angulo, nec unquam majori, ansarum linea circulum aequatori parallelum per Saturnum transeuntem iis in locis intersecabit; qui cum siti adeo exiguus, vix puto observabilis erit aliis autem locis multo minus. Nam iis quidem quae quadrante ZOdiaci inde absunt, nempe cum gr. 2 S.I aut κ Saturnus obtinebit, prorsus parallela equatori eadem ansarum linea conspicietur Eclipticae vero parallela siet Saturno gr. 2 ola aut tenente quippe quam in locis per quadrantem circuli inde distantibus, nempe in gr. O maximo angulo intersecat Hunc autem maximum angulum quo linea ansarum eclipticam intersecat esse circiter gr. 3 observationibus anni I 613, 16 6&I6 7 apparuit, talem que ad ista supputanda adsumsimus Fortasse autem, longo saeculorum lapsu, sensim Omnia haec loca mutata con-: instet simili quodam motu Saturni globum inclinante at- uJ in Tellure nostra est is qui praecessiones equinoctiorum e stacit atque ita phasium quoque omnium loca transnserri necesse erit. Hoc verbnon tam facile in caeterispha sibus quam in rotunda patescet, ad cujus considerationem deinceps veniendum.

Schema

80쪽

schema itaque superius repetenti manifestum est saturnum integro orbitae suae circuitu non posse non ad eum locum bis pervenire, esto in B&D ubi planum annuli

recta ad nos dirigatur, productumque in oculos nostros incurrat. Quod quidem in locis e diametro oppossitis contingeret, inque iisdem perpetuo, si ex Sole Saturni motum prospiceremus : at nunc propter motum Terrae in sua Orbita annuum, nonnulla oritur inaequalitas. Annulo igitur secundum latus inspecto, nec nisi rectam lineam reserente, quum neutra planarum ejus superficierum appareat, ad nihilum rediguntur brachia ac prorsus intereunt, solo rotundo Saturni corpore quod intueamur reliquo. Cujus phaenomeni primum testem Galileum supra commemora-Vimus,qui anno 161 a simplicem hanc Saturni formam ob servaverit. Inde vero post annos o Gassendum aliosque complures, ac nos etiam denique anno 1616. Verum enim

SEARCH

MENU NAVIGATION