Sacrae imaginis deiparae Virginis, prope Montem Regalem in subalpinis miraculis coruscantis historia. Authore domno Philippo a Sancto Ioanne Baptista, Astensi & monacho cisterciensi congregationis Fuliensis

발행: 1622년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

c, HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR. cuit, quod nihil incommodi ex tanto casu perpessi

vectores ipsiue iumenta uno tantum amisso auriga ad sacram Pilam incolumes peruenere.

Haec & alia elusinodi quae ad obstinat orum emen dationem Deus fieri permittebat passim peruulgata a vecordi socordia deterrendo ad sanitatem flexerunt: ut qui adibant locum alienis malis utili exemplo edocti,omnes conscientiae suae latebras perscrutarentur, ne quid in ijs lateret quod in similem euetum eos adducere posset. Hinc tota passim regione immutatimores,ita Vt homines repente alij viderentur facti, peccandi occasiones praecisae,quae inius e detinstatur

restituta , Sacramentorum longe magis quam antea frequentatus usus,ludi in procesti ones,cantilenae prophanae in sacras Odas vulgo commutatae,ante omnia

simultates, & inimicitiae quae utique plurimae eaequet graues exercebantur sublatae. Qua in re quoniam tam multa memoratu haud quaquam indigna per eos dies

contigerunt, ut ex eo nomen loco sit inditum non abs re erit proprio capite hoc exequi argumenis

72쪽

DE VI RECONCILIANDI

animos inuisentium sacram Pilam a

c APUT XII.

VAMuvAM igitur peccatis omnibus in dici bellum, apud secram Pilam tanquam apud Dominica castra satis appareret,cum inimicitijstamen, ω odijs internecivum duellum Beatae Uirgini fuisse fatis constat: ut enim praeteream eiusdem Beatae Virginis precibus acceptum ferendum esse,quod cum pridem sub-Α lpina I ta lia bello flagraret velut ex insperato exorta sit quies, expugnatis scilicet munitislsimis arcibus Bricherassio& Cabusro, quas hostis nec opinato in eam regionem irrumpens inuaserat, ipsoq; hoste Italia exactor

certe quae circa priuatas animorum reconciliationes eo tempore ad huc sacrum locum aduentan tibus contigerunt talia sunt, ut vere de eo dici possit & factus eis in pace locus eiusJ Simultates siquidem ac odia in

ijs qui huc conueniebant ita se abominari signis ac portentis significabat Deus, ut persuasum omnibus esset non posse quemquam propiorem loco fieri qui aliquod in proximos gereret odium vel qui non synceras dein gratiam cu mimicis redij sset. Quae Religio quomoti in animos hominum irrepserit exempla quae hic sui ij ciemus edocebunt. Non longe abest a vico Ecclesia sancti Ioannis,

73쪽

6. HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR.

ad eam cum peruenisset Societas quaedam disciplinatorum qua pro vexillo Crucifixi Saluatoris imaginem portabat, vestigio haesit immobilis,ibi cum qui

proxime sequebantur constitissent,miranti Parrocho res moraretur agmen, nunciatur antesignanum i moueri loco nequaqua posse occulta quaedam vi illum retinente . stupens Parochus ad primos ordines procedit, adimit signifero crucem velut gradum ipse prolaturus, sed in irritum cessit omnis eiu&conatus,

tum horrore perfusus ad agmen conuersus. Filii, inquit vestrum quispiam graui scelere foedatus est, ex quo fit,ut ad tam dignu locu accedere minime detur, qui alicuius grauiorὲ criminis sibi est conscius poeni

teat,ac confiteatur; tacentibus omnibus, ac metu tor

pentibus cruce iterum sublata omni vi progredi denuo adnixus fuit,cum res non procederet reddita cruce, & aduocata concione in eandem Ecclesiam qua potuit essicacia omnes cohortari, & obsecrare pergit, ut qui aliquo scelere esset contaminatus, no vellet in causa esse, ut illius noxa tantam multitudinem ab si lutanda sacra Imagine arceret, suique itineris fruetia priuaret, posteaquam non alio spectare poterat tam prodigiosus euentus. Sub haec dicta iuuenis quidam e media prodiens concione lachrymabundus, ac tremens quemdam ex ijs qui aderant se summo prosequi odio fassiis , cum eo inibi in pacem redijt;qua vixdum

inita, ecce duo alij se in mediam dantes concionem quae in alterutrum iamdiu alebant odia primo velut composito confiteri, simulque in oscula ruentes certatim alter ab altero pacem veniamque manenIibus pro cotritione lachrymis obnixe petue,ad quod spectaculum omnes facile sunt persuasiid unum ob-

stitisse

74쪽

A PUD MONTEM- REGALEM. 61

stitisse quominus sacrae Pilae appropinquare possent, nec eos fefellit opinio sublatis signis,& agmine di Dposito coeptum repetunt iter, & nulla iam re eos retardante ad sacrum deueniunt locum, quem eo impensius coluere, quo iam quanta esset eius sanctitas

animis percepissen t. Alius quidam dum inter agmina disciplinatorum sui oppidi sacro appropinquarct sacello, forte euenit ut ex lupercilio haud procul distatis

tumuli in alio agmine disciplinatorum quendam co-spexerit, quocum Veteres iamdiu exercuerat inimicitias; S quamuis per internuncios priusquam domo digrederetur in pacem redijsset; quia tamen illum nondum fuerat alloquutus nonnihil ex residua , &veteri simultate retinebat. E medio igitur sociorum sese proripiens illum citato cursu recta petit,id ut animaduersum est ab conscijs vclcris simultatis contenta voce ipsum procurrentem, Ut sisteret gradum, inimicum eius,ut sibi caueret inclamabat; veriti scilicet, ne per occasonem inimici inermis sibi oblati alita. quod pristinae simultatis ederet exemplum. sed dum nihil hae voces procurrentem morantur, & alter stupens cum caeteris,ut in re trepida hqret, prorumpit ille in mediam aciem,ac huius genibus aduolutus, sublato gemitu, dc cum pectori S tunsione Veniam petere

coepi ti& fuerat ipse iniuria lacessitusin ac seipsum incusare quod immemor praeceptorum Dei, immemor Christiani instituti aliquandiu illum odio habuisset,& antequam cum illo in veram amicitiam redij si et tam sancto loco ausus fuisset appropinquare, qua re ex alterius animo non modo omnis ira cecidit, sed in lachrymas, ac gemitus resolutus & ipse, tanto illum est complexus amore, V t post multa vere reconciliati

75쪽

εό HIS T. S A CRAE IMAG. B. MAR. animi signa vix ab eo diuelli potuerit, ad quod reli

giosum spectaculum comploratione coorta circonstantium in sacellum itum est, ut gratiae Beatae Virgiani haberetur, cuius precibus talem in modum quantumuis durata odio immutabantur hominum corda. Sed id ipsum loco solemne erat,vi qui aliquo execrabili licet, ac veteri odio inter se exarsissent; ita ut nullis amicoru ossc ijs, nullaue principum opera, vel monitu reconciliari potuerint, necopinato alter alte. ri obviam facti, molliente animos Religione loci velut ex condicto repente ad genua conciderent, & in amplexus & oscula ruentes, se in petenda venia, ut praeuenirent summa Religione, ac humilitate certarent. Et iam usu venerat , ut nemo illuc profecturus domo discederet, qui antea non moneretur , ut nisi reconciliatus eo accedere auderet, quod si quis id mμnime praestitisset,ubi primum in conspectum locus se illi dabat, tum veluti aer ipse molliret iram, charita tis Spiritum sibi infundi sentiebat; necia tantum inter infensos diuturno odio priuatis de causis dunta 'xat videre fuit,verum in communibus odiis quae tum inter circumjacentium locorum incolas qui certamine factionum ad intestinum bellum per id tempu&maxime exarserant, tum inter disciplinatorum socie tates plurima vigebant, in cuius reconciliati animi testimonium cum sibi obviae quaevis societates fierent, qui Crucifixum portabat, alterius societatis Crucifixo ita illud admouebat, ac si alter alteri osculum ferret, ut in signis suis singuli eorum alterius caetatis homines animo amplecti, ac salutare inuicem in ostculo sancto hac pia actione testarentur: sed abs re non erit initae pacis inter finitimorum locorum ac

76쪽

APUD MONTEM REGALEM. 6

colas unum, aut alterum exemplum proferre, quae eo mirabiliora censenda erunt quod non primarum retinendarum studium, ut in societatibus disciplinatorum sed ob minus certos fines perpetuae lites, & quae has consequebantur homicidia, plurimaeque aliorum generum ultro citroque tam priuato quam communi nomine illatae iniuriae internecina alebant odia. His itaque odi j s cum accolae d uorum oppi do ru m, quorum alterum Imperatori, alterum Ianuensibus paret, inter se confiagrarent; ita ut in alterutro multi milites ad inferendas, ac propulsandas iniurias perpetuo in praesidio essent,accidit, Vt rumor eorum qua omni admiratione digna apud sacram Pilam age bantur animos incolarum loci Imperatoriae ditionis ad illam inuisendam permoveret: quod cum ob metum tam infensorum , ac propinquorum hostium praestare non auderent, duos ex suis eo destinarunt

sui populi nomine supplicaturos Beatae Virgini, ut quae tot mirabilia in gratiam supplicum suorum operari non cessaret, hoc etiam a filio obtineret, ut finem tan lem acciperent tot mala, & pax inter eos conueniret, ad quam obtinendam iam satis illis constabat nihil in hominibus opis esse: Nec legatio inanis, nec supplicatio irrita fuit, sed exaudiuit deprecationem eorum Beata Virgo,& Dominus orationem eius suscepit. Ad suos peracta legatione redeuntes in Ecclesiam concesserunt, ut populo qui forte ad audiendas Vesperas eo conuenerat animos facerent ad pacem sperandam a BeataVirgine, enarrando mirabiliora alia, quae in illius opem apud sacram Pilam implo rantes perpetuo operabatur Deus, Vesperis vix dum absolutis tantus repente horror inuasit omnes, qui in

77쪽

ε3 HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR. Ecclesita erant,ut ipsi legati, &alij plurimi in terram

delaberentur,ac mirum in modum trementes aliqua.

diu humi iacerent, ubi vero surrexissent, cum ipti legati de loci quem adierant Religione, ac sanctitate disserere coepissent, nonnulli tam Virorum quam pro pemodum infantium puerorum, ac puellarum diuino afflati Spiritu, tot praeconi js Virginem sanctissimam efferre, tanta,quae nec pro aetate, nec pro caeteris

conditionibus eloqui poterant de Dei in homines bonitate, ac benefaciendi propensa voluntate praedicare coeperunt, Vt communi comploratione exorta

omnes misericordiam inclamarent. Affuit tum forte ex Augustiniana familia Sacerdos quidam Bacca lauri reus, ut dicunt in Sacra Theologia. Is ubi se horrore perfundi sensit, ne cum caeteris promiscue caderet In proximam cellam se recepit: sed ubi consistere non valens in Ecclesiam redij ubi cum ante quoddam altare ipsi Virgini sacrum oraret ter horrore correptus tertio est in terram prolapsus. Inter haec quidam ex Dominis loci,ut praetens cerneret quae in Ecclesia fieri acceperat, in eam ingressus pari modo in terram delabitur. Tum vero resurgens iniecto sibi ad collum fune,arreptoque Crucifixo hortatus est caeteros,ut sequerentur se ad inimicos euntem, ac ab eis vellent nollent pacem impetraturum,ueritus Augustinianus ne ubi illi hos inermes accedere vidissent, ab impotenti odio aliquod crudelitatis facinus in eos edere minime dubitarent, illos ut primo Reret praecucurrit, quibus conuentis cum hortaretur ipsos,v aduentantes hostes ad petendam pacem ijs animis exciperent quos,& Christiana pietas, & tam insigne humilitatis exemplum postulabat, adeo ab ijs non est auditus, ut

78쪽

APUD MONTEM-REGALEM. 69

propE violatus fuerit,rati optimam senactos esse hostilis oppidi delendi occasionem ad arma ruunt; cui

malo dum Sacerdos ut potest obsistere conatur, Vnus ex iis pcctori eius siclopum admouit, quem utique eX plosisset, nisi repents obfula oculis animoque reue

rentia, habitus sacri, ac Crucifixi Imaginis quam prς manibus habebat temerarios Spiritus retudisset, in terea in venientes impetum Lauri illis obuiam fiut. Sed, o rem miranda mi vix dum in conspectum dant se hostes , cum his tanta violandi supplices imposita .eli verecun dia, tanta simul veteris odij, & iam concepti facinoris poenitentia eosdem cepit, ut repentin concursu Vltro omnes referrent pedem,abjectis dein

de armis ad Ecclesiam contendunt, ut & ipsi saccis induti, & Crucifixo praelato hostium agmini majori cum Religione obuiam irent, ad quos iam loco appropinquantes cum deuenissent; quis referre queat,

quaenam vere reconciliatorum animorum, ac Christianae charitatis ediderint signavi sequiique offerebat in oscula ruere; collachrymari simul, ac se incusare quod tam dulces fratres tanto odio fuerint perie cuti. Itaque alter alteri haerere, ut a solo studio amplexandi caeteros , ac eos in primis quibuscum praeter communem aliqua etiam prςcipua inimicitia inter . cesserat, diuellerentur. Secundum haec aliaque ossicia quae profusa in hostes charitas diuinitus inspirata, testandς recociliationis gratia exigebat,uno agmine ex duobus composito ad Ecclesiam iter instituunt; ibi iterati tremores , ac delapsus iam satis per se motos anmaos etiam, atque etiam permoverunt, inde Vno eodemque agmine ad oppidum ex quo priores diicesserant omnes contendunt, in quo equidem

79쪽

σo HIS T. SACRAE IMAG. B. MAR.

neuter animiliabitus satis dici enarrarique potest,nee quo incerta expectatione euentus fuerint, mulieres caeterique alij qui alia de causa domi restiterant postquam inermes tuos ad infensissimos hostes properantes viderunt, nec quo tum suos tum eos modo quos pro hostibus habebant diuinas odas canentes,&pacem acclamantes acceperunt: Auxit laetitiam quod in ipso itinere pulchrior quam pro humano habitu au crustiorque matrona duabus comitata velut ancillis sese illis quasi illorum paci congratulans spectandam praebuit. Quam Beatam Virginem fuissse omnes haud dubie crediderunt: cui non modo tam im peratam ac salutarem pacem, scd quae statim sequuta sunt miracula accepta ferebant: hydropica enim mulier inter ipsas congratulationes repente conualuit: veteri sciatica laborans liberum se sensit: duabus item neminis & mundati oculi & reddita lux ipsa,

cum alteri pustulae quas variolas dicut, dextrum oculum deformassent ac obcoecassent: alteri utriusque aciem cataractae obnubilassent. Cum omnes igitur tanta coepisset laetitia ut vix compotes mentis essent, nec qua alia ratione pro tot muneribus Beatae Virgini; referrent gratias occurreret e vestigio ad sacram Pilam inuisendam ac consalutandam se contulerunt, tantaque concordia coaluerut eorum animi, Ut prope incoliuionem venirent,quo ex loco quisque omtus esset, qui modo efferati odio iraque nihil nisi alterius exitium animo pensitabant. Consimili odio ad inuicem cum exardescerent incolae duorum oppidorum Mediolanensis ditionis consimili plane modo sunt conciliati. Adeo intern cinis odijs, quae ab auis ac proauis haereditarant, at

80쪽

terum alteri infensum erat, ut nulla hominum indu stria nullis ossiciis suorum Praelatorum remedij aliquid adhiberi potuerit, iniuriis, homicidijs caeteris';

malis, quae ultro citroque sibi perpetuo inferebant. Cum itaque alterius loci incolae ad sacram Pilam iter instituerent; illorum aduersarij ob aemulationem magis quam ob religionem eodem defungi statuerant. Montem Regalem igitur composito agmine non itineri magis apto quam praelio : si res ita tulisset proficiscuntur , loricis scilicet sub saccis induti, foeminis vehiculis, & si quae alia erant impedimenta inter utramq; aciem statutis, ne incaute ab hostibus opprimi possent, Cathedralem Montis regalis Ecclesiam ingressi neminis in odeum se recipientibus, hi sinistram ulli dextram Ecclesiae partem tenuere. Ora tioni vix se dederant, cum ad septemdecim viros, &ne minas nouendecim eodem plane momento decuderunt in terram; ubi diu P imum agitati tremore, dein extra se acti & mortuis similes iacuere. In his Virgo quaedam, quae extremos hostium proxima substiterat, cum se collegisset nunc in Crucifixi Saluatoris imaginem quae ex aduerso stabat pium in modum defigens oculos, nunc Beatae Virginis Iconem quam prae se habebat lacrymabuda exolculans, velut sensis

set auditas preces exposcentIum pacem,in hanc tandem vocem erupit: Gratia, Gratia, Ad eam Vocem, ad tot casus Sc tremores simul contremiscere simul co-

lacrymari uniuersi. Inter haec iuuenis quidam cuius fratrem haud ita pridem aduersae factionis duo germani occiderant, collo obducto fune, ad alterum sui fratris occisorem quem inter hostes viderat procu

rem , de ingemiscens, hoc fune alligatus infit,his la-

SEARCH

MENU NAVIGATION