Gasparis Contareni cardinalis De magistratibus, & republica Venetorum.

발행: 1589년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

REPVB LIBER IIII. 8

tum in continentis oram nostrae ditionis, tum in regiones maritimas ac insulas recognoscuntque gesta omni u prie torum atque aliorum, qui soris publicam potestatem habuerint. In quos animaduertunt ea propemodum auctOritate, quae Ad uocatoribus tributa est. Nam, ut sapienter

Aristoteles inquit, hi, qui in potestate sunt, nisi ex aliis pedeant, aegre in officio persistunt propter ingenitam cuiq; malitiam. Peregimus iam Omnes patritiorum hominum magistratus, quibus Respublica Veneta domi solis 3, administratur reliquucst, ut ea ratio a nobis referatur, qua prudet stimi hom ines maiores nostri semper in ossicio plebem, ac uniuersum populum continuerunt, rem certe supra omnium fidem, tot annos populu gubernationis publicae expertem nunquam patritiorum imperium detr et asse aut aegrctulisse, nec quippiam unquam molitum esse, ut mutata Reipublicae forma ipse quoque ad ius publicum admitteretur, immo semper amantissimum atq; obsequentissimum nobili ratis se praestitisse. Velum, si quis praeter litus opportunitatem valde commodi ad Rempublicam tuendam, moderationem nostram in regendo animaduertit, comperiet populum non omnino repudiatu fuisse sed ad ea munera fuisse admissum, quae ei commi t poterant absque rei communis detrimento Ideoq. facile perspicere poterit id in hac Republica temperametum extitisse, quod caeteris hominibus tum priscis, tum iunioribus semper defuit. Quamobrem euenisse etiam comperiet, ut in cunctis aliis tumultus populares frequenter sue- rint excitati, qui tandem omnes Respublicas euerterint. contra in nostra ciuitate ob eam causam nullum unquam tumulium popularem, aut seditionem extitisse etenim

122쪽

D E VENETORUM

necesse suit, ut in exordio operis dixi , si recte Respublica

instituenda erat, populum a gubernatione Reipub.eX cladi. qua in parte maiores nostri non tantum auctoritatem summorum philosophorum ac rationem secuti sunt, verum etiam imitati sunt Sesostri in antiquissimia Aegyptio rum legislatorem. qui, ut in Politicis Aristoteles perhibet genere distinctos voluit esse eos, qui armis regionem tuerentur, quive de bono publico Osultarent, ac iudicia exercerent, ab agricolis mechanicasq. arteSexercentibu S, mercenariam operam locantibus Verum institutum hoc facile euertere rempublicam poterat, nisi temperatio ea adhibita suis et, quam maiores nostri sapienti stimi homines adhibuere. Primum ergo apud Venetos constantissime hoc obseruatum fuit, ut omnibus aequum ius esset, neq; vili impune liceret quenquam, ne de plebe quidem vel infima, iniuria assicere patricium vero hominem contumeliam facere plebeio pro sacrilegio, ac scelere maximo semper habitu suit. Quod si quis temerarius huiusmodi quippiam perpetrare ausu si unquam fuit, issensiit se impune noabiisse tantoq. grauiores poenas dedit, quanto maioris existimationis, dignitatisve fuit. Praeterea diligenter a Se

natu consulitur, tum annonae triticeae, tum omnium reru

copiae, quae faciunt ad victum ciuium, ad incolumitate totius populi adeo , ut magna interdum dispendia faciat publicum aerarium, ne ciuitas penuria laboret. quod cui libet exploratum esse potest ex his, quae supra a nobis dicta sunt, cum de praefectis annonae triticea ac de curatoribus publics salubritatis ageremus. Ac populi quidem haec duo potissimum requirunt a rectoribus ciuitatum , ut scilicet commode vivant in rerum copia, neque obnoxii sint

123쪽

REPVB. LIBER V. '

iniuriae potentissimorum ciuium qu cum assecuti sus rint, re S suaSagunt caeterorum securi. Nihil vero a maioribus nostris omissum fuit, quod ad ea duo pertineret. quin potius multa praeterea addita sunt, quibus mirifice consulitur populi commodo, atq; eorum hominum inopiae, qui in studiis honestis Reipublicae utilibus versantur aut olim versati sunt, nec amplius per aetatem aut imbecillitatem valetudinis id muneris obire queunt. Nam Venetiis innumerae domus aedificatae sunt satis idone aptae q. rei domesticae, quae hominibus iisce gratis conceduntur,

in quibus cum familia degant quoad vixerint sinerci familiaris dispendio. His adde, quod in Nauali amplissimo, quod vicem oppidi obtinet , constitutum stipendium cst

non mediocri hominu multitudinici qui tamen nil agunt, seu propter senium , seu ob incommodum acceptum cutamen tunc cum in florenti aetate essent, suum munus ins dificandis triremibus, aut in huiusmodi quopiam munere Reipub utili obierint. Praeterea veteri instituto in contractibus emptionis, venditionis q. mercium pretiosarum alteruter, emptor scilicet aut venditor certum quippiam soluunt pro summa mercium inuod pauperibus nautis impartitur, qui amplius ei Cfficio satisfacere minimc possint propter aetatem, quam tamen in ea functione cosumpserint. Caeterum praeter haec optima instituta ad continendam plebem inosiacio Reipublica nonnullas alias leges recensebimus, quae sapientissime mihi a maioribus nostris inuentae videri solent, ut pro eorum hominum conditione fatisfactum pulcherrime ut ambitioni lonoris cupiditati, quae in cunctorum animis natura insita est, nec tamen propterea gubernatio nobilitatis vlla in parte pertiar

betur.

124쪽

DE VENETORVM

turbetur . niuersus populus in duo genera est distributus nam quidam honestioris sunt generis, alii vero ex infima plebe, ut artifices, Mid genus hominuis, quod ab Aristotele in Politicis seruorum publicorii esse perhibetur

utrisque meo iudicio consultum est, nec incommode, nec inique. Nam plebeiis hominibus, qui suapte natura parum honori student, sed potius rei familiaris studio inseruiunt, sua quaedam iura concessa sunt, suique honores in tot enim classes distributi sunt, quot sunt artifici, in quibus degunt, ac unicuiq; classi, o priae quaedam datae sunt leges, sub quibus sua quisque exercet officia. His praeficiuntur totius clastis suffragiis ex eorum numero nonnulli, qui no in comino de artificii illius praefecti appellari possunt horum iussu multa praescribuntur, nonnullaeq; leuiores lites horum arbitrio dirimuntur. Qu , fit, ut plerique omnes artifices cum eius honoris compotes fuerint facti, in eo munere sibi placeant, pulcnt q. se non parti dignitatis esse assequutos, cum eo peruenerint, ut a sui ordinis hominibus ea praesectura digni habitisuerint. Sunt prsterea in unaquaque classe quidam prefectis inseriores, qui tamen nonnullius existimationis sunt hoc igitur modo magna in parte satis fit honoris cupiditati, quae indita esse videtur animis etiam plebeiorum hominum, atq; infimae plebis. Alterum populi genus honestius in Veneta ciuitate honoratiorem quoque locuis habet, cui priuata quaedam, ac propria munera sunt conlii tuta decora atque honesta, quibus patruit ordinis viri priuati sunt, nec ad ea vlla ratione accessum habent quorum multa sunt, ut nec patricium hominem, tum propter emolumentum, tum honoris titulum eorum ps nitere possit. Scribarum ordo honestiu

125쪽

REPVB LIBER . conestissimus est, qui magistratibus quibusque assidet id mu

nus plebeiis latum hominibus datur, patricio nulli quod quamuis illustre non sit, est tamen honestum eorum namque fidei & solertiae codices, scriptaq. publica, quibus res omnis priuata publica continetur, commissa sunt qua prouincia atque munere, qui dignus habetur, is iure optim ovi probi viri industrii nomen habet, commendationemque apud homines non mediocrem id a uicin eorum plerisque stipendium constitutum est, ut rei domestics notantum tuendae, sed etiam amplificandae satis sit. Illi aute,

qui sunt a secretis Senatus, omnes ex populo sunt, patricius nullus. Hic ordo superiore honestior est, iccirco illi ex populo, qui nobiliori genere orti sunt, eo munere sungi solent reditus habent ex aere publico non mediocres, neque ullum Senatusconsultum hos latet semper nanq; interstinis Collegii Senatus consultationibus exquare in magno pretio ab omnibus habentur. Ex his nonnulli seliguntur, qui deccmuiris ministrant, eorum q. acta in codices refertit, ac conscii omnium sunt, quae a Collegio aguntur. quo in honore versantur quoad vixerint,n Opervices, quemadmodum patricii viri in suis magistratibus, ctu Orum nullus praeter Procuratotium perpetuus est. Horum qui a secretis Senatus sunt, unus prima partes tenetac Cancellarius Venetiarum nominatur , qui in maximo est honore. Nam a quoui, patricio ei loco ceditur, praeterquam a Procuratoribus . nullum is Reipublicae ignorat arcanum magni quoque sunt ei reditus ex aere Reipublicae constituti ac cum diem obierit, sinebri oratione honestatur quae dignitas nulli in Veneta ciuitate deserri co-sueuit, pr uterquam Duci , aut cuipiam ciui qui sit extra

alcam a

126쪽

DE VENETORVV

laeam , ut dici solet, praetcrea nemini , quasi Cancellarius

Ducem ex populo reserat. hic unus creatur comitiis magni consilii. steri omnes quia secretis sunt, a decemviris eliguntur, atque subduntur corti censurie, si quid insunctione publica, quam habent, deliquerint. Omnes etiam populares cetus, ut artificum astes cuiusque artificii praesecti, nonnulli q. alii, de quibus ins adicemus, ex arbitrio decem uirum pendent, atque corum ditioni subieciti sunt illiusque Collegii auctoritate&initio constituti fuere, tunc continentur quod sapientissime institutusuit, ut is magistratus prouideat, ne huiusmodi stus, qui ad bonum publicum sunt instituti, quandoque simulatione ossicii aliquid in Rempublicam moliantur: qui ad cius morbi cautionem initio creatus fuit, ne qua scilicet malorum ciuium conspiratio facesseret negotium Reipub Sutptaeterea Venetiis quinque societates initae sub diuorum quorundam nomine & religione, in quibus innumeri homines sunt,4 plebeiis patricii ordinis. Harum suas quς-que vestes habent suaq insignia, quibus tamen non scin- per ac passim tantur, sed cum simul coacti prodeunt, aut ad honestandum cuiuspiam stinus, aut ad sacrum quod piam munus. Festis diebus statutis cuncti fere in suam societatem coguntur ibi sacris primum intersunt de ingeinui sunt templa deorum immortalium, deum q. optimusupplicationibus, pompa q. Olenia vcnerantur. harum litiaeque societatum propriam cedem habent, in qua amplum atrium aedificatum est, quo statutis dic bus conueniunt, ut exhibeant officium religioni, quod debent. Etenim celebrant quandoque sacra mysteria, interdum simul

coacti templum cuiuspiam diui inuisunt, saepius exequias

127쪽

REPUB LIBER V. 1

ac funus fratris exornant, cum eorum quispiam diem extremum clauserit: cuius etiam delicta expiant sacrificio, ac precibus identidem repetitis. Praeter amplissima illa atria singuis destinatum conclaue habent, in quod coguntur societatum praesecti . qui magistratus est annuus, atq; inter plebeios non mediociis dignitatis hi simul congregati de agendis consultant , dantq; operam, ne qua in parte desint bono societatis eorum quoque fidei magna vis pecuniae pauperibus erogandae commissa est nam priscis temporibus tam ingentis fuerunt existimationis hae societates, ut plurimi , qui rem suam testamento legati erant in usum pauperum distribuendam, hos potissimum tutores fecerint, quorum arbitrio ea pecunia erogaretur quo effectum est, ut harum societatum aliquae Cpia facultatum, quae in hos usus quotannis erogandae sunt, Procuratori bus D. Marci minime concedant qui magistratus patricius amplissimus est. Ad hunc honorem, praefecturam scilicet istam societatum, patriciis viris nullus est accessiis, quamuis sint enumero fratrum, sed plebeii tantum homines illius dignitatis compotes esse queunt, ut hac etiam in parte populus nobilitatem aemularetur. hi enim societatu praesecti quodammodo in populo referunt Procuratoria dignitatem. Verum, ne qua ratione huiusmodi societ

tes, atque hi praefecti Reipublicae ossicerent, omnes sub

potestate decemvirum continentur, ut ne quid immutare queant, aut in unum cogi praeter tempora statuta, nisi ex eorum arbitrio atque auctoritate. Huiusmodi honores

in nostra Republica viris plebeiis utriusque ordinis constituti sunt, ut Omnino expertes non essent iuris publici acciuilium munerum, sed suae honorum cupiditati ambitio a nive

128쪽

DE VENETORUM

nive hac ratione setisfacerent, neq; statum nobilium aut odio haberent, aut perturbarent. Quo gubernationis temperamento Respublica nostra id consecuta est, quod priscarum nulla alioquin illustrium nam a primis initiis usque ad haec tempora mille, ac ducentis annis tuta permansit, non tantum ab exterorum hominum dominatu, verum etiam a ciuili seditione, quae fuerit alicuius momenti quod adepta est non vi ulla, aut ar malis satellitibus, seu munita arce,sed aequa, ac temperata ratione regedy adeo ut populus libenti animo pareat nobilitati: neque ullam mutationem rerum optet, quin potius egregi est assectus erga nobiles . Quae res nostra tempestate potu it esse compertissima. Nam cum omnes Christiani Principes conspirassent in perniciem atque exitium nominis Veneti, su-susque noster exercitus fuisset a Ludovico Gallorum rege iuxta Cassanum oppidum agri Cremonensis ingenti clade, imminerent q. inde Germani, hinc Iulius Romanus Pontifex, atque uniuersa pene continentis ora ab imperio Veneto desciuisset: ea rerum angustia perturbatus Venetus populus, adeo nihil in nobilitatem est molitus, ut lachrymantes omnes se suaque obtulerint ad Reipub defensionem, eq. ipsa pi estiterint. Nam Patauio urbe propter incolarum animum erga nos egregie prope sum nullo negotio recuperata, cum Maximilianus Imperator,n- dijue contractis auxiliis ingenti exercitu eam urbem obsedisset, quam plurimi non tantum patricii, verum etiam plebeii ordinis sponte cum militibus stipendio eorum priuato conductis ad tuendam illam ciuitatem prosecti sunt, egregiamque in ea expeditione operam nauarunt: adeo ut Imperator coactus suerit reducere exercitum expugnatione

Iase

129쪽

REPVB. LIBER V. 62tione vibis non tentata nec maiore negotio alia quoque ciuitates recuperatae sunt, maximo populorum omnium fauore ex alieno imperio ad Venetum, veluti ad portum tutissimum, confugientium clari stimum certe argumentum iuste dominationis, cum volentibus imperatur. quod

non absque ratione contigisse, si quis bene attenderit, se cile comperiet. Cui que enim ciuitati, quae in societatem Veneti imperii venit, municipales leges relictae sunt, multisque honoribus ciues in sua quisque ciuitate potiuntur: Oppida autem non pauca in agris urbium sita a ciuibus ipsarum urbium ibi magistratum gerentibus gubernantur. His adde, quod praetoribus ciuitatum, qui illustres sunt, assident cum ius populo dicunt homines iurisperiti quibuscum consultant, antequam quippiam decernant qui

honos est non exiguus, nec modicum inde emolumen

tum ad eos venit huius generis magistratibus sungi patricii Veneti non possunt, ed vel ex Veneto populo, vel, ut plerunque exsociis ciuitatibus deliguntur. Ex quibus facile quiuis intelliget, eam adhibitam suisse in hac Republica moderationem, quae maxime videatur rerum naturam imitari. Nam in animantis corpore videndi ossicium, respiciendique munus solis oculis est attributum. reliqua

vero munera ignobiliora caeteris membris relicta sunt, quae usu videndi careant, sed pareant, nec aliquo pacto obaudiant iis , quae ab oculis ita esse nunciata suerint, neve alio ferantur, quam quo oculi ea direxerint: sicq optime uniuersum corpus consistit conseruatur. Non dissimili ratione in Republica Veneta summa rerum gubernatio patritio ordini est demandata, velut quibusdam oculis ciuitatis; ignobiliora ossicia caeteris ex populo si que

130쪽

DE VENETORVM

que tanquam bene compactum corpus Veneti laticissime viuunt, cum oculi Reipublicae non sibi tantum, sed uniuersis membris perspiciant carierae vero ciuitatis partes, non tantum sui habeant rationem, verum etiam hisce Oculis, veluti potioribus membris Reipub libentissime obtemperent. Quod si in quapiam Republica coinsaniae venerint ciues, quod in plerisque contingit, ut populus videndi munere fungi velit, atq; oculorum ossicium virpet, continuo uniuersam Rempublicam euerti necesse est. Quod si etiam patricii ciues sibi tantum prospexerint, alia vero ciuitatis membra contempserint, irritato populo ad perniciem nobilitatis proculdubio male cum Republica, atque adeo pessime agetur nostri maiores naturam imitati utrique incommodo prouidere, illamque priae stitere moderationem, ut nullus, nisi inuidus, locum habeat obtrectandi tam rectae, tamque legitima institutioni. Quam Deum optimum precamur diu seruet incolumemus enim quippiam boni a Deo immortali hominibus prouenire est credibile, hoc praecipue diuinitus Venetae urbi

obtigis e persuasissimum esse debet. I NO S.

SEARCH

MENU NAVIGATION