Itinerarium hierosolymitanum et syriacum : in quo variarum gentium mores et instituta insularum, regionum, urbium situs, una ex prisci recentiorisq[ue] saeculi usu... accesit synopsis Reipublicae Veneto

발행: 1619년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

82쪽

HIEROSOLYMIT. ET STRI AC

Quomodo autem eo Ciceronis reliqui S delatae sint, monumentumque hoc ipsum illi sit erectum, ut rem ab aetate nostra remotissimam, haud facile dixerim. Satis tamen constat ex Liuio, Appiano, & Plutar. Ob cho, quod cum triumviri Octavianus Caesar M. Antonio Ciceronem, et ias is quem Patrem appellare solebat; Antonius velo Caesari L. Cassarem, Mi.cet. 'auunctilum suum, & M Lepidus L. Paulum fratrem viros consulares nefanda permutatione necando, concessissent: Cicero ubi haec veteaudiuit, desperatis rebus, praesertim ex su a, filij, & fratris, ac fratris filij, omnium denique necessariorum & clientum amicorumque prosci i-ptione, urbe eo consilio abesse voluit,vi in Macedoniam ad Marcum Brutum trajiceret Primo igitur in Tusculanum fugit: inde transuersis itineribus in Formianum veniens, Caietae siue Asturiae nauem ingres sus, Circeios usque nauigauit. Ibi propter ventos aduersos maris tempestate deterritus, cum in terram descendisset,laedium tandem eum refugae & vitae cepit. Regressus autem ad luperiorem villam, moriar (lnquit in patria saepe seruata. Tandem per uicerunt liberti, & serui, qui cum ipso eranr, ut iterum nauigaret Cum igitur ipsum lecticae impositum ad mare rc ferrent, adfuere satellites, cum Cn. Popilio Laenate legionario milite, qui iussu M. Auro nil Ciceronem patrem patriae, & patronum suum in parricidis iudicio prominenten ex lectica deposita,

eius mandato, praten tem i Ceruicem immotam,Caput tribus feriens secansque Vulneribu S, manibus quoque, praesertim dextra, qua Philippicas scripserat, praecisis, crudelissime obtruncavit ante Christum natum anno XL. aetatis vero suae LX li I. aut sicuti Aurelius Fuscus apud Senecam testatur, LX lv. Ciceronis deinde caput ac manuS Romam

delata, aspexit diu summa laetitia exultans Antonius: & Fuluia eius uxor c Dionis historici testimonio Ciceronis caput manibu S pertractans derurpauir, &conspuit. molim super genua imponens, ex ipsius

ore linguam extraxit, eamque acubus, quibus ad ornarum CapitiS Vrebatur, multis non sine con tu melijs totam pupugit, & perforavit. Vbi vero mulier nequissima hac immanitate, & Antonius illo spectaculo per diem oblectatus & satiatus est; iussit per contumeliam Caput inter duas manus pro Rostris affigi; & Popilium ducem satellitum Coronauit, adornauitque donatum ducentis & quinquaginta Drachmarum Atticarum millibus, hoc est ut nunc subducunt, viginti quinque millibus aureorum. Reliquum vero corpus quo aut delatum, aut a quibuS

sepulchro mandatum fuerit, nusquam me legisse memini Quamobrem crediderim, aut verisimile putauerim, libertos & feruos, qui cum Cicerone erant,& quieti iussu domini passi fuerant,quod sors iniqua, MM. Antonis impietas tulisset in eum, accepisse cadauer, &Combustisse, di mox conscendentes nauem ad nauigandum paraeam,cum cineribus

G s ipsius,

83쪽

I. COTo v I cI ITINERA RIVM ,

ipsius,& forsitan uxore,& alijs propinquis, & amicis ex timore belloruciuilium Zacynthum Insulam in ipso nauigationis cursu appulis I biq;

ab amicis qui aderant, cineres illos humi coditos fuisse. Deinde Marcu Ciceronis filium sque Octavianus,ut se aCiceronis traditione,aut nece excusaret, Pontificem statim declararat, nec multo post Consul laetus, sibi collegam delegerara in memoria patris cum in Italiam rediret siris

Graeciam enim fugerat post patris sui morte Appiani testimonio monumentu hoc pro ea copia quae Zacynthi erat, faciundum curas te. SI quidem & in Macedonia dignas inferias antiquorum more parri Persoluerat ; cum illi M.Brutus ad vindictam patris necandum concessisset C. Antonium Triumviri fratrem; quem captiuum habebae. Aque haec obiter. Nunc reliqua quae de Zacyntho dicenda restant, prosequamur. Diximus urbem colli insidere,cuius cacumen i quod arcem Cotinet mille circiter pastibus ab urbe distat. Haec idem cu Insula nome habet, atq; ambitu suo mille propemodum passus comprehedit: muris autem aggeribusq; & propugnaculis circumuallata,ac milite Iraesidiario munita tutu indigenis praestat habitaculum, subiectisq; vallibus collibus mariq; omni circum quaque longe lateq; dominatur,& pulcherrimum praebet prospectu In ea magistratus Venetus, titulo Prouisoris, item

Consiliarij duo patrith & ipsit veneti, Prouisoris in iure dicu do publica

auctoritate assessores, sedem habent. Hi praescriptis stibi legibus, uri occaeteri magistratus, quoru supra meminimus , insulanis iustitiam administrantiae singulis biennijs a Senatu Veneto eo ablegatur,ac prioribus' iam reuocatis succedunt. Caeterum suburbiI urbisq; incolae & Clues in nobiles & plebeios distinguuntur;quorum pleriq; agriculsurq Vel mercaturae dant operam; plurimi nautica exercent:rati mechanicis artibus

insudant suntq; omnes fere Graecis Itali perpauci. Itali Latinos, Graeci GraecoSObseruancritus Vtraq; gens peculiarem habet Antistu e Graecus in suburbio prope Cathedralem Graecoria Ecclesiam, LaelHUS im, urbe habitat;in qua & Latinorum summum exstat templum. Alibi nus quam subVenetorti Dominio preterquam hic, ec Venethrum, fas est Graecos peculiares sui ritus habere Episcopos. quod ea praesertim de causa lege vetitum est, ut rebellionis omnis tollatur occatio. Cum enim iamdudum experientia ipsa Veneti didicerint rebellione omnem ut pluri-CHiscopis Graecis initium sumpsisse illorum ubique auctorita-

m ama

tem omnino abrogas da censuere. Ea vero ratione in hac insula Graeca

Episcopum admistum accepimus,ut Graecis ad sacros ordines promoueri cupientibus solatio sit,neve ad Episcopos Turcq subiectos co ferre se cogantur. Hinc sit quis Grqcoru e proximis Insulis Venetq reipublic subditis sacris initiari velit, hunc adit, & eo conferente sacros ordines suscipit. Porro ciues ipsi,qui cum in Urbe tu in suburbio moratur, quoe-

84쪽

. HIEROSOLYMIT. ET SYRIA C.

annis instar Corcyrensiu peculiaria comitia celebrata in quibus Venetis

magistratibus presidentibus, statis rem poribus annuos comunibus su fragis screant magistratus. Hi parrim annonae praesunt, partim Civilium causarum iudices existunt, & de leuioris momenti litigiis ad usque yo. libras Venetas cognoscunt: de quoru sententbs ad Provisorem Consiliariosq: prouocario datur. Viui ne autem omnes Venetorum legibus, stiloq; Veneto causas liteiq; eXpediuns, Homines sunt ut plurimum industim, ac solertis ingenij,dicaces tamen, leues & subdoli. Et si vero in , plerisq;Venetos imirentur mores, in eo Lamen a Venetis plane dissentiunt, quod longe aliter quam illi horas numerent. Ab ortu si quidem Solis principium diei statuunt, horasq; inchoant: ac primam hora vocant, quae prima ab Oriente Sole praeceime, atq; ita ad Solis usque occasum horarum numerum protrahune,rursum cp ab occasu Solis primam noctis horam incipiunt, numeruiunq; horarum ad usque Solis ortuni , continuant. Ita ut quo longior dies fuerit, plures etia horae interdiu numerentur, paucioreS noctu, &e contra: cum tamen Veneti ab occasia

Solis initium horarum sumant, easq; ad sequentis usq; diei occiderem

Solem,donec 2 .horas absoluerinr, numerent. Praeter milites p rq sidiarios,qui in urbe assiduo excubant,adest quoq; equitum seu Velitum cohors , quos vulgus a tradictai appellat. Hi ad littus tutandu contra frequentes pira raris depredariones a Senatu Veneto misit, publica stipen-

dia merent. Sunt autem bellatores optimi,& ad rapacitate proni, scuto in peltae formam utuntur.& incuruato ense, quem Scimitarram vocanta

ac has a longiore,bombycinisque vestiuntur thoracibus. Horum equivelocissimi, quibus prosperas incursiones, depraedationeSq;, Vbi in hostem prodeunt, uaepe agunt. Ducem seu praefectum habent, quem Gubernatorem vocant, Cui omnes obtemperat. His id muneris praecipue incumbit, ut aestiuo tepore interdiu noctuq; per vices littuS obequiter, assiduisq; fere excubi s atque excursitonibus Insula ubiq; tutam reddat. Quod si pirataru biremes triremesve approximare littori Cospexerint, signo ex edito loco dato, vel igne, vel fumo, proue reporis ratio postular, vicinosq;quosq; comilitones, Insulanosq; ad arma euocat,utq; ad hostes pellendos praesto sint, admonent. Atque ita breuissimo momento tota pernoscit Insula, quo concurrendum, quidve agendu sit. Hiberno vero tempore, cum ob conrinuas maris procellas piratis vix tutu sit nauigare aequor,adeo T minus periculi insulanis impendeat, ab excubhs ut plurimu cessant.& in suburbio degunt, cu aestate contra per vicos pagosq; maritimos distribuatur. Vlyssi olim Troiano bello subditam fuisse Za- si is, risi is cynthum, postea Achiuis cessisse, narrant historici: densu in Romano. M o. De . i. rum potestarem venisse, arque a M. Valerio vi captam testatur Liuius.

Hodie Venetorum imperio paret, re longa pace floret. Sed iam satis de Zacyntho: rursum icer aggrediamur. C A-

85쪽

Peloponnesi, eluia littoralis tracti s ,cum Insulis adiacentibus, breuis descriptio.

86쪽

HIEROSOLYMIT. ET SYRIA C. IT

DEC I MO QUART O Κalen d Septembris secundis ventis Peloponnesiacum littus tegentes, Strophades siue Plotas hodie Striueses insu las a dextris reliquimus ; moX Nauarinum oppidum portu Celebre, Prodanum scopulum, Methonem Messeniae urbem maritimam, Sapientiam, Capreiam, Coagulon, & Veneti kon scopulos, Acrita quoq; promontorium, hodie Galli cuspidem, S Coronem Melienta vi betata talici sane cursu post terga liquimus. Postiero die aura secunda increbrescente, sinum Messeniacum, Italis Maceto de Ouitana, id e sit Mainae brachium, enarium promontorium, Vulgo Capo Mati an, & Cytheram Insulam taliciter admodum praeternauigauimus. De quibus singulis, prout in itinere Occurrerunt, aliqua referemus, sed primum de Peloponneso in genere.

EsT Peloponnesus, hodie Morea dicta, Chersonesus, seu peninstula

nobilissima, teste Plinio, totius Europae prouincie, Isthmo angustissimo Helladi annexa, inter duo maria, Egaeum & Ionium, platani folio non. absimilis angulosis recessibus posita; plurimos habens Sinus, quos efiicit multitudo promontorior v. Praestant caeteris Saronicus, siue Megaricus, itemque Cristatas, seu Corinthiacus: quorum hic ab Occasse, ille ab ortu alluit: atque vix sex millium passuum, vel quadraginta stadiorum,ut Strabo vult,angustus inter sese dirimuntur. Olim Appia, Argos,& Pelasgia dicta, postea a Pelope Tantali regis Phrygum filio Peloponnesi nomen accepit, nostro hoc aruo a Venetis, I talisque, ac Gra Cis Morea Vocitatur, ut & supra memoraui. Strabo totius Graeciae arcem eam appellat: nam sui idem inquit praeter habitantium in ea gentium nobilitatem atque potentiam, ipse locorum situ S principat Um, designat & imperium. Ambitus, authore Plinio s63. millium passuum , em neoterici sexcenta millia colligur. Longitudinern ab Isthmo Metonem usque Iro. milliarium statuunt, latitudinem paene parem Volunt

quod Sc Strabo sentit: qui ab occasu in ortum stadia mille & quadringenta ponit. Isthmurn siue angustias illas, quibus Achaiae seu Helladi

Peloponnesus annectitur, authore Plinio perfodere nauigabili alveo tentavere olim Demetrius rex, Cassar dictator, Caius Caligula, Domitius Nero, infausto(Vt omnium exitu patuit incepto. Huius Isthmi medium Corinthus, nobilis olim Achaiae urbs, Romanorum postinodum colonia, clara quondam Opibu S, post clade notior, occupauit. Plac a Cicerone totius Gramiae lumen appellata, eo potentiae propter sit tus

Oportunitatem excreuit, Vt Vix Romanae urbi Concederer, tantumque

in fastum euasit, ut Populi Romani Legatos iniuriosius appellare,& si Straboni credimus etiam sordibus perfundere non dubitaret. Quare

Commoti Patres, cum etiam antoa Crescentem in dies urbis potentiam

sui pectam haberent, bellum illi inferendum censuerunt. Eo itaque H misso

87쪽

s 8 I. Cor OVICI ITINER ARIvM misso ingenti exercitu,duce L .et immio obsessa,capta, & tota flammis absumpta, soloque aequata est;& solo post se relicto nomine penitus in terbi, ac longo tempore deserta iacuit: donec tandem post magna interualla eam lutius Cassar restituit,& missis eo frequentibus colonis

generis Libertinorum, Latinam coloniam effecit. In huius urbis conflagratione, quotquot eran L in Urbe starus , & aureae, re argenteae, aeneae, in unum conflatae aeri Corinthiaco nomen dederunt: fecitque opulentissimae urbis iniuria aeris notam pretiosiorem, ut inde optimum

semper habitum fuerit. Hodie in ipso Isthmi medio arx est Acrocorinthos nomine, Vtrumque mare contuens, monti eiusdem nominis

imposita, triginta stadiorum adscensus, ut Strabo refert: ad cuius radicem fons Pirenes apud poetas celebris, scaturit. Graeci Principes, Turcae potentiam ac vicinitatem vetiti,a mari ad mare ducto per angustias muro, Peloponnesum a reliqua Graecia secluserunt, murum ipsum appellantes Hexamiton; quem postea Amurathes Turcarum Imperator, Graecis dormitantibus, atque inter se dissidentibus, ae pavore perffulsis, dirutum, tandem solo aequaust: eundemque licet Veneti postea anno salutis id s. authore Aloiso Lauredano classis Imperatore rursum restaurauerint, duplicique fossa per quadraginta stadia ducta, egregie communierint (quod quidem opus quindecim dierum spatio triginta

hominum millibus tantae moli diu noctuque operam dantibus, perfinctum fertur paucos tamen post annos immanis rursum Turca funditus diruit ac superatis, Thoma, & Demetrio fratribus Peloponnesi Principibus, expulsisque Venetis, totam Peloponnesum Occupauit, atque etiamnum possidet. Regio fere omnis soli fertilitate nulli terrae secunda est, in colles, planitiesque amplas, ac valles Vbique amoenas, fructiferasque distincta ; atque amnibus irrigua, paludes & lacus exhibet piscibus abundantes: portubus insuper, sinu bus, & promonto-rbs plurimis nobilitata. Ita octo vero prouincias (vt author est Ptolo-nnae nominis claritate eximias, amplisque rebus publicis insignes,& celebres olim diuisa fuit: e quibus prodiere plurimi fortissimi heroes, Agamemnon, Menelaus, Aiax, Nestor, ali que. Prouinci)s haec quondam indita nomina, Sicyonia, Messenia, Laconia, Corinthia, Arcadia, Achaia,Elis, & Argia: quae hodie apud Turcas in obliuionem penitus & desuet uuinem abiere. Amplissimis ad haec habitata fuit urbibus: inter quas claruere Corinthus, Megalopolis, hodie Londarium, Argos, Mycene, Lacedaemon, Patrae, Messena, Corone, Metone, Elis, Pisa, & Tiryntha Herculis Iouis ex Alcmena filis patria, unde Tirynthius dictus est: cuius laudes durosque labores Virgilius et gantissime descripsit. Vrbes hae omnes uti & caeterae, pauciS exceptiS, dirutae & solo aequatae nil praeter nomen reliquere. Etsi vero a veteri

88쪽

gloria,potentia, frequentiaque degenerauerit, ac plurimum diminuta

sit; attamen rerum omnium abundantia , ac populi frequentia reliquam Graeciam etiamnum superat. Amnes in ea celebres Ampus, Alpheus, Pamisus, Eurotas : quorum nomina hodie exoluere. Mu- , latis enim nomenclaturis Asopus Arbon , vel Peneius, vel Iliacus, Alpheus Roseas, vel Orseas , Pamisius Stromius, nec non Pirnat- Eus, vel PinatZus, Eurotas, Basilopotamos, vel Vt alij volunt, Iris, Inachus Plani Ea dicitur. Montes prae caeteris clari olim fuere Taigetus, Cronius, & Pholoe: quorum nomina hodie etiam mutata sunt. Plurimas habet adiacentes Insulas, Strophades, Primam, Sphragiam, Thi-ganusiam, Citheram, Epiam .

Strophades alias Plotae, vel ut alij volunt, Cyparissiae, nunc Striuales appellatae, duae paruae sunt Insulae in alto mari sitae, ac quinquagintam illiu passuum interstitio ab Continenti siue Elide t quae e regione est diuisae. Harum situm faciemque infra (vbi de reditu in Italiam agetur

describemuS. Nauarinum vulgo Nauarino, cui Pilus olim nomen fuit, antiquissima es clara Messeniae urbs , ac Meneniorum quondam nauale, de Nestoris sedes , insigne Peloponnesa esst Oppidum mari rimum, iuXxa si ab . lib. t. Coryphasium promontorium, commodo & capacissimo portu dilatum,quem Vulgus naurarum Iuncum Capst Zunchi appellate Id Venetis quondam paruit fascibus, ae munitissimum fuit: verum post captas a Turcis Methonem & Coronem, Peloponnesi urbes, ab Carolo Contareno arcis custode metu e territo,Turcis est deditum: qui paulo post

ob turpem ignauiam a Benedicto Pesareo architalasio Veneto capitali supplicio affectus est. Haud procul inde a Continenti secretus, Prodanus iacet scopulus, desertus omnino,& inhabitatus: cui olim Primae & Prote nomen fuit, ingenti aprorum siluestrium copia celebris. Ordine deinceps Methone occurrit, antiquissima Messeniae littoralis urbs. Haec olim Pedasius appellata sui Strabo putat) Vna ex Lib. s. septem urbibus fuit, quas Agamemnon spopondit Achilli. Hic Marcus Agrippa Bogum Maurisiorum regem Antoni partes sequutum in Actiaca pugna supplicio affecit, locumque inter nauigandum

intercepit. Hic Vlu Zalis archipirata,vltimo contra Turcas bello, dum deleta a Christianis Turcarum classe fugam caperet, cum Trigin La triremibus se seruauit.Thucydides Methanam appellate hodie Guodona vocatur, estque munitissima urbs, portu insignis,& Sani acci totius Peloponnesi sedes. Hic inter caeteros Osmanici Imperis Saniaccos primas tenet, dici turq; Vulgo olorabegi, quasi Moreae dominus, estq; ob latum Imperium , summamque potensitam, cuiuis etiam Bassae comparandus.

89쪽

Largo autem alitur stipendio, ad septingenta millia asprorum annua: quae nostrae monetae quadraginta nouem millibus florenorum respondent. Mille praeterea equitum praefecturam agir, quos ad nutum Graeciae sebiar ei cogit. Vrbs haec VenetiS quondam paruie: qui eam eiectis inde praedonibus suae ditioni authore Rainero Dandulo classis Imperatore adiecere, praesidioque muniram firmarunc, atque ad Baia Zethis Imperium vique taliciter tutati sunt. Is enim cum urbem classe duce Acinat Bassa trecentarum prope vard generis nauium, terrestribus item copbs, quibus ipse praeerat, centum & quadraginta armatorum millium terra marique obsedi iste ac frustra plurimis oppugnationibus expugnationem tentasset,adeoque maxima suorum Drage toties repultam pallus, obsidi, solutionem cogitaret; tandem Casu quodamia, nullo fere negotio occupauir. Quatuor siquidem trirem OS commeatibus, bellicis instrumentis, ac milite onust ae, subsidio obsessis a Venetismis ecum portum ad nauigassent, milites ec oppidani relictis stationibus, ut praesidium exciperent, urbe est i si, tali ad portum re mare

procurrerunt: quod cum ab hostibus animaduersium esset , illi se mutuo cohortati moenia defensoribus nudata conscendunt ,& irruptione facta, ac caesis obuijs urbe potiuntur: quam & in hunc diem occupant.

E regione Methonae parua jacet Insula, Sphaeia olim Oenus, aeSplatteria ui e Sphaeteria ut Strabo scribit hodie Sapientia di cta, duobus millibus pastuum a Continenti dirempta deserta modo & inhabi.

tata: porcu tamen latis commodo & capaci nobilis.

Haud procul inde tres aliae sitae sunt Insulae, seu scopuli potius marini , A critae promontorium (quod vulgus nautarum Galli cuspide Sipo A C in nuncupat) spectantes; quarum maior Tiganufa veteribus fuit, hodie Capreiam nautae vocant; reliquae Venet thon F Coagulo' no

mine nauris notae sunt, omnes quidem desertae, & habitatore Vacus .

Metironem sequitur Acritus seu Acritae promontorium,3c Messendsinus initium, in quo urbs Corona jacet, distans a Methona duodecim fere pastuum millibus , si terrestri itinere peratur, mari vero paulo minus viginti. Nam Acritae promontorium medio fere interuallo in mare procurrit,& in laeuo promontorij littore sensim littora curuantur, dclinum efficiunt, So. milliarium circuitus, in quo sita est Corona, adeo porrecta in pelagus, ut magna ex parte maris fluctibus alluatur: altera pars cuneata in latam cuspidem, transiuerso muro sex turribus insigni, de ferrata porta, proximam littori s quam Insulam vocant) penituS eX- cludit, ae ita a mari recedens paulatim attollitur, ut perpetuo saxo moenta imposita ad trianguli formam oppidum efficiant. Prope eam Panalius affuit amnis: estque duplici nauium statione percommoda, ar Vrbs

90쪽

DII EROS OLYMIT. ET SYRI A c. crurbs munitissima. Haec quoque Veneris quondam paruit, qui arce firmi stim a alta in rupe posita urbem optime munierant: sed eandem quam Methona passa fortunam , Oum annico tandem jugo se subdidit. Post expugnaram namque Methonam, Coronaei Methonen sium casu perterriri,Vltro se Turcis dedidere. Etsi vero postmodum ab Andrea Auria fuerit per deditionem recepta, tamen a Turca rursura expugnata, & recupetrata eLiamnum eiu S paret Imperio. Post Messeniacum sinum qui ab urbe proxima, vulgo Culphus Coronae , Golso di Coron, appellatur) Main se occurri r portus , alias Mainae brachium, ita dictus, quod molaribus undique praecinctus, brachi j curuati similitudinem referat. Cui irem Qualliarum porrus nomen est: unicum nauigantibus in toto illo Peloponnesiaci littoris tractu in tempestatibus refugium, turissimam is nauibus praestans statione. Qualliarum autem nomen sortitus, ab ingenti & innumerabili coturnicum copia,quas itali a sono vocis MEL, Vocant, quae in vicinis scopulis ad stuporem intuentium nidificant. Incolae Continentis Mainotae vulgo appellati,agreste & ferox genus hominum, lotica induti arcum in manibus gestant, & nullius parent Imperio vi sed rapinis & latrociniis assueti; obscuram ducunt vitariis Christiani nomine, sed re ipsa barbari , de ex leges plane. Oppidum edito in colle haud procul a portu conditum (cui Mainae nomen est, ac Leactrum olim appellatum nonnulli putant montesque Vicinos lu- colunt. Fuit id quondam munitissimum, & in arcis formam a Turcis exstructum; postea tamen a Venetis Marci Quirini ausipichs expugnatum: qui trucidato praesidio, & plurima praeda, ac triginta & amplius aeneis machinis ablatis, ne hostis denuo occuparet, solo aequar une: Vc hodie praeter rudera nihil reliquum sit. Mainae portum ac Leuctri oppidum subsequitur Tenarum, siue TenaruS, ausi Tenarium promontorium, hodie Caput Maiiapanum, Capo Sacra Neptuni aede, propinquaque spelunca per quan Strρὰ - erberum ab inferis reductum ab Hercule fabulae canunt quonda iam, celebre. Sequitur dein sinus Laconicus, inter Tenarurn & Maleam , romontoria mediuS, quem vulgo Culphvm Colochinae, Golfo di Co chra ivdigitant. Horsum prominet intra stadia go. Cythera Insula, alias Scotera, L 1 orph LUta, Vel secundum Plinium Porphyris seu Porphyritis a morum clus generis frequentia. quam sui Strabo refert Eurycles Lacedaemoniorum dux siti a aetate in peculiaris juris possessionem ven- dicauerat. Hodie Cermo italis Graecisque dicta, ad Venetos pertinet. Circumcirca pusillae quaedam Insulae seu scopuli potius marini partira propioreS,Parcim aliquauco remotiores ad acent. Distat autem a Za-

SEARCH

MENU NAVIGATION