장음표시 사용
571쪽
xIΙ - Π0DLIBETUM uobgc1MυM b57 virtus impressa Potest etiam dici quod verba prolata in certo tempore habeant essicaciam movendi; sed hoc non est verum .mam in rebus naturalibus omnia quae habent aliquam virtutem ex corpore caelesti, habent illam consequentem aliquam sormam undo nihil agit ad speciem nisi ex virtute corporis caelestis; et sic forma est prius in unoquoque quam virtus ad talia. Remota ergo priori removetur posterior. Si ergo hujusmodi virtutes attribuuntur aliquibus oportet quod radicentur super sormam aliquam Formae nutem artificiales non sunt nisi figurae quaedam et ideo salsum os quod verba et hujusmodi, virtutem aliquam habeant ex corpor caelesti sed si haben aliquam, hoc habent ex spiritu immundo, qui immiscet se verbis hominum, ut decipiat, secundum Augustinum; unde aliquando utuntur verbis sabulosis, salsis ot vanis quibus ad illudendum homines se immiscent. Unde omnia ista frivola et superstitiosa sunt, et imagines astronomicae, in quibus etsi non adsit aliqua expressa invocatio daemonum, tamen est ibi quidam tacitus consensus Tamen si aliquis dicat verba Dsi et sacra sine immutatione et Dauds, sed bona et divina intentione et fraude, sed bona et divina intentione non est incantatio, sed oratio Chrysostomus tamen super Matth. ibi: Dilatanι phylueteria eici, reprehendit illos qui collo verba Evangelii suspendunt, cum virtus Evangelii non sit ' figuris litterarum, sed in fide. on tamen damno illos qui super se gerunt Evangelium ex devotione, qui ara caecilia Evangelium Christi semper gerebat in pectore sine tamen aliqua additione vel Verborum vel characterum vel ceterorum Suspectorum.
Deinde quaesitum estis homine, quantuni ad gratiam; et clrea
hoc quaeruntur tria : primo de sacramentis secundo de virtutibus tertio de ossiciis. De primo tria quaesita sunt: primo de sacramentis mitiae Secundo de effectu sacra mentorum tertio do unitate Ecclesiae De Sacramentis gratiae quaerebantur duo:
o do baptismo as de paenitentia.
Ad primum quaeritur, utrum aqua habeat virtutem ad emunda-
572쪽
558 s. ROMAE AQUINATI OPUscdLAtionem idest utrum propria virtute mundet, vel virinio concomi
Respondeo dicendum, quod duplex est opinio in imiusmodi, non solum do aqua, sed do omnibus Ecclesiae sacramentis. Quidam enim dicunt, quod sacramenta non habent virtutem vel vim operandi in anima, sed tantum extra, et divida virtus concomitans lacit illum offectum: et inducunt exemplum Bernardi. Sit aliquis Episcopus qui investiat aliquem de praebenda per
annulum, annulus non est causa praebendae, sed signum. Sed hoc non est sane dictum quia sic non esset aliqua praerogativa sacramentorum novae legis ad vetera quia etiam in illis virtus coassistens fidei credentium in Christum venturum justificabat. Et ideo dicendum, quod sacramenta habent in se virtutem v tificandi, et alios effectus ad quos ordinantur, t non solum quod sint signum undo Augustinus uuae est tanta vis aquae, ut eorpua tanga e eor ablua 'Sciendum lamen, quod duplex est virtus; scilicet et propria et instamentalis, sicut patet in serra Sic sacramenta habent virtutem instrumentalem ad spiritualem esseetum quia eum sacramentum adhibetur cum invocation divina, efficit hunc effectum. Et hoc est conveniens quia Verbum, per quod omnia sacramenta virtutem habent, habuit carnem, et sui Verbum Deici et sicut caro Christi habuit virtutem instrumentalem ad saciendum miracula propter conjunctionem ad Verbum, ita sacramenta per conjunctionem ad Christum crucifixum et passum.
Deinde quaesitum est de poenitentia ei prima utrum non habens curam animarum possit absolvere in soro consessionis.
Respondeo dicendum, quod aliter est in sacramento paenitentiae, et aliter in quibusdam aliis sacramentis. Nam in quibusdam qui habet ordinem, potest ex hoc ipso indueere effectum sacramenti in omni casu scilicet in illis in quibus quod est effectus
573쪽
TII. - QUODLIBETUM idominaid 550 sacrameniorum est res existens extra sacramentum. Unde sacer dos degradatus et excommunicatus licet peccet, tamen consecrate baptizat et similiter Episcopus consecratus, quia consertcharactorem. In poenitentia autem non imprimitur character, nec effectus, nisi justificatio poenitentis; quod non potest fieri nisi per potestatem judicativam. on habens autem curam avi marum, non habet hane potestatem.
Utrum lieaa in aliquo casu revelare confrasionem.
Secundo utrum liceat in aliquo casu revelare consessionem. Respondeo dicendum, quod non, nec verbo nec sacto nec nutu, nec aliquo signo licet sacere, quia est sacrilegium. a ita os in sacramΡntis novae legis quod essiciunt quod figurant. si eius autem paenitentiae est occultatio peccatorum ab oculis Dei viventis; et haec occultatio signiscatur per secretum consessionis. Et Ideo, sicut profanaret sacramentum qui conficeret corpus et sanguinem Christi de alio quam de pano et vino, ita esset revelans sacrilegus.
ARTICULUS XVII. Utrum lieeat appetere Episcopatum.
Tertio, utrum liceat appetere Episcopatum. Respondeo dicendum, quod contingit appetero praelationem dupliciter : aut propter necessitatem urgentem, aut non urgentem. Primo modo dupliciter Duel quando imponitur a superiori, vel quando non invenitur aliquis qui velit onus praelationis subiro; tali necessitate existente meritorium est appetere. Unde Isa. I, 8 :0vem miιιam, e quis ibit nobis respondit Eee ego, miι te me; tamen ante dixit se indignum Secundo modo, scilicet quando non urget necessitas, sic non licet : quia non potest carere aut vilio injustitiae, si velit se minorem praeserri majoribus aut vitio praesumptionis, si reputet se sufficientem praeserri aliis; unde Chrysos tomus super illud Reges gentium etc. Primatus eeclesiastisos on- piseere nee justum nee titile.
Deindo quaesitum de effectu sacramentorum; utrum compate
574쪽
560 s. ROMAE AQUINAtis PuscULAnitas causetur ex praeambulis ad sacramenta puta ex catechismo et hujusmodi.
ad sacramenta. Et videtur quod sic Dicit enim quaedam Decretalis, quod a primo pabula salis non potes fieri uaeor. Ergo contrahitur ibi com- paternitas. 2. Praeterea caiochumenus censetur Christianus. Sed qui dat Christianismum, efficitur Ompater. Ergo et . Respondeo, quidam dicunt, quod omnia illa sacramentalia suis-ciunt ad causandum compaternitatem. Quidam dicunt, quod solum contrahitur quantum ad tria; scilicet in catechismo, baptismo et confirmatione. Sed mihi videtur quod solum contrahitur in duobus, scilicet in baptismo et confirmatione. Quia compaternitas similitudo quaedam est paternitatis paternitas autem non sit nisi in generatione; et ideo solum in illis sacramentis in quibus est quaedam generatio spiritualis, contrahitur compaternitas, quae matrimonium impedit. Ad primum ergo dicendum, quod illa non sunt intelligenda singillatim, sed accipienda collective et simul, quia in omnibus illis aliquis efficitur compater. Ad secundum dicendum, quod catechumenus dicitur Christianus per fidem, non per baptismum, quem nondum suscepit; etllis qui dat Christianismum, dat sacramentum baptismi.
Deinde quaesitum suit, utrum sit una Ecclesia quae fuit in principio tempore Apostolorum et quae est modo.
ARTICULUS XIX. Utrum vn si Melesia qua fui in prinoipio Apostolorum
et quae modo Gi Ε vidotur quod non Quia nunc non utitur eisdem regulis. Tunc enim praelati erant sine auro et argento in zonis suis.
575쪽
XII. - QUODLIBETUM DUODEcIMu 56II. Praeterea, non legitur quod Christus et Apostoli habuerint castra modo autem Ecclesia habet. Ergo etc. contra Matth. xxvllI, 20 .Eees ego vobiscum sum usque ad i. summationem saeculi. Hoc autem non intelligitur tantum do Apostolis, quia omnes mortui sunt, et adhuc saeculum non est consummatum. Ergo etc.
Respondeo dicendum, quod eadem es numero Ecclesia, quae tunc erat et qu nunc est quia eadem fides et adem fidei sacramenta, eadem auctoritas, eadem professio; undo dicit Apostolus I Corinth. 3, 4M: Diuisus est christus Absiι. Ad primum ergo dicendum, quod verba Matthaei tripliciter exponuntur. Hilarius et Ambrosius exponunt secundum sensum mysticum, dicentes : Nolite portare aurum etc. id est nihil in spl- ritualibus ministeriis auro vendatis non duas tunieas, id est non duplicem animam habeatis. Alii exponunt ad litteram se una expositio est Augustini, qui dicit, quod illa verba non dicuntur per modum praecepti, sed permissionis ita quod qui non servat non peccat, et qui servat melius facit ut sit sensus: Nolite por-ιare id est, quando itis ad praedicandum, nolito soliciti esso dooxpensis, quia debentur vobis a populo : Dignus est enim operarius, etc. quasi diceret ideo permitto quod non portetis, quia digni estis accipere ab aliis, quibus praedicatis, Paulus hoc non servavit, et tamen contra regulam hanc non secit sed supererogavit. Alia expositi os aliorum Sanctorum, qui dicunt quod agedicta sunt praeceptive; sed hoc praeceptum datum est non ad somper servandum, sed ad primam missionem bis enim eos misit scilicet anto passionem Judaeis, et post resurrectionem Gontibus. In prima dixit eis Iu vium sentium ne abieritis in adeunda dixi Doeeι Omnes gentes. In prima mandavi quod praedicta servarent, non autem in secunda. Et ratio hujus est, quia in prima solii mittebantur ad Iudaeos, apud quos consuetum orat quod magistri eorum ab eis sustentarentur; et ideo insscandalo poὲerant accipere, et uti potestate sibi concessa apud vero gentiles non erat hujusmodi consuetudo, quia apud eos non orant hujusmodi praedicatores; et ideo suisset eis scandalum, et visum fuisset eis quod pro quaestu Apostoli praedicarent: et ideo Paulus hoc praeceptum non servavit in gentibus; et ideo Dominus in secunda missione dixi ne qui habet saeeuium, tollat simi-ιiter et peram.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus respondet in epistola
576쪽
562 s. THOMAE AQUINATIS PUscULA contra Donastistas, et habetur super illud Psalm II ovare με- muerunt ρentes Distinguit enim diversa tempora Ecclesiae. Fuit enim tempus quando astiterunt reges adversus Christum Dei in illo tempore non solum non dabant fidelibus, sed eos occidebant. Aliud vero ιempus et nunc quo reges intelligunt, et eruditi se viunt Domino Iesu Christo in timore ete. et ideo in isto tempore reges sunt assalli Ecclesiae E ideo est alius status Ecclesiae nunc et tunc, non tamen est alia Ecclesia.
Deinde quaesitum est do virtutibus : primo do quadam virtulo intellectuali, scilicet de veritato secundo de virtutibus mora libit S. D veritate quaesita sunt duo de sortitudine veritatis a de confirmatione veritatis, quae est per iuramentum.
Utrum MVtas sit fortior inter rinum et regem et mulierem.
Ad primum quaesitum est, uirum veritas sit sortior inter vinum, regem et mulierem. Et videtur quod vinum, quia immutat maxime hominem. Item quod rex, quia pellit hominem ad id quod est dissicillimum scilicet ad hoc quod se exponat periculo mortis item quod mulier, quia dominatur etiam regibus. Contra Esdrae III, iv, 35 Fortior est veritas. Respondeo dicendum, quod haec is quae ni proposita juvenibus dissolvenda in Esdra. Sciendum ergo, quod si considerimus
ista quatuor secundum se, scilicet vinum, regem, et mulierem, et Veritatem, non sunt comparabilia, quia non sunt unius generis: tamen si considerentur per comparationem ad aliquem essectum, concurrunt in unum, et sic possunt comparari. Hic autem effectus in quem conveniunt et possunt, est immutatio cordis humani.
Quod ergo inter ista magis immutet cor hominis, videndum est. Sciendum est ergo, quod immutativum hominis quoddam est colporale, et aliud est animale; et hoc est duplex, sensibile, et int,lligibile. Intelligibilo etiam est duplex, scilicet practicum, et speculativum. Inter ea autem quae pertinent ad immutantia naturaliter sdcundum dispositionem corporis habet excellentiam vinum, quod facit per tumulentiam loqui. Inter ea quae pertinent ad immatandum appellium sen*stivum, excellentior est delectatio, et
577쪽
XII. - QUODLIBETUR DUODEcIMu 563 praecipue cire venerea, et si mulier est sortior. Item In practicis, et rebus humanis, quae possunt hoc sacere, maximam potes talem habet rex. In speculativis summum et potentissimum est Veritas. Nunc autem vires corporales subjiciuntur viribus animales intellectualibus, et intellectuales practicae speculativis; et ideo simpliciter veritas dignior est et excellentior et sortior.
Utrum aeeipiens doctrinam alio us ea erimenti δub jura
mento non communicandi teneatur 3ersare juramentum. Secundo quaeritur, utrum accipiens doctrinam alicujus experimenti sub juramento non communicandi, teneatur servare juramentum; et videtur quod sic Quia sic obligatus non debet lacero aliquid quod vergat in detrimemum illius qui dedit vel qui docuit. Hoc autem esset, si aliis communicaret. Ergo etc. 2. Praeterea, communicare tale experimentum, non tenetur ex parte salutis aeternae alicui. Cum ergo, non toneatur alteri communicaro, non debet sic obligatus communicare. Contra, non communicare salubre remedium, sive quodcumquo bonum est contra curitatem. Ergo etc.
Respondeo, aliter dicendum est hic simpliciter et aliter in casu. Simpliciter loquendo non tenetur, sed malo secit jurando. Iuramentum enim non solum amitti vim quando juramen um os illicitum, sed etiam quando jurando pejerat; quia juramentum obligans debet habere judicium, justitiam et veritatem. Sed et si juro quandoque aliquid quod licet mihi non sacere, puta, non iravit Ecclesiam, non licet tamen jurars; quia licet sit mihi lieitum pro aliquo tempore sacere e dimittero hujusmodi bonum, quod
est ad Ecclesiam ire, non tamen licet mihi juramentum interponere et animum obsit mare ad aliquod bonum non faciendum, quia hoc est sacere contra Spiritum sanctum. Et ideo juramenturii contra omne id quod est de genero bonorum est illicitum et non Servandum Tamen in casu servare tenetur, puta, si illo vel alius sussiciens medicus praesens esset, et paratus esset curare, et uti illo experimento in salutem corporalem aliorum. Et sic patet soluti ad objecta.
Deinde quaesitum est de virtutibus moralibus de xlrtalibus
578쪽
Ad primum quaesitum est, utrum virtutes morales sint connexae et videtur quod non Qui acquiruntur ex actibus, qui sunt
divisi et distineti Ergo potest acquiri una virtus sine alia. 2. Praeterea, Augustinus dicit: Nihil eontra disinam essentiam dieiι, qui diei quod qui habet unam non habet omnes. 3. Praeterea, virtutes liabentur ex consuetudine, quae requirit
Respondeo dicendum secundum omnes sanctos, quod sic sed loquendo do virtutibus in communi duplex ratio assignatur a diversis, secundum quod diversi modo locuti sunt do virtutibus. Virtutos enim cardinatos dupliciter accipiuntur ab aliquibus. Quidam enim dicunt virtutes esse quosdam modo generales qui requiruntur in omni virtute puta, quod sortitudo est quaecumquo firmitas animi in quibuscumque rebus Memperantia est moderantia animi in omnibus rebus; et sic de aliis. Et secundum istos necesse est quod virtutes sint connexae; quia isti modi generales requiruntur in omni virtute et si aliquid horum desuerit, non est virtus aliqua; quia si temperantia rectitudinem non habeat, quae est justitia, vel non habeat animi firmitatem, quae est sortitudo, et sic de aliis, non est virtus. Et hunc modum Augustinus ponit ii de Trinit e Magist in III Sent. Alii autem accipiunt distinctionem harum virtutum secundum determinatas materias, sicut Aristoteles ot Peripatetici. Undo prudentia, secundum Philosophum, non est recta ratio in omnibus, sed solum in agibilibus : similiter justitia non dicit rectit dinem animi circa inquisitionem omnium causarum sed tantum circa commutationes et distributiones, et actiones humanas quae sunt ad altorum sortitudo etiam dicit firmitatem animi non circa omnia, sed circa ea in quibus est dissicillimum animum sortem habere, scilicet circa pericula quae sunt in bellis temperantia vero est circa ea in quibus dissicillimum est animum moderare; scilicet circa delectationes gustus et tactus, quae sunt maximae delectationes non in quibuscumque aliis concupiscentiis, sicut
579쪽
XII. - QUODLIBETUM o ciuvit 565 scientias vel pecunias. Et sic etiam loquendo s, virtutes morales sunt connexae cujus connexio accipitur secundum Philosophum ex parte prudentiae quia nulla virtus
potest haberi sine prudentia, et impossibile est habere prudentiam sine virtutibus moralibus : cujus ratio est, quia prudentia nihil aliud est quam recta ratio agibilium Impossibile est autem rectam rationem habere circa aliquid nisi ex recta ration circa principia : principia autem agibilium sunt fines virtutum; et circa fines virtutum nullus bens se habet nisi per habitum illius virtutis Det sic necesse est quod prudentia habeat secum alias virtutes morales similiter aliae non possunt haberi sine prudentia Potest enim aliquis habere inclinationem naturalem ad actus alicujus virtutis sine prudentia; et quanto habet majorem inclinationem sino habitu virtutis, tanto pejus est, et plus impingere potest sine prudentia : sicut patetras illo qui habet fortitudinem naturalem sino discretione et prudentia. Et ideo dicit Gregorius caeterae
virtutes, nisi ea quos agunt, prudenter aganι, etc. Est et alia ratio connexionis in virtutibus gratuitis propter caritatem in qua connectuntur : quia qui habet caritatem habet omnes virtutes gratuitas; et similiter qui habet unam habet caritatem. Ad primum ergo dicendum, quod actus non sunt divisi secundum virtutes; quia non potest esse actus temperantiae sine actu sortitudinis, nec sortitudinis nisi cum actu temperantiae etc. Ad secundum dicendum, quod hoc dicitur quia non probatur per auctoritatem Biblias. Ad tertium dicendum, quod non dicuntur morales a consuetudino, sed amore et dato quod indigent tempore, tamen non ha-hobi virtutem nisi sit prudens.
Deinde quaesitum est de restitutione, quae est actus justitiae; et circa hoc quaesita sunt tria : ' de illis qui propter partes sunt oxtra civitates 2 de eo qui mala fide longo tempore praescripsit; 3 do eo qui aliena consumpsit.
Utrum e nisi propter partes, ponistis etere bona sua ab illis qui sunt in eisitate manente3.
Cire primum quaeritur; utrum xpulsi propter partes, possint
580쪽
566 a. THOMAE AQUINATI OPusNILA expetae bona sua ab illis qui sunt in civitate manentes; et videtur quod non Quia multi de his qui sunt in civitate, culpam non habuerunt ad eorum expulsionem; et si punirentur aliqui pro
culpa alterius. 2. Praeterea, expulsi fuerunt contra partem Ecclesiae; et sic justum bellum. Ergo actio est contro eos; et sic damna eis non sunt restituenda. 3. Praeterea, secundum Philosophum, cum mutatur ordo civi-ialis, non remanet eadem civitas. Sed cum mutatur dominium et principatus, mutatur ordo, et Aic non os eadem civitas. Ergo expulsi non pertinent modo ad civitatem quae prius erat. Ergo non tenentur eis ad restitutionem. Contra, qui spoliatur a raptoro, potest repetere, et accipere ea
quae sunt sibi sublata. Ergo et illi expulsi. Respondeo dicendum, quod aut sunt oxpulsi usis, scilicet
propter eorum culpam, et sic non possunt repetere amissa; aut injuste, idest sine culpa et sine debito ordino justitiae; et siclo sunt repetere. Si autem habent superiorem, debent per superiο- rem petere sibi restitui; si autem non habent superiorem, ipsimet possunt, si posSunt, recuperare.
Ad primum ergo dicendum, quod non punitur sic aliquis pro peccat alterius, sed pro suo; quia maiores omnia laciunt auctoritate et favor populi; et sic populus in avendo majoribus suit in culpa Praeterea illud intelligitur de cena spirituali qua nullus
punitur sine propria culpa non de corporali, qua requenter unus pro alio punitur. Ad secundum dicendum, quod in quantum juste agunt, sunt pro Ecclesia in quantum injuste, contra Ecclesiam. Ad tertium dicendum, quod si sunt eaedem personae, manifestum est quod tenentur sibi: aliae omnino non tenentur.
Utrum illa qui mala da praeseripsit teneatur ad restitutio
Secundo quaerebatur, utrum ille qui mala fide praescripsit, teneatur ad restitutionem; et videtur quod non Quia lex dicit, quod qui etiam mala fide praescribit, acquirit dominium. Contra, Decret dicit, quod tenetur, nec acquirit dominium.
