장음표시 사용
21쪽
vocant inuincibilem. Atque ea ignorantia , quae nostra segnitia acquiritur, cum mestari soleat; ma-Ia :& ignorans huiusmodi malus merito censendus est, cum legibus puniatur . Illa vero quam inuincibilem diximus , inuoluntaria est : de qua sortasse Aristoteles loquutus est, cum ait, inuoluntarium esse illud quod aut vi aut ignoratione sit. Demonstremus itaque non omnes qui mala patrant,ignoratione quod mala sint delinquere, imo ea probe c gnoscere. Primum qui post admissum peccatum sese increpat,non puto ignorans peccasse dicetur.nam si quis aeger, siti intolerabili crucietur,& frigidam a medico interdictam hau sierit, is intelligit se errasse ct sui erroris poenitet. quare inscienter peccasse non est credendum. Ad haec aegri quoque illi,qui amicos& astantes rogare solent, ut quae laedere di obesse solent, e conspectu auserant: si quando impatientia victi, ea blanditiis suis sibi porrigi fecerint, satis ostendunt, se non inscientes peccare. Deinde qui Diis supplicant, ut meliorem dent mentem, ut in posterum sapere possint, atque a peccatis abstinere; ii suorum peccatorum sibi conscii sunt, & scientes se peccare fatentur, cum dicant se suae mortis esse causas. Praeterea planius quod dicimus in amantibus id deprehenditur , qui qua possunt diligentia suos am res occultare student, quod eos pudeat, ac se peccare intelligant: licet voluptati ac libidini resistere nopotentes, affectibus cedant, ac vinci ab iis se patiantur. Post haec natura in omnibus est ad bonum propensia, igitur omnes malum cognoscunt, nisi habitu mali sint, aut alioqui natura orbati. Antecedens cosirmatur ab Alexadro, libro quarto Quaestionum natui alium, signo euidenu. quoniam qui peccant,lau
22쪽
dant eos qui non peccant. quare cognoscunt id ense malum. Patres quoque ab iis in quibus ipsi delinquunt, filios coercent. cognoscunt igitur aperte ab iis abstinuisse melius esse, licet trahi se patiantur ab iis quae deteriora sent. Posthse ipse hominum communis Vox, nonne peccata detestaturi nonne leges ea castigant i item paedagogorum informationes, patrum praecepta, amicorum monita,an non quaeso eo
omnia spectant, ut quando bene maletae agimus, scire queamus Nec est assentiendum iis,qui obiiciunt peccata esse violenta, aut ex habitu, qui a nobis commutari non potest, admitti . fateor enim ea quorum longa assuetudine habitum in nobis contraximus, csim consuetudo sit acquisititia natura, cum qua ita conspirat, ut inquit Hippocrates, ut abeat in naturam , ita insidere, ut in nobis non sit ea deponere:a tamen a nostra voluntate primum proficisci,luce clarius demonstrare conabimur . nam nullo cogente, nostra facultate ad ea movemur. Deinde consultamus, & eligimus. ergo & volentes mala patramus, eum libera sit electio, nec ulla vi ab ullo cogi positi,
velut dictum est.Amplius, antequam vitium callum saceret,sactusque esset habitus prauus, in nobis erat non agere, Vitioque resistere: non aliter quam lapidem apprehensum in manu nostra est vel eum pron-cere,vel retinere ; licet proiectum retrahere nequeamus. ita & habitus nostra voluntate contrahitur, quamuis ubi semel in animo fuerit obfirmatus, non amplius in voluntate nostra sit eum abiicere, aut aliter assuescere. Hoc vel satis manifesto signo liquere iam opinor, mala quae ex habitu quoque perpatrantur, esse voluntaria I recteque legibus puniri, qui eiusmodi committunt. Et cur qua so veniam dat cen
23쪽
sura iis qui coacti aliquod sacinus patrant; poenam vero infert iis qui ex habitu, si uterque inuitus agit Praeterea, qui in uiri aliquid agunt, dolent & poenitentia ducuntur: at qui ex habitu, non modo hos n. cti non poenitet, sed secisse delectat iuuatque, utpote quod id elegerint. non igitur ab imprudentibus, laut ignoratione vel vi fiunt. Adhaec quae ira & cupiditate facimus, volentes facere dicimur, licet san guinis accenso in ira sensum nobis eripiat; quia postumus non irasci, quum inst nobis ratio, quae asse-ictus moderetur.Cuius signum est, quoniam plectili, tur ii, qui ira aut cupiditate aliquid admittunt: Deinde reperti sunt, qui ex animi moderatione, melioriabus assae uerunt. quod profecto seri non potuisset, si affectus voluntatis rationisque imperio non subiticerentur. Amplius, si mala semper lub boni specie. se nobis conspicienda ostendunt, in nobis non esset non eligere. at multa bona , & quae bona esse cognoscimus, non eligimus: volentes ergo peccamus,nec mala semper sub boni figura nobis occurrunt; sed sub mali, quae tamen eligimus interdum, nequitia aut affectit ita impellente, ac persuadente. Hinc quoque perspici potest , quod si omne malum inuitum
esset, atque ab ignoratione manaret, nullum esset puniendum ; cum nihilominus constet, plurima poenis esse castiganda, si animus est, hominum societatem, ut bene beatcque vivant, ac Vitam politicam tutari. Astectus denique voluntarios esse , Areopagi tarum lege, qua cauebatur, nequiS prommio, aut epilogo , aut Omnino oratione pathetica uteretur,sitis declarari potest. videbant enim iudices illi integerrimi, eiusmodi oratione facile ad odium aut amolem nos dilabi posse, atque a recta abduci iudicio; .
24쪽
quod affectus qui natura nobis insiti sunt, rationem quasi submergere queant, non quidem vi, sed quod
prout suerimus affecti, talia volentes agamus. aeteriim huc se ingerit disti cultas, quam Aristoteles quoque tertio Ethicorum agnouit, quod si omnes expetunt finem eo modo , quo apparet; apparet autem aliis aliter atque aliter . nam qui meliori praeditus est natura , meliusque affectus, is melius rectiusque eum perspiciet, ac facilius apparebit: qui vero natura est imbecillis, ac indole peiori, is non aeque eum eliget, ac ille qui est bona : quare talas erit apparentia finis, qualem sortiti sumus naturam,neque illi dominari licebit. non erimus igitur sponte mali, s. d pro apparentia. Hanc autem dubitationem diluit idem Philosophus,ac multa ad eius explicationem adfert, primum quod hac ratione, non solum ex ignorantia ct vi, inali; sed boni quoque vi efficeremur. quandoquidem sinis apparet prout natura sumus a flecti ac dispositi: atque eius apparentiae tam in bono quam malo, non sumus domini. Ratiocinatur porro hoc pacto, si virtus sponte nostra accedit, igitur & viriti. reciproca enim est ratio, luia vitium virtuti ex opposito aduersatur. & eiusdem facultatis,est opposta cognoscere . quare qui volens Vnum recipit, volens quoque alterum admittit,quoniam appetitus humanus Vtrumque oppostorum respicit. Huc accedit, quod cum natura ad bonum feramur, magis ad bonum quana ad malum ducemur, ac propendebimus. Quare si bonum est voluntarium, & malum, id tu emulto magis. Deinde sumus nobis συνατιοι & concauta habituum , ex quibus snis accuratius perspicitur, tum virtutum , tum vitiorum. Quod si sumus eorum concausae, erunt etiam in nostra potesta
25쪽
Hte. nam ex actibus generantur habitus. Sed actus notbis vosentibus sunt , quare & habitus. quicquid enim principium est eius,quod alterius est causa, et quoque principium tertii, quod efficitur a medio. Si quidem si manus mouet vellem , quae lapidem impellat, dubio procul manus erit lapidis motus prima
causa. Pari ratione, si sponte actus exercemus , ex quibus habitus efficiantur, erimus etiam habituum prima praecipuaque causa, atque ex habitibus operabimur . Non tamen habitum esse vere causam asserimus, sed potius rationem causandi ita enim loquimur ut libro secundo Naturalis auscultationis aliquando docuimus, ubi Aristoteles cum causis agentibus artem quoque videtur connumerare . Per habitus nihilominus, prompte, facile, & expedite operamur. Si igitur id facimus cum habitibus, & actuuhabitum sequentium sumus concauta , iure lubentes & n qn coacti operari dicimur . Verum enim uero nec in principio nee in fine sumus ita habituum domini quemadmodum actionum unde habitus oriuntur. ob id scilicet, quod actionum principium in nostra sit potestate. Chim autem habitus obfirmatus fuerit , iam non amplius nostro subditur dominio. quoniam sensim augmentum capit, nobisque imprudentibus absolimur ac perficitur. Nam ut res se habet in aqua inter cutem, hydropem medici appellat, quae ex aquae nimio potu paulatim colligitur, at collecta argerrime aut nulla arte discutitur: ita in animi aegritudinibus euenire censendum est. Hinc facile nanciscimur rationem, quod quorum principia sanxin nobis, illa quoque in nostra posita sunt potestate. Sed habituum principia sunt in nobis. igitur & habitus, quoniam a volentibus incrementu suscipiunt.
26쪽
His ita constitutis, dicimus nos illius apparentiae esse dominos. nam siue loquamur de iis quae nobis videntur contracto iam habitu , cum a volentibus habitus stabilientur , apparentis quoque erimus causa. Sive de iis quae videntur nondum obfirmato habitu illa quoque ponenda sunt in nostra potestate , qu niam actiones nostro dominatui subiici utur. Quod si quis instet, suam quemque naturam trahere ad malum: paucis respondendum esse arbitror , naturam propensos quidem nos reddere,non tamen vi aliqua praeditam ei se, quae nos ita cogat, Ut nolentes quasi obstipo capite ad malum ducamur. Haec ut iam ante monuimus , persuadere conatur Aristoteles; & ut rem fusius explicatam , in quandam quasi summam contrahamus , septem sere utitur rationibus: quaru Primam sumit a Legumlatorum poena, qua peccantes afficiunt. Alteram, a legum ignoratione, quae crimini verti solet. animaduertitur nanque in eos,
qui post promulgatam legem, ignorantiae titulo, se poenam ei fugere posse sperant, quod quae publice geruntur , neminem debeant latere, in nobisque si ea cognoscere. Tertiam a nostra negligentia, qua affectibus habenas laxamus, unde habitus gignuntur, qui parua adhibita diligentia impediri poterat . artam ab ignorantia quae in nostra est potestate , quaeque delicti non recipit excusationem, quod sit volutaria. est enim altera, quae errorem excusat, velut siquis lapidem dimiserit in locum quem nemo frequetare solitus est , ac casu quendam praetereuntem vulnerauerit. Quintam ab actiombus. nam si quis iniuste agat, ridiculum est dicere, quod nolens aut impru)ens id faciat, cum ex delectu iniustus sit. Atque ob id iure optimo Pittacus ille Mitylenaeus censuit
27쪽
ebrios delinquentes duplici esse poena multandos, tum ob delictum, tum ob ebrietatem, quod scilicet voletes ebrii facti essent,ac sponte sua se vino obruissent. Sextam a pueris & brutis, nam pueros nihil a brutis differre dixit octauo de Historia animalium. Si enim qui ira,aut cupiditate aliquid faciunt, id non agunt sponte , pueri, qui ira aut cupiditate impulsi
operantur. non agerent sponte. Poli remo ex ipsius violenti significato demonstrat actiones hominis, ut homo est, non esse violenta s. quoniam violentum est id quod extra est, nihil conserente aut consentiente eo quod patitur. Cum igitur eorum quae a nobis fiunt causa sit in nostra potestate, non inscientes,sed volentes agere confitendum est. Hinc multa excerpere licet, primum, quod cum sit vol untas finis,& delectus eorum quae ad finem spectant;duo sunt, voluntas finis ante delectum; & post delectum appetitio consecutionis, actionisque principi u. Deinde quddquemadmodum sine voluntate sinis. nemo scrutatur ea quae ducunt ad finem : ita facto delectu, citra exquisitiorem appetitionem agit, hoc est pers quitur ac declinat, aut prosequitur. Ad haec, quod eiectio sit eorum quae a nobis fieri possunt, quaeque cons
qui valemus. nullus enim nec naturae, nec animi no
stri est rectas conatus, ad terminum quem consequi non licet. Praeterea hinc patet, quatuor non elle cligenda, aeterna, cum semper fiant, & ab aliis: ea quae a Natura, certo quodam statutoque ordine ut in pluribus succedunt: res fortuitas, quae nullo consilio aut euitari, aut persci possunt, sed vela nobis errantibus, aut casia quod a in eueniunt. non cadit quoque
consilium in iis quae ab aliis fiunt. Quare non est a nobis duliberandum, quo pacto eligere debeant qui .
28쪽
plagam occiduam inhabitant, cum hoc ab illis fiat.
Denique ut natura nos idoneos ad hanc illamve a tem facilius capessendam reddit; ars vero, ad agendum ex arte. Ita natura nobis innascitur aptitudo habilitasque quaedam ad virtutes parandas: Sed per habitum contractum postea agimus ex virtute. Ergo tam artes, quam virtutes non prosciscuntur a natara,verum facultatem suppeditat ad illas suscipiendas. Atque ut natura nos ad hanc aut illam artem facit Irocliuiores; ita se res habet quoad virtutes ac vitia, abitus tamen vitiosbs reddit aut studioses. Attames hominis naturam, prout est animal intellectu rationeque praeditum, inspexerimus, reperiemus profecto eum ad bonum atque ad virtutem magis .esse procliuem. intellectus nanq. ac ratio ad meliora nos rapit.Atque haec ex Aristotele,ac Alexandro siimmatim excerpta, de his rebus in praesentia dixisse sat sit. Dedis quae in dubium uocant Arintotelis sententiam.
CAEterum non desunt, qui Aristotelis sententiae non acquiescui, & multis interim eam quaestiunculis labefactare conantur : ac primum id quod dictum est,in sua cuiusque est e potestate quod cui q. videtur , impugnant. ac in dubium vocant, hoc pacto. Obiectum prius mouet potentiam quam ab ea oriatur aut formetur actio.& ratio in promptu est, quoniam actio ex obieeto & facultate, tanquam ex
integris legitimisque cati sis prodit. Quare non est dicendum, quod si actio est in nostra potestate, obiecti quoq. apparctiam in nobis stam este. cum obiectum,
29쪽
sIMONIs PORTI, LIB. extrinsecus adhibeatur , moveatque secundum naturam; tum potentiam cognoscentem, tum appetitionem. Deinde quot modis dicatur ignorare,& an
idem sit ignorans, & qui per ignorantiam agit, nondum explicatum est. Rursus in dubium reuocatur, qua ratione potentia Virtutis susceptrix, naturaliter
sit propensior ad bonum quam ad malum ; cum Philosophus sexto Politicorum, reddens rationem quare Legislator concedere non debeat , ut unusquis'. vivat ex libito; inquit, quia omnibus hominibus insita sit malitia. & si omnibus hominibus natura insita est malitia , ergo natura proniores sumus ad malum, quam ad bonum, cum malum natura nobis sit inditum. Adhec, finis hominis, ut est animal ciuile , & aptum ad caetus societatemque est operatio secundum virtutem ; & ut est intellectu praeditum , est scientia, & scire maxima intellectilia. nam ad haec magis natura serimur, cum intellectus sit hominis forma . Sed conuertere se ad maxima intelligibilia , est auertere a sensu. igitur in philosopho contemplativo debet est e illa Stoicorum indolentia ac insensibilitas: nec in eo debent reperiri virtutes morales . At si hic omni dolore potest carere, possunt &caeteri omnes homines, cdm eandem omnes habeant
rationem , competatque id illis ob intellectum, qui est propria hominis species. Praeterea est & ratio, quod si in assectibus & animi perturbationibus sit
moderatio quaedam ac mediocritas, sit & omnium affectuum carentia atque insensibilitas. nam ut res planius intelligatur; detur homo supra modum iracundus, doceatur hic ita ac instituatur morali plutosophia, ut per hanc quasi per normam quandam co-pescere possiit iram, eamque temperare, ut deponat
30쪽
AN Ilo Ilo BON. VEL. HAL. FIAT. Itexempli & doctrinae gratia,quatuor gradus affectus. Hic temper assuescendo , temporis longinquitate, omnem deponet iracundiam, placidusque ac mansuetus, & indolens tandem efficietur . nanque si aliquot irae gradus potest deperdere , potest & omnem iram , cum sint eiusdem rationis. Sumptaque est haec ratio a simili, qua nititur Averro es in Avicennam, cum ait: Si ignis deperderet aliquot gradus caloris, cum calor in quovis ordine & gradu sit eiusdem rationis, post et di omnes amitere, fierique interdum frigidus, omnibus videlicet caliditatis gradibus exutus. Adsertur & alia instantia non leuis momenti. dictum eli enim, habituum actiones soluin ab initio esse in nostra potestate . ex quo plane consequi videtur, liberam ut Latini loquuntur facultatem aliqua do deperdi, cum electio sequatur habitus propensionem. Dubitatur insuper,an eo quod in nonis lint habitus & passiones , ob id dicendum sit, esse in nostra potestate. Item, an electio a voluntate, vel ab intellectu prosciscatur: & quibus de causis delectus dicatur esse mediorum,& voluntas finis. Adhuc, quamobrem homo sit natura liber Postremo , tantiamne possit facultas, quantam finis qui expetitur, an magis miniis ue. Haec si rite dissoluantur, & explicentur, nullus amplius dubitandi, ni fallor, locus relinquetur , totaque disputation: s huius ratio exacte intelligetur. Quomodo praedictis dubitarionibus ex Pemipateticorum cretissit respondendum. Cap. VI.
MVlta de animi motu, in libello nostro, quem
de Animi motibus, atque in eo quem de Arbitrio inscripsimus, olun recensuimus Nuc