Itinerarium hierosolymitanum et syriacum : in quo variarum gentium mores et instituta insularum, regionum, urbium situs, una ex prisci recentiorisq[ue] saeculi usu... accesit synopsis Reipublicae Veneto

발행: 1619년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

141쪽

nauigabilem nullum habet, sed rivulos & torrentes aliquot: praecipuos Pedeum, Leucissiam praeterfluentem , Lycum ex Olympo de

manantem , & Tenum. Ex hisce ubi abundant, aquas rotis hauriunt; quibus praedia atque arva circumjacentia humectant. Ob aquarum vero penuriam sepius annonae inopiam passa est haec Insula ; praesertim Helenae Constantini Magni Imperatori S matris temporibuS, quibus per triginta & amplius annos habitatoribus vacuam extitisse Gr*ci traditione populari referunt. Fontibus namque exsiccatis,& hiante terra aestibus, aridoque effecto solo, agriculturam non exercuisse indigenas, & ob id alio demigrasse omnes. Tandem Helenam praefatam cum ad insulam hanc Hierosolymis redux appulisset, tantae desolationis caulam sciscitaram , Commiserationis intimo aflectu moram , precibus a Deo pluviam,&pristinam fontium scaturiginem impetrasse, in stulamque totam, euocatis e continenti populis, antiquo suo nitori& frequentiae restitutam memorant. Id praeterea Cyprus patitur incommodi , quod vermium quodam genere quandoque infestetur: qui singulis fere trienni)s s sit sicciores anni fuerint j paulatim CrescenteS, mense Martio iam alati, & digiti crassitudine, longisque tibi js, similes

locustis volatum instituunt: ubi autem volare incipiunt, velut e Coel demissa grando, voraci ore omnia de uastant, ventisque impulsi, tanta Copia, ac multitudine volitant, ut instar nebulae densissimae videantur : Cumque virentem omnem herbam absumpserint, fame demum enecati intereunt; foetoreque rererrimo post se relicto, aerem terram

que infectant: ex quo dira quandqque lues oritur. Solent propterea incola: horum oua diligenter inquirere, & inuenta cum suis nidis recubiculis disperdere: id enim nisi faxint,in infinitum prope numerum sub torrida illa plaga excrescerent. Quanquam vero pestifero hOC animalculotu genere infestetur, aestibusque vel maxime obnoxia sit, atque aeris idcirco nonnullis in locis vigeat inclementia, ad soli tamen feracitatem , situsve elegan Piam, ac rerum omnium affluentiam nihil in sulae deest; nec ullo externo eget adminiculo: quod Ac Ammianus Marcellinus testatur et Tanta sinquit tam multillici fertilitate abundat rerum omnium Cyprus, ut nastiua externi indigens adminiculi, indigenis siribus a fundamento ipso carinae ad supremos' que carbasos aedificet onerariam nauem, omnibu armamentis instructam mari committat .Haec

ille. Vnde non immerito olim Macaria, id est beata dicta fuit. Diui ebs namque abundans, &rerum copia exuberans,ac deliti s afflues, quicquid suane, quicquid optabile, ac gratum usquam excogitari poterat , licebat hic conspicere, habere, frui. Maximarum eius diuitiarum meminit Lucius Florus. pria (inquit opes a Portio Catone Liburnis per Tiberinum octium inuecta alius aranium populi Romani imple-

142쪽

HIEROS OLYMIT. ET SYRIAC

iseruat,quam is Tamiri huc Hodie tamen non eadem m et Insulae conditio, ac facies: barbarorum siquidena tyrannide proh do Ior oppressia, antiquo decore M sipiendore exuta , squalid , inci

is, ae deserta multis in locis ac neglecta iacet. Ciuitates iampridem famosissimae, & frequencistim T, splendidis,magnas Cis uia exornaim mdifici js , iam ruinosae, sordidat, & infrequen res; oppida & pagi tire

quentia quondam celebre , deserti passim & desolati spectantur' Est

namque Turcarum deuastare Vrbes & oppida,depopulari agros, & ad nihilum quaecunque magnifica & splendida reducere. Haec de Cupri descriptione. Reliqua modo quae nobis ante discesssum ex insula ae ciderint, Prosequamur.

ustum ex genere Caramussa ustrum conduc2βm. Discedendi venia cum difficultate ab Emino obtenta. Ex insula discessis, est ad nauigium mari reditus et inibi cum nauarcho litigium; eisdemi exacti

Libani montis conspectae est ad litiua Phurnices appuri . BE c t M o sEPTIMO Κal. Octobris, Minoritis, atque in

primis iudiciario Conside Veneto procurantibuS, nunciuSex-Pedirur ad Famagustanum portum, nauigii conducendi causa. Cum etenim in Salinaria statione nullus adesset Caramussalinus (ita actuariam nauem vocant Turcae quo Cum in Syriam transfretare commodum esset, ad primarium Infissae portum mittere celerem necessuri tacuit. Id siquidem iam dudum usii venit, ut qui in Iudaeam nauigareelie, nisi recta Tripolim Syriae petat, prima relicta naui, qua Vene-tijs disceditur, aliud nauigium ex genere Caram usiatinorum , quo in 1 alautinam transfretet, in Cypro conducere debeat: neque enim naues venerae in Syriam nauigantes , Ioppensem portum (vr olim sole-

dant hac tempestate petunt, sed Alexandretam in Sinu Issico sita in

urbem adnavigant. Itaque cum in quartum iam diem nuncij reditum mitra expectantibus nauigium satis commodum Salinas appulisseminciatum esset, ne diutius differre abitum cogeremur, Consuli Ve- Nero negotium dedimus, ut cum nauarcho (quem Raisium Turcae veneri I atronum nuncupant) de naulo transigat. Eratis natione Surus, conditione Christianus, ac praeter Arabicam, Turcicam, Grώ-Cam, S atalicam callebat linguam. Hanc igitur oportunam occasionem, quo pro interprete nobis esse posset, haudquaquam negligendam putavimus. Post multam tandem re diligentem Considis opera em, ecuinis viginti uno Venetis de naulo cum Nauarcho pacti P sumus.

143쪽

sumus. Haud multo post redit nuncius,qui pepigisse se de naulo cum

Nauta tarn ago statio triginta quinque Cechinis Venetis, & pro arrhasex aureos dedisse, ac ipsum mox cum nauigio affuturu nunciat. Quid agendum hac in re esset, diu haesimus ambigui: in diuersa enim tendeabant animi: hi minori nauigio, tanquam promptiori & instructiori su s.cipiendum iter; illi contra maiori vastam ingrediendum pelagus sua.debant. Tandem in eorum itum sententiam, quibus minor placebat nauicula: ea pr sertim de causa,quod cooperta, compacta solide,& duplicibus velis, atque etiam remis instructa esset; qui ad portum capescendum , contrari s maxime obstantibus ventis, nauigantibus quandoque sui nato usui & adiumento esse solent. Dimisso igitur maiori nauigio, quod iam porrum appulerat,arrhae iacturam fecimus ; tres insuper toleros nuncio numerauimus. Hi S rebus ita compositis,de veniat impetranda ab Emino pro discessit agitur, eodem Consule curante. Capsias interim, caeteraq; utensilia, in reliquo itinere nulli usui futura,e naui Veneta in terram exponi cura murum; ut Amicam Minoritis custodienda in reditum nostrum deportarentur: nihil enim prieter cibaria ad alimoniam necessaria,indusia item, collaria,&linteola aliquot, bus ab immunditia nos tueremur, nobilcum ferre curae fuit: in littore

N per qui

nullis vero huiusmodi inuentis, auehendi veniam, post longam tamemoram, conccssere. Hisce expediris, nauiculario iniungimus,ut quae ad victum necestaria in naui Veneta relio aerant , in suam inferat. Ernianus ubi id res ciuit, nautis ne accedant, aut quicquarn nostrat Um rerum in suam transferant nauiculam, seuere prohiber; & su b poena. Capitis interdicit, ne se inscio e portu si, luant , altumque petant. Nobis vero

quaesito predeXtu,nos eum vectigalibus velle defraudare respondet, ac quicquid nostri iuris in Veneta relictum esset naui, in terram exponamus quantocyus per interpretem iubet ut libere a suis inspici queat: quod nisi statim fiat, nullam nobis abeundi postmodu facultatem Cooesturu minitatur. Quid multa nullus omnino excusationi cum esset locus, morem inuiti gerimus: sub vesperum cuncta in littus exponi curamus,& ut ministri perscrutetur ab Emino petimus. Ille quod serum esse simularet,non permittit ub dio idcirco, adhibitis custodibus eae relinquere, ac in posterum diem differre abitum coacti sumus. Prima luce ad nos redit Eminus, inspici a ministris singula imperat, qui licernihil quod vectigalium solutioni obnoxium esset nvenisse se referrer, asporrandi tamen venia denegata abitum nostrum remoratus est;moris esse asterens , ut cortesiae sibi (ita gratuitum donum vocan t Turcaei

Maurique ante discessum a mercatoribus, ceterisq; alienigenis quip

piam

igitur exposita, a ministris Emini inspecta singula diligenter, sita fuere et certiores ut fierent si quas merces vecti gales cos

144쪽

di iam detur meminemq; immunem dimitti: consuetum idcirco se velle munus priusquam abitum paremus: quod sit denegetur, nequaqua dil- cedendi veniam se nobis concessurum. Post multa, parere necessum fuit cum reniti non daretur. Tribus igitur Cechinis ( silc enim Consul Venetus cum eo pactus erat numeratis, abeundi venia impetrauimus omni itaq; commeatu celerrime nauigio imposito,nauarcho,ut abitu acceleret,& caeteris rebuS in itinere necessariss prospiciat, iniungitnu Ic haud ita multo post nautas aquandi gi alia ad vicinum littori puteuablegat: qui ubi rediere , aeq; Omnia parata renunciarent,malacia sub oritur, qua in vesperum durante, in statione detenti sumus. Sole de inum ad occasium vergere, ac veto leniter a terra spirante,omnes fine excepto)nauigium conscendere: ego Vero, quod vicarium Hierosolymitanum qui in eum usque diem lanata la uerae Veneta inviserem,&ipsi discessum nostrum laetus an nunciarem, una Cum Amicae Guar

diano ad Venetam nauem in proxima st Uox' nT rum rara

seu lintre perrexi, & Vicarium anhelantem discessuri ut res suas colligeret , quo commodius re tutius in alterum nauigium poni & recipi possent, admonui : sub mediam quippe noctem adituros se cum nauigio comites, ut eum e naui liberarene, promiserant. Stata itaque hora, profundo noctis sit lentio accedunr comites, ac summa cum difficultate, nec nisi quatuor tolerorum solutione vltra promissum naulum, voluisse eo accedere naUarchum referunt. Per ulum idcirco in mora rati, festinanter Vicarri sarcinas ex Veneta in nostram trans serri, recondique curamus. Mox Arnacae Guardiano valedicto, Vicarius una mecum nauigium conscendi L. v-nus e comitibus Lusii ranus presbyter, vel nauigij paruitate terretarius, vel itineris pertaesus , se febre correptum simulans, Venetam repeLIr, ac coeptum nobiscum continuare iter recus adcommodiorem se velle expectare, viribus recuperatis , transfigerandi occasionem , ast Crens. Quid ei postea contigerit , anne voti compos factus sic , Vet mitinere defecerit , ignotum nobis hactenus. E Palaestina reducCs, cum Alapiam Syriae urbem venissemus , id unum accepimUS , c

lexandriam AEgypti eum petissse , hoc consilio , ut per Arabiae deserta ad Montem Sinai pergeret, inde Palaestinam accederer, pollea

in Cyprum renavigaturus. Dum Vero a naui soluimVS Venera , remisque propellunt nauigium nautae, ad iactum vix lapidis progressis nobis, ecce Nauarchus nouas rursum molitur insidias : Dimio se grauatum onere queritur , ac nolle se idcirco progredi. Adliaec strepitus ille edere , ciere turbam, obiurgare nautas , portur' serepetiturum simulare ,& nisi nouem aurei Veneti ultra promissum naustum numerentur, nunquam se altum petiturum minitari: DOS Contra

P a demulcere

145쪽

demulcere verbis hominem, instare precibus, senos illi daturos au

reos, ut institatum iter prosequatur, altumque pexa promittere. Prea cibus tandem promissisque placatus astencitur, velaque facies iter pro sequitur. Vento autem placido len re admodum progredimur, vicinique radentes littus, parum ea nocte profecimus, Proxima quippe luce octo duntaxat millia passuum, nec amplius, nos Confecisse comperimuS turrique in aduerso littore conspecta, e regione Chitti, seu Citti promontorij nos nauigare cog)ouimus. Locus is antiquissima urbe, ac regia quondam sede celebris, etiamnum hodie ob viridaria elegantia, pomorumque aureorum re cirreorum ubertatem, totius In sulae praecipuus habetur. Inde ventis ad Aquilonem vergentibus vela in altum dirigimus: mox aura inualescente, Cyprus obtutibus nostris subtrahitur, nocteque sequenti, plena lucente luna, secundis velis ab alto iter peregimUS. Postero die , undecimoΚal Octobris, cpuppi sequentibus nos ventis, prospere admodum naingauimus. Circa meridem terram eminus conspicimus: flamma esse Libani montis iuga nautis referentibus. Sole ad occasium vergente, prospero ventorum flatu terram ad nauigantes, Sidonem Phoenices urbem praeterlabimur; littusque Phoenjciae Tyrirum usque ea nocte paulatim legimus.

CAPUT X VIII. Vrbis Sidonit descriptio : inportum Bri a pulsu vibissim mora , ct trem

datio : Viciostrum Arabum in littore tripudia es latio.

E ST Sidon , Sait hodie, siue Suida Turcis, Mauris, Italisque ap

pellata, urbs Phoenices quondam opulentissima & celeberrima; in sacris quoque literis clara, ac Tyri aemula: qua cum & vetustate, aenominis claritate diu certasse fiertur; a Sidone-primogenito Chanaam cut Iosephus vel a Candino Phoenices fratre (viath autumant condira, Thebarumque, Beotiarum parens, ad radices Antilibani, a quo vix mille passibus abest , iuxta mare in rupe quadam, longitudine ab Aquilone sese in Austrum extendente, sita; cuius utrumque Cornu castris olim validissimis, sed collapsis hodie , & neglectis, munitum fuisse cernitur. Latronum speluncam, non urbem dixeris; adeo suis ruinis horrida est, habitatore omni pene vacua, pauci stiatis Mauris, Truscisque exceptis. Portu quidem ditata insigni, S capaci, sed infrequenti. Solo gaudet opimo, re ubere, Agri circumiacentes aqua rum riuulis & fontibus irrigui, mira fertilitate exuberant: in cultos ramen plerosque nostra hac tempestate conspicias. Claruit olim, Chri- stiani

146쪽

stiana in Syria florescente religione, Episcopali sede, Turensi Archie- sib.ic. piscopo subiecta. Fuereque Sidon ut Strabo refert multarum olim atque o primarum arcium magistri, atque optimi in primis circa 'Astronomiam & Arithmeticam Philosophi. Bethus, Diodorus, alij-que viri illustres , eodem teste, hac oriundi. Baali siue Belo hic diui ni honores habiti: cui & Iesiabel Sidoniorum regis filia,& uxor Achab 5. Ree. e. regis Israhel, altaria erexit, sacerdotes instituit, & sacrificia obtulit;

virumque, ut idem faceret, induxit. Coluere praeterea Sidon Asta--.An roth, & Astarten: quos & Salamon reX uxorum ethnicarum instinctu , i ' adorasse legitur. In tantae autem idololatriae arque immanium scele- . m. 23.

rum p cenam saepe variam de uastationem urbis suae (quam Hieremias, iuEEechiel , & Ioel praedixerant experti sunt. Nabuchodonosor fame flet eae pestilentia domitam primum cepit; dein Alexander Magnus; de- -i e M mum anno post Christum natum 63s Saraceni, quorum iugum pthisit, i. ximis saeculis perpessa est: donec tandem a Balduino primo Hierosolymorum Rege Saracenis erepta, Christianae libertati restitueretur. Successu vero temporis collapsa, a Diuo Ludovico Gallorum Rege anno i Eso denuo restaurata, ac praesidiario militi tuenda tradita, ad annum usque I 18s, Christianorum imperio paruit. Denique sic permittente diuina iustitia, a Saracenis rursum occupata, Mameluchorum durum passa est: imperium : Quibus circa annum Domini i U a Selymo Turcarum Imperatore extinctis, Osim annico dominio cume aeteris Phoenicis urbibus accessit: eique eriam num paret. Haud procul ab orientali urbis porta, qua Caesaream itur, sacelli cuiusdam ruinae supersunt, eo ( ut ferunt) loco, quo mulier Cananca pro filia sua da et Maii . in . moniaca Christo supplicans exaudita est. Secundo a Sidone lapide, Austrum versus, haud procul a liriore, I Oh. 8. AsSareptae urbis (quae Hebraiis Sarphat fuit occurrunt reliquiae ivbj He . ij lias propheta a vidua hospitio exceptus est, cuius hydriae farina, Vatis in. a. promissione & beneficio,non defecit, nec lecythi oleum imminutum est. Vrbs haec a Christianis Palaestinam moderantibus Episcopali sede, Tyrensi Archiepiscopo subiecta, nobilis fuit. Secundo a Sarepta lapide Austrum versus Eleutherus fluuius ex Libano monte in Ithuraram fluens, inter Tyrum & Sareptam medius in mare illabitur. Ab hoc flumine Antilibanus initium ducit, & contra Aquilonem ultra Tripolim ad oppidum Archis usque sese extendens, triginta milliarium spatium absoluit : a littore autem haud procul recedit; quin imo multis in locis adeo se mari vicinum reddit, ut ab eo, 3 ,

alluatur. Plinius testudinum multitudine eum abundare scribit. Iose 8, Mat hab. i.

is meminerunt.

ri portum ingressa, iuxta urbis mum

Sub auroram insequentis diei Ty

147쪽

II 8 I. COTovICI ITINERARIvM iros anchoras iecimus; substitimusque ibi toto eo die, nocteque proxi ma; quod portu egredi aduersiis ventis non tutum esse Nauarchus di cereL. Incerim tamen nec terram caprare, nec deserrae urbis perlustra. i

re ruinas datum fuit; vetantibus id maxime Arabibus , in proximo

degentibus : quorum metu perterritis , & ne dolos & insit dias strue rent, veritis, in Continentem descendere haud tutum nobis videba tur. Dum vero in Porru haeremus, circa meridiem plurimi Arabum, tam viri quam foeminae turmatim ad littus accurrunt: dumque nostro approperant nauigio , choroS suo more ducere , trip Udiare, altum canere, mox sessos tripudiJs, marinis aquis sese immergere, ac se mutuo lauare; denique toto lic corpore nudos , iam lotos laetosque ad proximum collem arboribus consitum properare; ibique aliquamdiu inter opacaS arbores se occultare eminus conspicirnus. Attoniti insolito

hoc spectaculo, quod genus hominum esset, quid sibi haec vellent tripudia , lotiones, caneus, occultationes, a nautis sciscitamur. Illi Arabes esse, ac Veneri hoc modo operam dare inlitos respondent. Gens haec vaga, sitne sedibus in tenrorijs habitans, haud procul a Tyro in edito quodam colle castra fixerae. Horum mores & vitae instituta alibi explicauimus. Post horam atque altera,vbi nos iactis anchoris in portu subsistere cognorunt, accurrunt o os, re ex urbis ruinis, a quibus vix iactum lapidis aberamus proclamanr, longumque Cum Nauarcho nautisque sermonem miscent: eunt, rideuntque saepius, nouaque cum nautis colloquia instituunt. Quid tractent, quid ve petant, dum lanautas quaerimus; ipsi etiam admoniti & rogati nolunt indicare. quod maximum sitne nobis mecum incussit, cum Nauarchum potissimum,& nautas de dolo suspectos haberemus. Eorum siquidem fraudem re fallaciam in multis iam saepius experti, ac dolis struendis . parandisque insidias id genus hominum aptissimum cognoscentes, verebamur plurimum ne rebus nostris inhiantes, Arabibus nos proderent & Venundarent, nostrasque res omnes diriperent. Auxit hunc timorem parua scaphula, seu linter, quae sola portum nauibus vacuum ad secundam noctis horam ingressa, lente ac tacite remi Sincitata, tanquam larebras quaerens, protinus post urbis muros se abdiderat. Id enim ubi a- nimaduertimus, technas ta dolos subesse veriti; haud abs re consternato omnes fuimus animo: vel eo magis, quod omni prorsius humana ope destituti, atque undique barbaris circum septi, plane inermes, imbelles in alieno haeteremus solo ; nec ipsis quoque nautis satis confi- deremuS ; adeoque nulla nobis euadendi spes reliqua fore videretur.

Fracti igitur animo , quid consillh capiendum, quidve agendum sir,

ignorauimus: tandem e necessitate virtutem parantes, diuino in pri

mis implorato auxilio, unico in extremis periculis neceditatibusque

remedio,

148쪽

remedio, ac tuto refugio,timorem soluimus: metuque omni deposito, vim vi repellere, si hostis adsit, statuimus,mortem potius oppetere parati, quam viui in manus barbarorum venire. Impetus itaque Arabum in horas imo in momenta expectantes, defensioni nos paramus. Erat in fundo nauigii loco saburrae silicum ingens copias ex ijs, dormientivus nautis, centena aliquot grandiora eruimus : his singulis diuisis, ac certo cuique assignaro numero, idem de fustibus qui aderant, cimus. Atque his demum telis , si accedant, latrones istos repellere stat ani mus. Circa tertiam noctis horam proclamant ex urbis ruinis barbari, nullo a nautis, silue dormientibus, seu somnum simulatibus, quod fo san nos vigilare cognoscerent, dato responso. Nos vero iam iam adfuturos hostes rati, per integram fere horam arrectis auribus stetimus: de quanquam neminem se loco mouentem,aut tentare ac ce sium conspiceremus ( nox enim sideribus illustris facilem prespectum dabat) impetum tamen repentinum veriti, stationem relinquere, & quieti nos dare, auc somnum capere,tota ea nocte nequaquam ausi sumuS. Secus autem quam opinabamur successit: nullo enim accepto damno, vi illuxit, piscatores Mauros fruisse ex nautis intelleximus : qui tamen an verum referrent,dubitationem vehementim nobis injecere; cum maxime praeteritae noctis illorum summum aeque alium silentium frauciis suspicione nequaquam carere omnibus persuasum esset. Quia vero dum in portu haereremus, nonnulla de opulentissimae ac praeclari stimae quondam urbis Tyri situ , conditione, ac facie a nobis obseTuasa sunt, . lubet ea obiter hic annotare.

CAPUT XIX.

Vrbis ori descriptio. EsT Tyrus omni u Phoenices urbium ve iusti issi m a: po te t i stim a olim L.

totius orbis 'obilissimu emporium, a Tyro Nodi Nepote di la- 1i ..pbetis filio septim ut Berosus refert paulo post diluuium Condita : Vt I eph 8. Quintus Curtius,ab Agenore: a Phoenice aute rege, Iosue Israhelitici populi duce,instauratas Sidonioru dein sub Sapsone colonia essecta,ab Ioi hs renouata, Hebraeis Sor vel Zor, Gellio de alius Sarra, Mauris Sur ho ' die vel Zur dicta ambitu stes e Plinio) Is millia patiuum habuit. Haec multis casibus defuncta, At post excidiu renata, nunc tandens diruta penitus, plena ruinis & deserta iacet: quin imo usque adeo deuastata Meuersa est, ut desierites e ciuitas ; tantumque leuia pristinae potentiae vestigia in ruinarum magnitudine demonstrentur: ita ut non immerito de illa dicj possit, quod de magnis urbibus Arcadiae a quodam dictum olim fuisse refert Strabo : Magna ciuitas magna solitudo est.

Praeter

149쪽

C TOTICI ITINERARI v in

Praeter arcus enim, fornices, dirutarum aedium parietes, turresque ollapsas, ac moenium reliquias, ruderaque immensia nihil est quod cernaS. Communis quidem haec urbium Phoeniciae conditio esticum vel maiorum barbaries, vel bellicae frequentes clades totam illa Plice nices oram, ac politissimam regionis faciem mutarint in ruinas defor mes, atque horridas desolationes. Quod an rerum solita vicissitudine, qua vetera quaeque, magnifica licet atque pVeclara fucrine, nunc intereunt, nunc noua res urgunt; eundem & ipsa quandoque finem consequutura : an vero ira diuina, scelerum vindice, acciderit, nouit ille, cui nihil ignotum. Sane constat EZechielis vaticinio Tyrum ob nimium fastum, impietatemque euerrendam aliquando. Sic enim per eum ait Deus; In nihilum redigam te, O non ero; ct requisita nouiouenieris Ultra insempiternum. Et alibi; Aegociatorespopulorumsibilaverunt perte i ad nihilum deducia es, ct non eras visique In perpetuum. Er paulo post , Dabo te in cinerem super terram, cono quo men videntium te .Forma, quantum ex ruinis colligi licuit, sphari ica est, trium circiter milliariuambitus. Si tu multum amoena, rupi durissimae imposita, olim in stria; praealto quippe mari septingentis passibus sui Plidius resert vel iuxtas Curtium quatuor stadi is a Continenti luisa, marinis fluctibus un- dique circundata erat: quam propterea recte in corde maris sitam,vre. 1s. O dii. bemque inclytam, a C perfecti decoris vocat EZechiel. Hanc Nabuchodonosor Chaldeorum Rex post excidium IHierosolymitanum tre-D Ant i s. decim annis (vt Iosephus scribit arctissime obsedit: sed cum arietibus , alis sque bellicis machinis muros quatere nequiret, hac spe capie-dae urbis deiectus, exercitum saxa praegrandia comportare imperauit: quibus mare inter urbem & Continentem mediu impleret. .Exstructo igitur aggere, machinisque moenibus admotis, cum Vrbem iam capie-dam Tyrij consipicerent, auro, argento, omnique stupellectili praeciosa nauibus imposita, urbe ferme vacua relicta, nouas sedes quaesierunt; N partim in Cyprum, partim Carthaginem, atque alij alias Ionil IE-geique maris intularum adnavigarunt. Capta denique, combusta, & fuditus euersia urbs, septuaginta annis adeo desolata mansit, ut in derasae urbis planicie piscatores retia expanderent & siccarent; quod & EZe- *y. S i r praedixerat : Et dabo te (inquiens in i mpidissimam petram: siccatus agenarum eris, nec aediscaberis vltra Post septuaginta annorum desolaeiovem restaurata, ac pristino nitori restituta , ducentis ferme annis floruit. Deinde vetusto Nabuchodonosoris opere,vel maris illuvie, vel

Pyriorum industria destructo, ab Alexandro Magno denuo bello petitarie obsidione pressia, eiusdem regis operibus ex insula facta penin- silla, rursum Continenti iuncta est. Is enim exstructis e lignis, seu cratibus , saxisque aggeribus, atque imple iis freti angustbs, post septem mensium

auri

150쪽

HIEROSOLYMIT. ET STRIA C. DI

mensium obsidionem eam cepit, diripuit & incendit totam. Agger ille successu temporis ita creuit, ut hodie , qua urbi iungitur AXcentos& amplius passus in latitudinem patear, mari utrimque alluente. Ca pacissimo dc tutissimo quondam ditata fuit portu; cuius extrema latera mare versus ambibar magine molis agger,ex ingentibus saxis in mari praealto fundatis, atque in crassissimum CXsurgetibuS murum; qui conistra undarum impetus procellasque rutam nauibuS stationem redderet. Hodie maiori ex parte fluctibus obrutus, oc continua maris agitatione

corrosus, vix ullius usus esse potest. Eius tamen ampla vestigia ( quae tranquillo interdum mari conspicienda sese praebentripsi, dum in por.

tu haereremus, conspeximus. Sune aurem qui veteris Tyri haec reliquias putant; sed ubi nunc Tyri ruinae spectantur, ea nouae urbis rude ra esse existimant. Praeter hunc portum est & aliud intra urbis moenia nauigiorum receptaculum , ampli stimum quidem octutissimum , triremium stationi accommodum. Id naues admittit angusto ostio, intergeminas utrimque turres, ad Vsum publicanorum porrorium administrantium (vt multi opinantur olim exstructas. Ostium catena fierrea transuersa claudi solere vero est simile, ut aditus exitusque nocturni praecluderentur. Haerent etiamnum sim stri latetis turri infixae decem ingenteS marmoreae columnae, qquo iurerstitio diuisiae, ad os bcut puto ornatum additae. Fuit autem Tyrus magnificis quondam colu mnis, pyramidibusque marmoreis, atque alijs cum publicis tum priuatis aedificijs mirum in modum exculta. quorum plurima etiamnum vestigia supersunt. Nam praeter muros alcissimos , excellasque turres, aequa inter se proportione distantes, emicant inter caeteta altissimorum parietum Callaedralis Ecclesiae (inqua Almericum regio ornatu nuptiarum solemnia celebrasse fama est reliquiae. Duo item iuxta orientalem portam egregis operis Lempla, magna Lamen e X parte collapsa, Sc qiruta:maius titulo Sepulchri Dominici decoratum, minus Diuo Ioanni discipulo Domini dicatum ; utrumque reliquijs multorum Martyrum sub Diocletiano pastorum quondam Clat utra. In maiori , pone Aleare maximum, Magni Origenis corpuS conditum serui.

Federici quoque primi Imperatoris hic (dum se lauare vellet sub

mersi, eo in loco quiescere ossa dicuntur. EXrra portam orientalem prope moenia exiguum Visitur sacellum,ubi s ut multorum opinio est mulierem clamasses acrae narrant Liretae : Beatis Penter qui reporta it t.

O tbera quae suxisti. Alij il ius sacelli exstructionem alio referunt, putantes ibidem extitisse lapidem illum, in quo Christu ted iste, dc quie

uisse saepius a maioribus traditu est. Hunc autem a Christianis in summo honore habitum, villaesum mansisse referunt: donec tandem anno salutis i t . Veneti, post expugnatam urbem eum abstulerint;&

- nauigio

SEARCH

MENU NAVIGATION