Dissertationum ludicrarum et amoenitatum scriptores varii

발행: 1644년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

341쪽

. ENT RATIO M s. 31s iresiae β detracham Marsua cutem , sine veste Dianam canit, Entia privationis facit. Sine his quoque Entibus vix quicquam jucundi ac faceti habentiatum mo

numenta. Quis ille λ Vulcanus qui sola recti incessis privatione erulae

Iunoni talum movit' quis Silenus, Pan, Priapus, Satyri, a jades 3 Hamadryades tantum ad locos Tacetias comparat in Omin. Hujus certe ordinis sunt Mociosae naentis crudita figmenta quae quantum aestimaverint prisci, vel ex hoc uno paret, quod vastam coeli machinam cujus periculosissimus foret Iapsus . ficto Atlante

hoc est, Rationis ente, libraverint. Quod si ea intueri libeat Entia, quae vocabuli Stechnicis exprimi solent lamina haemonem, Didymum, Donatum, ac vetusti sima os -pientiae magistros, Socratem, Platonem, Aristotelem Themistium Theophrastum, totamque Philosophorum turba'm in me dium producam qui ex his Entibus aeterianam nominis memoriam consecuti sunt.

Et si sacri magis placent, Augustini, Damascenus, Hieronymus, Chrysostomus de his ipsis praecepta dedere. 8 Ex quibus de horum Entium antiquitate judicium Quoque ferre licet neque enim re σμ nata sunt, sed cum antiquissimis philo

3 Antiquit .

342쪽

ventorum pra ceptorum Logicorum. Et verisimile omnino est horum Entium

ope disputasse acutissimum Salomonem a Qanquam vero Pythagoran teste Aristotele , nulla vi Dialectica structi philosopharentur, tamen ex horum sectatuit Empedocles, qui Rhetorum artem his notionibus instruxisse perhibetur ut nihil jam de Chrysippo dicam, qui plures de re bus Logicis conscripti libros, Quam Sol anni spatio conficit parallelos. , Cum autem Iacus, Natura, Ratio,

nil frusta faciant, sed suos singula sibi

proponant fines,etiam operae precium erit videre, quid ad haec rerum imitamina Rationem impulerit. Ac primo quidem innatae nobis cupiditati, qua in cuiuslibet scibilis scientiam fertur intellectus, satisfactum oportuit Parum enim menti visum sui , si rerum solum cognitionem adipisceretur in ipsius quoque negationes ac privationes aciem curiosa intendit, quas cum per se nos se non posset, rebus ipsis

assimilavit. Deinde cum res in natura omnes pro innata sibi virtute suos edant effectus, a Iib. 3. Metaph. cap. b Nec fita

est utilita .

343쪽

D ENT RATIONI s. 2 ei tectus, Intellectus quoque noster, ne degener habeatur mundi accola, suae quoque

potentia documenta dare voluit. Accedit,

quod subinde ea fingere necesse habeat

mens, ut res minime illinctas distincte concipiat, cum aliter earum ibi parare notitiam ne poni t quidem Quid quod per omnes scientias ac artes sese diis indat horum Entium utilitas usque adeo ut sine his tenebrie illa sint, ingeniorum tortura, atque inordinata rerum congeries. His sermo nostera barbaries vocum stri bligine tanquam a serrugine ferrum vindicatur Iamque dudum misere occidi 1let Pri-Icianus, nisi irruentes in ipsum barbarorum insultus sustinuisset Grammatica Ab his eam capit vim Rhetorum dictio, ut vel coelo possint deducere Lunam regum flectere supercilia Huius ordinis sunt Exordium, Propositio, Narratio, Confirmatio, Consulatio, Peroratio, quae amplis

simum dicendorum exercitum disponunt. Duces Alexandri Magni mihi enumerare videor, aut eos, qui Agamemnoniam classem λε μεο ενθαμεν θα. Rursus Graecisa re incipio, quia de Graecis sorte loque bar. Quid toties Romanorum rostra, detinuit, flexit, terruit 'hyperbole fuit, exclamatio

a missi lusciontiarum in genere , tum iussectere Decii dictionas congrua smata.

344쪽

matio suit, ob ora κη suit, apostrophe suit. At haec Rhetoricorum pulpam sapiunt.

Ii qui coelum, quam terram intueri malunt Astronomi ut vere , θρο- sint, hoc est αἴνω εχ ας την ωπα, saepe in quibus coeli regionibus versentur ignorabunt, nisi

prius ejus spatia per magmarios circulos distinxerint. Id ipsi ne forte praescriptos sibi limites excedat Sol, fascia, quam Zodiacum vocant, qua eundum illi sit, designant, te quatuor anni tempora praepostere currendo consenda , quo ordine currendum illi sit, monstrant, primo per Arietem, mox per Taurum, inde per Geminos, cita deinceps quae tamen omnia

ipse , de quo modo dicebam in Luna sedens Menippus, tantoque primo mobili vicinior, nunquam tibi visa esse constanter affirmabit, vel per ipsum πα. a Geometrae επικῖονιοι verius quam . ivetii,

suam materia quantitatem sola ratione suffurantur, quam cum materia auferre malunt sures nostri, vixque ullam demonstrationem expedire audent, nisi alphabeto

angulos omnes,aut circulorum diametros, ac linearum terminos tanquam praesidiariis militibus munierint. Nec tamen haec commenta quisquam in lanci ς agrorunt

345쪽

D ENT RATIONIS. 329 longitudinem, sive latitudinem , ive piGll funditatem eorum spectis. viis nostris Entibus instructus cuculos suos in arena conscripsit Archimedes Geometriae elementa expedivit Euclides, apud quem hypothesis, apodixis. Iigura, dennities, artis instrumenta sunt , quae in Logicam suam transtulit . πω uiso Aristoteles Arithmetici his destituti stipem petant oportet,apud quos numero rum distincti, variaeque horum assectione utramque paginam faciunt. Etenim quae extra mentem sunt, multa sunt, dum multa sunt, nec binario magis quam ternario; aut quaternario definiuntur. Quae

itaque hic paris imparis, divisoris Vivis:

numeri sunt notiones , a mente solum dependent. a Metaphysica utcunque aliarum scientiarum it princeps, tamen secundarum quoque notionum adminicula non aversatur , praecipue cum de rerum

unitate distinc stionibusque philosophatur. 30 Theologi vero, cum quibus aliquam ibi intercedit cognatio , quam sine horum Entium cognitione talpae sunt , quam in Scholasticarum disputationum lectione hospites Musties his ducibus destituti in principia impingunt, quoties sub veri

346쪽

currunt, resolvunt, ordinant, ab horum

scientia imparati. adem de Iureconsultis , Medicis , totoque Philosophorum ordine dictum putate .Nunquam Plato hominem implum animal ac bipes defini visset, aut animam numerum dixisset, si

definitionis modum probe novisset. Nec Iureconsulti quod ipsorum pace dictum Volo auris praecepta partiti sui siem in tria

haecci Honeste vivere,alterum non laedere, suum cuique tribuere, si ad legitima divisionis, qua membra coincidere non patitur, leges attendissent. Et cur se ridiculum praebuit suis argumentationibus Chrysippus, cur veteres Physicos toties incusat Aristoteles, nisi quia os simu hallucinati sunt: a Quare unum hoc ad horum Entium commendationem &laudem addam , quod eo judicio selicis lima sint omnium , quas Sol adspectat creaturarum. Nam cum aliis rebus sua sit miseria, suus labor .c amitas , har nec agunt quicquam nec patiuntur. Coelum utcunque corruptionis expers sit, tamen perpetuo motu moveri necesse habet. Elementa mutuis pugnis occidunt mixtorum alia

a QManta denique horum Entium it felicitas.

347쪽

ntrescunt, alia uti metalla igni flammis torrentur, alia senio confecta tabescunt, ut plantae, alia mactantur, jugulant tir se cantur, aut ad stivam ac rhedam ablegantur. Hominum vero in corporis morbis languent alii ira invidia, metu, spe, deiiderio lancinantur , ut fament aut sitiunt. At nostra haec Entia aetatem agunt laetis sim an ab omnibus malis immune domicilium habitant. Etenim cum mente sola , cui in natura contrarium hostem non dedit Deus, velut umbrae voli

tent nec extra eam reperiantur, nulli contrariis qualitatibus infestari queunt, cum corpora non sint, mθο-ο νιν Quod si tamen sub imagine Martis belligerari, Invidiae dolere, Fortunae mutari, claudicantis Vulcani misera

quaedam videantur, omne hoc rationis

quoque esse credit Mimaginarium prorsus. Et licet pereundum aliquando ipsis

sit, nulli tamen hosti succumbunt, sed menti, cui essentiae sua principium ac originem, eidem quoque mortis ac interitus sui caussam debent, denuo ubi illa uolet vel in instanti ac nullo negocio renascitura. Atque haec quidem de Ente rationis dicenda habui, quod essentiam non nisi pre- rario habet , in toto hoc niverso nu- quam apparet Dixi, fateor, non eo sermo

348쪽

33 O. nis ornatu, quo de rebus splendidis ac prar- claris dicere solent oratores neque enim hoc argumenti patiebatur morositas aut ea gravitate, qua de regni rebus oratum Veniunt Principum legati sed adhibito aliquo voluptatis .sestiva dictionis au et oramento. Vt enim nihil nugacius, quam Iez serias nugatorie tractare, ita nihil festivius quam ita tractare res humiles, imo pene nugas , ut nihil minus , quam nugatus suisse videare. Si tamen ea quae dixi displicent, uti catapotia nauseantes solent Pucri, expuite. IXi.

349쪽

NUPTIAE

PERIPATETICAE,

Vniversae Philosophiar ad statum

Conjugalen festiva applicatio.

SEARCH

MENU NAVIGATION