Itinerarium hierosolymitanum et syriacum : in quo variarum gentium mores et instituta insularum, regionum, urbium situs, una ex prisci recentiorisq[ue] saeculi usu... accesit synopsis Reipublicae Veneto

발행: 1619년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

91쪽

sa I. COTO VICI. ITINERA RIVM

cyntho milliaribus circiter trecentis, ab Vltimo vero Peloponnesi ad ortum angulo (priscis Maleae promontorios quinque, a Creta quin quaginta; ponaturq; vltima ex Cycladibus Insula. Sunt autem Cyclades maris I gaei Insulae numero . sic dictae, quod cycli in morem rotundar dispositae sint: vulgo mole det rcipe go dictae, in quaru medio Delos esst, prima ad ortum Rhodus,ad Austru Carpathus, ad Septemtrionem Tenedus, ad Occidentem Cythera. Porro Maleae promontorium vulgo Capo Malio summo cacuminem a te & hieme nivibus opertum, nomen sumpsit a Malea Argivorum rege : qui tubam seneam primus inuenisse, & in ipso monte sumptuosissimum Apollini templum construxit e quod Maleoticum dixit) traditur. In huius templi ruinis sacellum postmodum in honorem Michaelis Archangeli Christiani

aedificarunt, quod etiamnu exstat. Est autem juxta Maleae promonto, rium dissicillima nauigatio; adeo ut nullum esse credatur mare , quod

malores esterat aut periculosiores motus, neque quod macris ab alto immurmurando intonet. Hinc Vero sic interdum, ut ex Oriente nauigantes promontorium illud (quod per io. milliaria in mare procurrit)trimestri aut quatrimestri spatio Vix evadant: adeo enim hic saeua unda est ut persequi videatur nauigantes: Virgilio dicente:

quod & Statius annuit: --- Et rauca(inquiens circumsonat ira Maleae Sed & venti hic adeo vari , instabilesque, ut saepenumero Vno Eodemq; tempore plures, sibique contrarios, atque inter se luctantes esse credas. Hinc mare omne vicinum turbatissimum redditur, frequentiaque naufragia causantur: unde natum prouerbium: Cum Maleam deflexeris, domesticos obliuiscere.

Haud procul a Maleae promontorio, in ipso Argolici sinus initio, urbs iacet olim Epidaurum Lim eradicta, indifferentiam alterius Pe-oponnesi urbis Epidauri . Esculapis nomine, in sinu Saronico sitae.1 Iamr hodie praeter nomen retinuit nihil; illa etiamnum superesst, Sc a nautarum vulgo Neapolis Maluasiae Neapoli di Maluam dicitur, a no-butallo maluatico vino,quo eius agri abundant. E regione in eodem sinu ad littus Argiuum & alia spectatur Urbs,Neapolis Romaniae. Neapolidi Romania vulgo dicta, quam Naupliam veteres dixere, Argivorum nauale. Vtraq; urbs Venetis quondam paruit fascibus, nunc ad Turcas deuoluta, barbarorum iugum experitur. Ambitus Cytherae quinquaginta aut sexaginta millia passuum Com- p ectitur, ancipita autem & Valde metuendo pelago, propter angustias ac Maleae vicinitatem obnoxia est: reliqua etiam maris latitudo tota

92쪽

opulis 3t mutibus plena spectatur. Regio fere omnis montosa; vini tamen & olei feracissima. In ea Venerem concha marina vectam fabu lantur poetae; alij natam, de primo Cul Lam, Vnde eam se est accentus de prosodia repugnet Cyxheream dictam putat; licet ath eandem potius a Cythero Phoenicis filio, Vel a Cythera Cypri urbe, vera Veneris sui volunt) patria, vel ob celebratum in ea Veneri S templum nomen sum psisse existiment. Supersunt etiamnum in monte praealto, a portu occiduu versus circiter duodecim millia passuum dissito, plurimae aedificio rum ruinae,ac rudera peringentia,Veteris Cytherae Vt putant reliquiae: quam idcirco vulgo Pisopst , vel Palaeopolim melius, id est urbem veterem hodie vocant. iuxta eandem sunt templi vetustissimi amplis sima vestigia, quod Veneri olim dicatum autumant. Arce in habet Insula munitissimam , in saxosa rupe alta, re undique praecipiti, vallibus ex omni Darte cinctam, loci natura, & firmitate inaccestam , de inexpuo nai, lem ; cui vulgo Capsili nomen est. In hac magistratus Venetus', quem Prouisorem nominant, Reipublicae nomine (cui Insula tota subiecta est domicilium habet, re in iure dicundo, ac justitia administranda indigenis praeest. Subiacet arci suburbium statis amplum & frequens , Meridiem spectans : aliunde vero arx nisi hac adiri non potest , via equidem dissicili, ardua, atque angustissima, in ipsa nigri coloris rupe incisa; nec faciliori semita ex inferioribus ad ipsum suburbium itur. Portu gaudet utcunque capaci, commodo irta primis, & tuto . Is a latere situs aquilonari, vulgo Tinae portus, vel a fano proximo Diui Nicolai dicitur, & ab oneraribs nauibus in Orientem nauigantibus frequentatur. Habet de alium a Meridie portum, quem vulguS nautarum Delphinum Vocat, nauium stationi non in Commodum . Haud procul inde extitisse olim ferunt templum vetustum Helenae Troiani belli authoris raptu celebre. Incolae praeter praesidiarios milites, qui in arce morantur,poene omnes Graeci sunt. Vtraque gens Archiepiscopo Cretensi Romani ritus in spiritualibus paret. Graecis tamen suo more sacra peragere, suiq; ritus habere sacerdotes liberum

est.

Circa Meridiem XV. Κalend. Septembris haud procul a Cicerigo Insula, Nautis Cerecta, veteribus A. gita, vel IEgialia, vel Epla , a Cythera millibus passuum distante, totidemque a Cretae Occidentali promontorio, priscis Cyamo, hodie Spatae cuspide, vulgo C po spadanauigantibus occurrit Aphricus Ventus , nobis omnino ConrratiuS: cui multum frustra obluctantes, de nunc transuerSe, n Unc Oblique contra ventum nauem dirigentes, fatigati tandem, cum Obniti contra non possemus, proram Vertere coacti, Ventoque rapti, in

93쪽

I. COTO VICI ITINER AR I v MLaconicum usque sinum delati lumus : rursumque post horam atque

alteram ad aquilonem vergense vento, nimbuS impet Uosi stimuS cum Diuuia densa ac tenebroSa securuS est: ac ruere coepit aethere toto turbidus imber aqua: mox rursum mutati ven ti,transuersa fremunt, & vespere ab atro confiugunc fur ait poeta atque in nubem cogi Lur aer. Validis idcirco factamur undis: sit clamor ingens, & trepidatio nautarum, Verentium ne Ventorum rabieS in vicinas syrtes quae plurimae iris eo mari sunt j nos cum practenti periculo abriperet. Quare vela celerrime demittere visum est. verum haud multo post, diuina opitulantegratia, turbo evanuit, de mOX labentibus aliqUantulum Venti S , Velorum iterum pandimu S alas,cursumque Cretam versus dirigimus;quam mox proelii rublimem conspeximus. Sub Solis occasum placide Zephyro exorto, eoque praegnantia faciente vela, liciter admodum progredimur, Cretaeque littus ea nocte legentes, primo diluculo Cauneam antiquis Cydoniam, Melecham verticem , priscis Drepanum promontorium,& Rethymum seu Rytimnam Cretae Urbes maritimas, nec non Sudae portum squi veteribus Amphimataus stinus fuit hodie totius Insulae celeberrimum, atque omnium capacissimum , tutissimum nauium recepraculum, superauimus. Quarta denique sequentis diei hora Fracchiae portum, juxta Dium promontorium Cupo di fra-is hia adnavigantes, Complicatis velis, anchoras iecimus. Distat is a Candida urbe totius Insulae metropoli, & regia, duodecim circiter millia passuum. Licet autem non omnino tutus sit, ventis quippe aquilo naribus expolitu S, maximae tamen onerariae naues, quae Candidam petunt istationem ibi habere, atque anchoras jacere solent, quod Candidae portus arcto atque angusto Claudatur ore, parumque protundita si Shabeat, nec praerer rriremeS, ac minores naues, quinge carum Cuparum ad summum capaceS, alias recipiat.

In Cretam e naui descensim; ibidem . mora: ac Candidae urbis, eiisdinagistratuum descriptio. A v I egredi ad uerum usque vesiperum non licuit: nec enim nisi

venia a magistratibus Candidae obtenta in terram descendere vlli fas est. Tabellio igitur ad petendam veniam Candidam scapha vise conferat a Nauarcho jubetur; quo sub Soli S OCCasum reuerso, ac veniam impetrasse se referente,plurimi naui exiere: pars Candidam recta se contulit, pars ad vicinum perrexit pagum, cui nomen Geroetodea est

Distat is a portu duo circiter millia passitum, in proximi montis costa positus:

94쪽

positus: In ipso vero adscensus initio ad laruam occurrit littori imposita quadratae forma arx (quam Palmasitum vulgo indigitant nomampla, attamen fortissima; quippe quae in ipsa rupe excisia , fossisque profundissimis, latissimisque circundata, & propugnaculis firmissimis,

ac milite praesidiario munitissima est: vel eo magis comendanda, quod portum vicinum ab omni hostili impetu defendat, & piraticas hostilesque triremes facillime ab ingressu arceat; adeoque & nauibus & triremibus in portu haerentibus securam si alionem praebeat. Mons inde paulatim attollitur,& amoenissimae circumcirca spectantur orae, oleis, Lauris, Cyparissis, Myrtisque perculiae. Vbi ad montis medium peruentum est. pagus occurric statis frequenS, situs amoenitate, venustate, pulchritudine,omni denique delitiarum genere adeo nitens, ut nullus spectatium oculus harum adspectu statiari satis queat: ego sane delectabilius quicquam aut amoenius me nunquam vidisse memini. Coeli hic mira temperies, atque aer saluberrimus. Hic fontes perennes inspicias

plurimos, crystalli instat lympidos . Hic hortos & viridaria spectes

pulcherrimae in quibus armeniaca mala copiosii ne crescunt, ad haec aurantia, citrina perpetua sconde virent; Vt toto fere anni tempore pereeruo Vere fruari tyr accolae, cum non solum odoratissimis floribus , sed di fructibus pretiosissimae liae arbores onustae omni fere tempore consipiciantur. Sunt autem eo ordine seiunctae, & positae, ut in . si ardensi nemoris aestiuo tempore contra ardentissimos Solis ardores gratissimam felicissimamque ibi degentibus umbram praebeant. Nobilissimas has hesperidum plantas alternis fere diebus olitoreS a ac vicinis fontibus irrigant, ea industria, ut minori quam dimidiae horae spatio licet ambitus sit sipaciosus omnes humectentur. Caualiculos siquidem in ipso solo, quod nonnihil decliue est, ordine certo deductos habent, per quos tantanae aquae continuo fluxu ad singulas arbores defluunt: quamlibet vero arborem sessa rotunda , Canaliculis caeteris aliquanto profundior , ambit : haec aquam plantae irrigationi necessariam recipit, ac detinet: mox impleta, per Canaliculum continuum superfluam aquam ad proximam quamque arborem dimittit; atque ita nullo fere negotio, & exiguo temporis

momento omnes circumvicinae arbores irrigantur. Accedit ad loci venustatem & ubertatem soli vini ferarum vitium diuersii generis ingens copia; quarum aliquae racemos adeo grandes atque Vberes producunt, ut etiam decem librarum pondus excedant. Qimi, & citrea mala hic adeo ingentia proueniunt, ut nullibi terraru noviderim maiora: quorum plurima humanum caput, quantum Vis maximum, magnitudine superant. Hic secus itinera sepes myrteae, a C laa-xeae, Cyparissi etia ingentes ac vastae in via ipsa,quae ad rurale palatium I ducit,

95쪽

εs I. co TovICI ITINERARIvM ducit, plurimae visiuntur quae pulcherrimo ordine utrimque dispositae, maximam intuentibus oblectationem adferunt. Caeterum tota illa littoris ora adeo culta apparet, ut non solum praetereuntium OCulos ra piat,atque delecte sed vera nympharum sedes ut est in fabulis esse via deatur. Deniq; tota via iucunda plane est,ta placidae ab dextra in mare prospectus, ab laeva fructus, flores, & arbores ; quae hinc inde deductista murmurantibus irrigantibusque riuis suauissimum odorem exti

Ianis

Dum vero nauis abitum,quae ad varia lignorum genera, belli cosque apparatus exoderandos publico nomine detinebatur, eXpectamus, Min Creta Insula subsistere cogimur,oportunam nacti occasionem inuisendae urbis Candidae, una cum alijs, qui mecum in Gero Zodea hauerant,ac nondum urbem inuiserant, eo perreximus, diesque aliquot urbem perlustrando transegimus . . Quae vero interea & alias de urbis situ, conditione , ac statu cognouerimus , paucis annotare Visum

CANDIDA, vel ut alij volunt, Candia , seu Candax olim Matium , hodie toti Insulae nomen dat: estque urbs frequentissima, ac longe omnium quae in Insula sunt, & maxima, & munitissima, totius Insulae metropolis, ac sedes regia. Iacet autem ad Septentrionale Inlulae littus, in planitie perampla, re cultissima, tria circiter milliaria ambitu suo complectens, figuramque referens sphericam, ab Occidente & Meridie validissimis cingitur propugnaculis, fossisque profundissimis, rupi incisis: ab ortu re Septentrione mare alluit. Cuius extremum *quilonarem angulum arx occupat munitissima, portum despectans, ac detegens; quam mare Unde quaque alluit;omni annona bellicoque apparatu instructa n ea videre est varia inusitan; magnitudinis tormenta bellica , multiplici fenes rarum ordine ad libellam aquae ita constituta, ut vel exiguis & humilioribus nauigijs ad urbem accessum, seu in portum ingressum, exitumve facillime prohibeant. Haec autem arx saxea pila(molem seu Molo vulgo appellant i lata circiter pedes viginti, urbi iungitur. vastum id opus e praegrandibus saxis in mari constructum, pomi

m , lea angultuS, re viginti quanque tantum Triremium carupax. Contiguum laceret nauale satis amplum, & fabricandis triremibus accommodum, duodecim concameratis constans sediti js:quae unguisla, dum adessemus, triremem omnibus numeris absolutam continebant. E regione arcis Septentrionem versius ad mille circiter passus scopulus iacet, mari circundatus, olim Dio,nunc Standia, vel Scandia di

96쪽

HIER O SOLYMIT. ET SYRIACctus,desertus omnino, atque ob piratarum praedonumque incursiones creberrimas,raris habitatoribus cultus. Vrbis portae quatuor numeran

tur. Quae Orientem spectat a fano proximo Diui Georgij nomen ha

bet: quae Meridiem,Pandocratera, alia S Panigra: quae Occidentem, ab angustia rari nuncupaturi quae vero a se Prentrione ad arcem ducit, a Pila vicina, vulgo Porta molis, Porta de mola dicitur. . Edes pleraeque humiles ta angustae, paucis magistratuum, pasritiorum, a Cnobilius e ceptis; quae ex duabus, aut tribus ad summu contignationibus costant; Cum caeteri; fere omnes ad unam tantii modo colignationem assurgat: lapideae tamen omnes, non tectis, Occidentali ii more, sed subdialibus pauimentis opertae: in quibus noctu praesertim sub dio dormiunt Sunt autem eiusmodi pauimenta pedali crassitudine, ex contusa testa fis u-cata composita. Vias habet plerasque latas, & rectas; forum item amaplum & spaciosium , cuius medium fere occupat eX celsi operis arcus. Iuxta sunt Diui Marci templum elegans,& magistratuum aedeS magnificae Frequens eo in foro quotidie conuentus est,& deambulatio reertis namque statisque horis varios hiae cum nobilium, tum ciuium, ac mercatorum, militum item,atque aduenarum carius conspicias. Varijs adhaec Latinorum delubris urbs ipsa exornara est : nam praeter Graecorum plurima, sed angusta, & sordida, atque ex tabulis nonnulla ruditer compacta,octo perampla Latinorum visuntur lana. Praestat caeteris& magnitudine, dc structurae elegantia Diui Francisci basilica, cui aliunctum est Minoritarum monasterium peramplum, utrumque Alexandri Quinti Pontificis Maximi, Creta oriundi,opu S. Secundum locum obtinet Augus hinianorum Deo Saluatori dicatum, peramplum

re id quidem, atque egregi j operis aedificium. Accedunt proxime Di uorum Marci, Pauli,Georgh, Mariae, Sc Catharinae insignia sane & ora natissima templa. Diuae autem Virginis fano(cui Burgundionum hospitale redditibus opimum contiguum haeret) patricis ordinis Venetus Abbatis titulo praeest: diciturque vulgo Burgundionum Abbas: Cuius tituli occasionem dedere pijssimi quondam Burgundiae Duces, qui

remplum & Xenodochium in usim ex Occidente ad Dominicum Sepulchrum Peregrinantium,etsi nunc abolitum, erexerui, a C suo aere dotaru t. Sacrae Catharinae Virginis aedes sub sacrarum Virginum nobilium cura sunt : quae ex patriciorum familiis Venetbs oriundis Cenieri solitae, monasterium contiguum incolunt: ibiq; res sacra Romano ritu administratur ;ac ipsae Virgines Romano ritu religiosam vitam ductit. Publicis praeterea votis ob liberatam a pestifera contagione vroem, superioribus annis a fundamentis aedificatum est Sc aliud Templum forma octogona,necdum cum ibi haereremus, absolutu, beato Rocho

dicatum, non spernendi operis aedificium. Neque praetereunda est I et pulcher

97쪽

pulcherrimi & vetusti operis basilica Diuo Tito sacra: juxta quanta accubat insigne & vetustum Archiepiscopale palatium, Metropolitae Cretensis habitaculum . . In hac corpus Diui Titi, Pauli discipuli squiprimus in urbe Cortyna, Cretae quondam regia, ab eodem con stitutus Episcopus, Cretensem Ecclesiam rexit) sub ara mali ima conditum , honorifice asseruatur , estque in summa apud omnes, Latinos S Graecos, veneratione. Archiepiscopalis haec sedes hodie penes Latinos est, ritusque sequitur Romanae Ecclesiae, a cuius Antistite Metropolita ipse inauguratur, & pallium accipit Archiepiscopale. Eius auactoritas latissime patet mam in Latinos pariter ac Graecos, Cretenses Cytheraeos ecclesiasticam jurisdictionem exercet;sibique subiectos habet dioecesse nos Episcopos nouem, Cydoniensem, Rethymnensem, Sitiensem, Hierapetrensem, Chissa mensem, Agientem, Cl1Ironisiensem, Arcadiensem,& Milapo timensenta. Tres primi in suis urbibus resident; caeteri (rurales cum sint in urbe

morantur Candida, neque Vllam animarum C Uram habent. Solis au

tem Venetae urbis patrici js , ac nobili genere oriundis haec dignitas Archiepiscopalis patet, non item aths: nullus si quidem nisi nobilitate praefulgens a Senatu Veneto (cui ius eligendi a Pontifice Maximo concestum est ad Metropolitanae Ecclesiae regimen admittitur. Ad

clauum Archiepiscopatus, cum illic moram traheremus, sedebat Ioannes Contarenus, patricius Venetus, vir summae eruditionis atque auctoritatis; qui variis antea Reipublicae nomine apud exteros Principes perfunctus legationibus, multis in Rem publicam meritis ad hanc dignitatem euectus , Laurentio Vetturio patritio & ipsit Veneto nomita pridem sita ccesserat. Prae caeteris vero Orientis Episcopalibus Metropolitana haec sedes Apostolicae sedis gratia plurimis gaudet priuile-gijs, & honoribus. Inter alia coccineo tegmine, rubrisque instar Catadinalis utitur vestibus. Dum vero sacra solemniter celebrat, duos, tresve , aut quatuor a latere ast istentes habet Episcopos , qui in urbe domicilium habere coguntur. Regia haec urbS, Venetorum iamdudum colonia, ex ablegatis quondam a Veneto Senatu in hanc Insulam nobilium Venetorum , atque etiam popularium aliquot familijs, mirum in modum in dies creuit . Senatus enim Venetus deprehensa

Graecorum inconstantia, & perfidia, in quibus domandis centur & amplius anni maximis Reipublicae laboribus, periculis , & sumptibus impensi sunt, ut Insulae statum firmiorem redderet, deduci coloniam in Creta salubri admodum consilio censuit: missisque idcirco ex nobilibus & popularibus equitibus, peditibusqm agros inter eos recasialia (sic Graeci ex Latino, Italicove formato vocabulo appellant seu

pagos jure seudi diuidi jussit.

Ratio

98쪽

HIEROSOLYMIT. ET SYRIAE. ε'

Ratio autem diuidendorum agrorum haec fuit. Publici diui res patri th ordinis a Senatu Veneto communibus si stragi s electi, posteaquam 3 .caualterias seu baronias (Vulgaribus utar vocibus, cum aliter commodius exprimi nequeant) instituissent, insulamque in quatuor territoria distinxissent, certam singulis assignarunt portionem. Candidae namque & Sitice rerritOrbs caualterias 23 . Cydoniae s6. Rethymni vero Gi. attribuerunc . Caualteri S autem in Seruenterias subdiuisis , cuique sex adscripsere. Seruenterias item in caratios se agesimas D. partiti sun L. Hoc singulis iniuncto onere, ut qui integram Caualteriam seu Baroniam possideret, binos equos , Vnum primi, alterum secundi ordinis: qui quatuor Seruenterias, equum Cataphractum primi ordinis tantum; qui duas Seruenterias, secundi ordinis equum; qui Vero Vnam, vulgarem seu terib ordinis equum suis quis que sumptibus in usum publicum aletent ; ad nutum insuper Prarfecti. generalis, ubi occasio id poscerer, praesto essent, Praefectum sequerentur, ac littus tutarentur. Hinc Lactum e sh, ut urbis incolae, ex Italis Graecisque conflati, in maximum excreuerint numerum: qui quidem Vt religione ac motibus discreti sunt, ita etiam conditione inter se diff

In ciues enim, nobilesque cum Venetos,tum Cretenses, & in plebeios di stinguuntur. Itali ac nobiles omnes Italica utuntur lingila, quae Graecis Frangica vel Franca dicitur, & Romanae E cclesiae obseruant ritus;Graeci Gr cum idionia, sed impurum & corruptum in usu habent,& suo more ac ritibus vivunt. Vtraque tamen genS Vtramque etiam callet linguaimpraesertim honestiores. Qui vero ex patritiorum Ordine eo commigrarunt, iura ciuitatis Venetae haudquaquam amisere; sed

idem gaudent immunitatibus, & priuilegbs, quibus caeteri patriti Vrbis Venetae. Liberum namque habent, cum Venetias Ventu Hr, ad Publica comitia accessum; magistratus etiam obire, si sors fauerit, conceditur; modo prius publicis Instrumentis csterisq; ad id requisitis se nobili familia ortos docuerint,&Tribunorum plebis c Advocatores Communis vocant Veneti) decreto admissi fuerint.Eadem quoq; priuilegia manent & caeteris patriti js Venetis, in reliquis Cretae Ubibus commorantibus, cum dc ipsi eiusdem iuris & conditionis cum prioribus ha

Imperium in omnes, cuiuscunque su etint ordinis, magistratus habent Veneti, singulis biennijs eo a Senatu Veneto, siue publicis Comitus misit. Hi per vices sibi succedunt,& Senatus auctoritate, ac praescriptis Venetorum legibus populo ius dicunt. Dignitate caeteros Praecellit, qui Ducali potes ate , titulo rempublicam administrat. Huic proximus est Praefcctus magnus , vulgo Magutu Capit an tu;

99쪽

quibus publica auctoritate& paribus suffragiis in iure dicundo assidet

duo a consilijs; qui tertium ordine magistratum gerula L. Hos sequuti tur duo Quaestores,&ipsi patricij veneri; quibus publicae pecunia ad ministratio & cura commissa est : quam quidem eXiguiar, erogant, ac distribuunt, pro supremorum magistratuum arbitrio; neq: enim aliter quam eorum in scriptis mandato expendere quicquam fili liberum, est . Arci praeterea praeest quintus in ordine magistratus , Cogestanis vulgo appellatus, &ipse patricius Venetus; cui custodia arcis deman data est; qua toto siui magistratus tempore exire nequir, poena capitis, si contra aciat, mulctandus. Praerer hosce patri Ch ordinis magistratus, publica Senatus Veneti auctoritate urbis Cancellariae praesidet ex ordine ciuium Venetorum Magnus Cancellario, sic dictus ad instar illius Veneti: qui caeteris omnibus publicis scribis praeest,ac magnum ex suo munere consequitur emolumentu. Magistratus hic ad quinquennium prorogatur: caeteri omnes sui diximus biennales sunt. Reliqua vero urbis munia, & publica officia,quae varia sunt, natalibus nobiles & Veneti & Cretenses obeunt: eaque habitis Comitrum, Senatus auctoritate confirmatis, quibus publici magistratus Veneti praesident, comunibus

suffragijs quotannis conferuntur. Porro ClueS, Tt caeteri urbis incolae,& qui in urbis territorio commorantur, forum DuciS agnoscunt; eoque iudice suas agitant causias, ac lites, cum ciuiles tum criminales. Vrbis territorium praeter i 6. minora Casialia,Octo oppida eu castella muris cincta continet: quorum haec sunt nomina: Maluicinum, Temenum,

Castrum,nouum, Priotissa, Bonifacij castrum, Belu ederium, Priada, MMirabellum. Horum omnium incolas sub Imperio dux habet, ijsque

iura dat. In milites vero praesidiariorum, seu datarios, itemque caeteros stipendia publica merentes, siue in urbe, siue in urbis territorio commorantes, Praefectus Magnus iurisdictionem exercet; atque etiam in causis siue controuerius aeris publici, vectigalium,decimaru , exactionum iupublicarum iudicem agit, &iustitiae trutinam moderatur. Omnium

tamen cessat magistratuum auctoritas & iurisdictio , si Prouisor Gene ratis spenes quem summa rerum est) in Insula ad sit. Is namque magistratus extra ordinem a Senatu Reipublicae necessitate exigente ablegari & in Insulam mitti solitus , supremae apud omnes auctoritatis est,

instar regiae. Eo praesente reliquorum magistratuum(modo id jubeat silent jura: solus quippe rempublicam moderatur,solus jus dicit mubli-

si prouocetur, cognoscit solus, easq; pro suo arbieratu vel raras habet, vel irriras. Qu*cunque vero se confert, quasvecunque arces urbe sive

accedit, claues illi statim tanquam Dictatori,a loci magistratu offerun-

100쪽

ret. Summo adhaec splendore, ac fastu regio in publicum prodit. Satellites praelongis bipennibus ad arum, bini praecedunt; sequutur hos simili. ordine ius itiae ministri,lictoreS,ac reliqui curiales ,dein domestici: mox peditum cohortium praefecti Omne 3 quOS ipse demum purpurea indutus veste ad talos defluente, coccineoque Capitis tegumeto medius inter purpuratos patreS, primarioa que Urbis magistratus subsequitur, peringenti nobilium, ciuium, militumque stipatus caterua. Praesidiari jurbis milites ad duo millia esse perhibentur; in plurimas autem diuisicohortes sub suis praefectis ducibusque militant, ac publica stipendia merent,atque interdiu noctuque ad portas, moeniaque urbis & arcis alternatim excubias agunt, eo seruato Ordine, ut qui per dies aliquot ad voluntatem supremi Praefecti incertos, ad arcis Custodiam admissi fuerint, alijs subrogatis,ad Vrbis portas excubent. His post dies aliquot ad Arcis custodiam redeuntibus, alij succedunt: atq; ita singulis militum cohortibus vicissim Arcis defendendae cura committitur; ne oblongiorem moram proditionem aliqua moliantur,aut tentandi quicquam in urbis aut Arcis perniciem habeant occasionem. Praeter hos collo rium prqfectos primarium ducem habent,quem vulgo Militiq Gubernatorem appellant, cui omnes subsunt,ac morem gerunt.IS non ex ordine patriciorum venetae urbis, sed e classe illustrium virorum, qui vel exterae nationis, vel Reipublicae subditi, bellica virtute insignes, sedulam in rebus bellicis, ac fidelem Reipublicae longo tempore nauarunt operam, Senatus suffragus censeri solet. cui id incumbit oneris, ut doexcubbs agendis, de recensione militum habenda, de pace inter eos componenda,sedandisque litibus,deque caeteris quae ad arma spectat, pertractandis negotijs, curam habeat. Hic tamen supremam Prouisoris

Generalis auctoritatem etiam agnoscit, ut & caeteri aliarum ciuitatum

arciumque Praefecti: quo absente sub Magni Candidae Praefecti Imperio est.

Prqter Candidam tres sunt in Insula Vrbes, quibus pr*sidium imponitur, Cydonia,Rethymnus, & Sitia: Arces septe: Suda, Palqo- castrum, Spinalonga, Grabussq,Turluru, Selinum,& Theodoro- castrum. Singulis(duabus postremis exceptis)prq est Senatus auctoritate patricius Venetus, quem Proviserem nominant, qui una cum Militum Pr fecto A cis(cui prces )curam & custodiam habet: solus tamen in suae Arcis mi lites animaduertit,solusque ius illis dicit His de Candida dictis, de ceteris Cretae urbibus, deque situ Insulae,atque eius conditione,& ubertate,ac Tnsulanorum moribus, quae nobis inno tuere,eXplicabimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION