장음표시 사용
101쪽
pti beneficij in suo statu permanente. Ludovica Bonetia e Montebarcherio, Uxor Benedicti Ressasci de Gorsegno , cum post septimum iam annum ulcere in manu laboraret cuius curatio ab omnibus desperaretur, ubi iterum sacram Pilam pie coluit nullo remedio adhibito concreta carne ulcus omne intra paucos dies est obductum. Quibus miraculis ex processibus desumptis aliud quoddam subnecti posse videtur non tam magnitu dine sua memorabile. plurima enim aeque per se insignia, quia in processus non sunt relata ex hac serit re liciuntur, quam quod si quid fidei ea de causa illi de- . sit,id aliunde non sine quodam miraculo sit compen
Frater Ioannes Baptista Taglierius, Sacerdos ac concionator e sacra familia Dominicana, Con stantinopoli grassante pestilentia, quae anno millesimo se xentesimo decimo quinto innumeros mortalium absumpsit, dum fidelium ea labbrantium confestionibus excipiendis vere Christianam impendit operam eodem ipse corripitur morbo a Itaque sub axilla po- φtissimum coalescente peste inter eos ipsos Christianos seruituti pressos, quorum erat deplorata vita,ab omni & ipse spe destitutus iacebat: dum igitur supra vires afflictaretur,audit quosdam Ligures Beatam Vidi ginem Vicensem inuocantes, cuius ut ipse asseruit apud eam urbem satis celebris fama esset, quod plurimi eidem se deuouentes, quas petebant gratias fuissent consecuti.Hac igitur & ipse fama permotus Beatae Virginis implorat opem, spondens si impenden- rem euaderet mortem locum hunc se aditurum , &quas posset maiores gratias se relaturum; voto nun-
102쪽
cupato statim sopore corripitur, qui multorum dic rum irrequieta vigilia prope confectus erat. Post breuissimi temporis quietem dum cuigilat, & ne copinato brachiumouet, illud detumuisse deferbuisseque toto corpore pestiferum illum calorem ani- .maduertit, manu etiam adiillae admota ubi coaluerat
pestis nullum illius vestigium usquam deprehendit.
Surgens itaque incolumis cum gratiam inclamasset tum hac voce, tum rei miraculo caeteros fideles ita per mouit, ut gratiam simul succlamarent,& Beatae Virginis Vicesis nomen ad coelum efferrent. Is vero cum' primum potuit, ut se solueret voto itineri se commisit: tertio kalendas Augusti insequentis anni huc adueniens haec ipsa coram Notario, & testibus praestito Sacramento affirmauit, quibuscum litterae patentes Superiorum Ecclesiasticorum eius urbis, ac Veneti Procuratoris Ballium dicunt optime concinerent, ne tamen testis ocula tu s desideraretur singularis Dei prouidentia effecit: namque octodecimo fere dic ab eius discessu cum Reuerendo Patri Ludovico Gala- terio Franciscanae familiae Definitori locum hunc inuisenti miraculum hoc inter alia quae perpetuo renunciantur recitaremus ; comes eius Frater FrancisDcus Seconus Massiliensis verissima esse haec omnia aD seuerauit nomenque eiusdem concionatoris quod mihi in mentem non venerat, tanquam hominis sibi maxime noti edixit, addens se cum per id tempus Co-
stantinopoli in Conuentu Sancti Francisci apud Peram commoraretur pridie quam id accideret ipsum inuisse aegrotum, quem cum iam intcndentibus se tenebris,iubente ergastuli Custode destituere coactus esset, iub primam lucem eis se contulisse,magis ut cor-
103쪽
pus terrae quam ut animam Creatori religioso commendaret obsequio: quapropter cum illum non superstitem modo, sed deambulantem ac bene valentem offendisset, id miraculo Beatae ristinis Uicensiis euenisse eo facilius credidit, quod in ipsa urbe plures alias gratias collatas fidelibus qui eius nomen Inuo
E QE A QVAM vero tantae admirationis erat: ratiae ipsae ipsaue miracula, quam tremores,c ecstases,corporis ic animorum varij habitus, qui in ijs qui ea recipiebant visebantur. Illa quippe quod identidem in Ecclesia coruscent minus miranda erant, quod vero nullam aliam causa in admitterent auctorem Deum sponte sua testabantur: Hi autem cum tam multiplices tamque inusitati fuerint, haud tantum rauerentiae loco attulerunt, quam
sollicitos habuerunt eos qui ne quid diabolicς fraudis huic operi admisceretur omni studio inuigilabat. Ab tremoribus initium facitam, idque in ijs primo
qui amissum,vel debilitatum membrum , aut totius corporis sanitatem recipiebant. Hi namquc ubi primum operatricem diuinam virtutem praesentiebant, genuum, brachiorum,& totius corporis tremore corripiebantur , umque diu multumque agitati essent,
velut si quium pallidi labebantur in terram : Nihil
104쪽
ex ipso casu etsi ex aequo quandoque fieret incommodi passi,ubi qui plus qui minus cum iacerent, pruritus,quales formicarum mortus faciunt,sentiebant; quidam cum Miterum, ac tertium se erexissent, eosdem tremores, ac deliquia experti iterum tertiumue humi procumbcbant: in eam conuersi nonnulli, supini plurimi, omnes tamen intermortui. Ex quibus quidam adeo immobiles,ut mortuos credidisses , nisi Vivere ex calore, & spiritu remanente in praecordijssensisses, quidam dumtaxat digitum, vel aliud mem. brum mouebant,& illud praesertim quod sanitate careret, alij velut Phanatico instincti Spiritu, post cassim per terram rotabantur, nullo tamen indecoro motu,alij velut ex angusto pectore alta suspiria emittebant : alij palmas collidebat uniuersi eo oris & cooporis habitu, ut simul horrorem incuterent & pietatem, cum nonnulli os contorquerent, quidam varios induerent colores, quidam repentino Velut terrore
per interualla agerentur, quidam sudorem copiosum sudarent, plurimi cum cordis palpitatione, de pubsuum inaequali motu. Ab iis autem qui sanitatem recipiebant crescente frςquentia velut contagione quadam ad alios etiam ijdem tremores ac casus emanarunt, & primum quidem ad eos qui propius hos constiterant, quiue in Sacellum se conferebant,aut certe novenos peragebant orbes, tum in eos qui huic itincri se committebant, ex quo in illius gratiam in certum locum conuenissent,vel proficiscentibus se associassent. Hocque non in Ecclesiijs modo sed inter eundum, vel redeundum pervias,per compita,& ubi Beatae Virmnis altare,vel
Imaginem prae se haberent. Neque id uni auulteri
105쪽
eueniebat, sed pluribus smul, nonnumquam etiam maiori agminis parti, ita ut quingentis aliquando in terram prolapsis, octo duntaxat recti steterint, quo rum quidam nullum eorum quae sibi accidissent 1 en sum habebat, quida ec stasim rapti cu ad se rediret sibi obuersatam Beatae Virginis, vel aliorum sanctorum, vel etiam ipsius coelestis regionis speciem referebant,
ex quo immensum gaudi j percepissent. Alij contemplatos se Beatam Virgin cin, diuinae vindictae flagella
deprecantem, nonnulli sibi vel in mentem reuocata, vel remissa esse peccata audijsse. Omnes in Beatae Virginis laudes prorumpebant, tantaque etiam tum dulcedine capti erant, ut ne ea dissiueret, nihil cuipiam responderent: N onnulli tacitum continere gaudium non valentes, ijs quae viderant enarratis; iterum in ec stasim rapiebantur. Plurimi cum ita iacuis ent, an te quam se releuarent, oculos in coelum vel in sacras imagines conij ciebant, cruces& coronas osculabantur, in gemitus ac fletus resoluebantur, peccata de te
stabantur, &poenitentiae spiritu perciti ad Confessarios procurrebant.
Hinc qui ita cecidissent si non corporalem spiritualem, saltemgratiam recepisse Vulgo crediti, ex qua opinione manavit, Vt quasi in accepti beneficij, tellificationem, quae foeminae ita ceciderant passo dein de crine incederent, viri vel proprium locum haberent , vel cerca aliqua nota a caeteris distinguebantur. Hoc vero quod grati animi causa fiebat, extemplo in
errorem moxq; in caeterorum quae diuinitus fiebant, eleuationem vertit , daemone Utique adnitente ut hoc opus infamaret,ut enim muliercularii in vanitatem,
egenorum in fraudem est praeceps ingenium, non de
106쪽
,s HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR.
fuerunt ex utrisque qui eosdem simulare tremores ac casus haud dubitaret,iaeminae ne minus piae viderentur,quam quae gratiam aliquam meruisse credeban tur , egeni ut quaestum ex alieno errore facerent.Huic malo aliud consimile eiusdem daemonis operia est adiectum , multi ex ijs qui ceciderant compotes sui facti , ad fraequentem populum eas orationes habebant: quas nec pro aetate, nec pro caetera facultate, dicere poterant. Pueri infantesve puellae,quae salutationem angelicam vix dum recitare sci ent, cum post eiusmodi casus, & ecstases se relevassent concionabundi . suggestum subeuntes de peccatorum faeditate,de voluptatum detestatione, de diuinae pietatis inexuperabili bonitate, additis ubi opus esset Scripturarum,&Doctorum sententiis, tam diserte tamque eleganti sermone differebant, ut tum ex ijS, tum ex fructu quia inde consequebatur, illarum auctor Spiritus Sanctus probaretur: hoc ipsum ut infamaret hostis, nonnullos ad contionandum incitavit,qui omisso discrimi.n Verane an falsa iacerent, solidis vana, bonis haudita salubria dicti misceret, non leue etiam incommodum illud fuit, quod a prima origine, horum casuum:
cum quis contremiscere coeperat, admirabundi circumstabant eum caeteri, ut vero in terram procubuerat, non subsistebant modo agmina, sed illum no . uenis orbibus ambiebant: quae res non morabatur modo agmina ipsa,sed prope consistere eogebat,plu .ribus fraequenter prolabentibus, & per noras proincumbentibus.
His alijsque vix dum subodoratis Episcopus qui luec iam praesagisset animo, nonnulla salubriter statuit, &censuris alijsque vijs quantum in se fuit, ob-
107쪽
oiam ir est conatus. Ante omnia prudentibusviris, Theologiae vel Medicinae peritis negotium dedit, ut omnia perlustrando cadentes castigarent, procum bentes excitarent, concionantes compescerent. Id quod ipsisse inma cum cura omnia inquirendo exequebantur, sed nihil tam incertum nec tam inaestimabile, quam animi multitudininis, quod cautiores ad praecauendas fraudes, Videbatur facturum, id utineas irruerent propemodum effecit. Mussitare omnes
passim quando desineret Episcopus Beatae Virginis
gloriae velle esse impedimento ; non satis habuisse quod in iiijs eius deuotionis, quandiu potuit obstiterit, nisi Delicibus eius progressibus repugnaret, ne scilicet sua opinione se deceptum fateri videatur: quae alia miracula iam desiderare posset, ut Deum ipsum in eam consensisse, & populorum pietati fauisse tandem aliquando intelligeret, illi potius esse obtemperandum. Haec aliaque vulgus fremebat, quod cum omnia admirari, ac pro miraculo suspicere consues set, posteaquam certas sibi perscribi leges videbat, ne ab immodico studio, Beatae Virginis, colendae ad superstulones raperetur, diui nae virtuti obicem poni opinabatur. Accesserat quod ij ipsi qui eiusmodi casus improbabant, quique ita sadentes acriter coerce bant,vel quia id muneris ijs delegatum erat,vel quod reuera an diuina virtute hcc scrent dubitabant, aut etiam quod caeteris in eo prudentiores haberi vellente de ipsi met tremore sipe correpti,vel ante eos ipsos quos castigaban t prostrati iacuere: vel ne promiscue cum ijs caderent, sese mature in sacristiam proripuerant. Quod factum vulgus ad sententis suae comprobatione trahcbat.Adde quod longius manabat malui
108쪽
qua vi unius Ciuitatis Episcopus remediu ferre posset Quamobrem Nuntius Apostolicus apud Sereniss-mum Ducem, hac de re concilium habuit,doctissimo quoque,ac prudentissimo adhibito,Vbi primum omianium id in disquisitionem venit: cuinan hi tremores casusque, & caetera quae modo praefati sumus essent attribueda; Vt enim daemonis opera ea fieri posse non dubitabant, eiusmodi namquc saepe patiuntur daemoniaci, ita ne haec in uniuersum illi tribuerent miracula obstabant, quae omnem Vim naturae superando fidem faciebant, auctorem suum esse Deum, daemonsi quidem noni si ipsius vi naturae tale quid operatur, applicando scilicet activa passi uis. Porro ubi praecipuum opus diuinum esse certo constet, scilicet miraculum recipiendi membri, vel recuperandae sanitatis,
caetera quae in recipiente serent, quales erant eiusmodi ec stales ac tremores, a Deo esse consequeS erat. Neque enim suspicari quis potest sua virtute voluisse
Deum,Daemonis opera comprobare, quod certe fieret , si in uno eodemque sanitas recepta diuinae virtutis, tremores illi dccasus diabolicae artis essent este inis.
Fieri etiam posse perspiciebant, ut ex naturali causa, nulla daemonis opera tale quid quandoque eueniret, ut ob naturale deliquium, siue aduersam valetudinem , siue alia de causa, ut erat longa inedia, irineris labori coniuncta, vel stupor etiam qui plerosque tenebat, quae apud sacram Pilam fierent contemplan. tes. Quod enim,vel ferreum pectus non concussissent tot voces, vel misericordiam proclamantium, vel ob receptam gratiam Deum collaudantium , vel dulces hymnos concinentium, Vel denique, Beatae Virgi
109쪽
nis opem implorantium; quem non permovissent gemitus poenitentium, suspiria precantium, & quos
ex corporibus emittebant clamores daemones ipsi, . diuinam virtutem, quae locum obumbrauerat ferro
non valente ; ipse etiam conspectus per se horribilis erat,cum hinc collucentes faces,vel in orbem rotatas, vel longo ordine pr latas, illinc se crudeliter lacerantium cruorem cospiceres, hinc iuccrescere manuum, vel pedum digitos, illic contracta, & contorta riF- membra distcdi,hac ex parte Energumenorum ἡγferatam speciem oris, illac vero, Vel trementium,vel in ecstasim raptorum humi prostrata corpora. Haec, inqua,quae si,ut oculisaduetantiu, tu subijciebantur, ita legentium animis nunc representari possent, eos etiam nunc admiratione defixos tenerent, ulli dubium quin iam motas per se infirmiorum mentes ex tra se naturaliter rapere potuerint; illud etiam vii innuimus est animaduersum,per summam temerit,tem quosdam ita procidere consueuisse, qui eosdem tremores acecstases se pati simulabant, ut vel pecuniam a concurrentibus ad spectaculum facilius corrogarent, vel gloriolam conciliarent, sed dilucere breui fraus coepit. in ijs namque sicut et in reliquis, qui naturalislia de causa haec paterentur, longe alius eratoris habitus, ac in ijs qui diuina illa virtute corripiebantur, non tremor ille tanta vi corpus concutiens,
ut nec ab alijs quidem coerceri posset, no mortis pabIore modo, modo igneo rubore suilusa facies, non nunc frigore rigentia membra , nunc largo sudore madentia, non dissicultas illa respirandi in uno, in alio vero tanta quies, Vt nisi circa cor palpitationem:
110쪽
quandam deprehendisses, credidisses exanimatum . non denique plurima alia quae praeter conluetam naturae vim cerneban tur, sed qualia in ijs qui naturalem aliquam ob causam intermortui iacent, conspici
Cum igitur nec daemonum arti,nec hominum fraudi, hi tremores. casus ecstasesue tribui posse appareret, quod unum restabat ad diuinam virtutem esse haec reuocanda omnes censebant. Cui sane sentetiae, ut omnes subscriberent conditio personaru praeterea ac ratio ipsa consequendi.supernaturae vim sanitatem
perurgebant. Conditio personarum linquam in quod hae non e promiscuo dutaxat vulgo, sed ex illustriori quoque genere, plurimi enim, siue doctrina, siue Ecclesiastica.dignitate, siue generis nobilitate, insignes, eos de tremores quoscςteri passi, cum di u multumque reluctassent procumbebat in terram, ijdemque cum se erexissent, eodem ardore perciti multarum horarum habebant haud praemedigatas oratio. . nes, non minori ipsorum contionantium quam audientium vel admiratione vel fructu. Quidam etiam quod nihil tale apud sacram Pilam illis accidisset, dum vel tacite,sibi applauderent, vel apud alios gloriarentur, tametsi iam digressi ab ea multo grauioriac diuturniori agitati tremo resuae temeritatas poenas dederunt, vel certe in ingentes lachrymas ac gemitus resoluti, ita ut caeteris spectaculo fiercnt, nonnisi diuinitus ea fieri fatebantur.
Modus autem hi, sanitatem vel quampiam gratiam percipiendi, ab ipsa ratione diuinae prouidentiet omnia suauiter disponentis, haud abhorrebat, ut enim de tremoribus & deliquijs agamus, eorum qui
