De sacra summi pontificis Communione sacrosanctam missam solemniter celebrantis commentarius, in quo multa mysteriis plena necnon lectu iucunda, & scitu digna explicantur, auctore Fr. Angelo Roccha Camerte Augustiniano episcopo Tagastense, ..

발행: 1610년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

De solemni Cαmmunione lice Domini , ut commixtio illa non pessit ab inuicem

s parari. Et infra inquit sanctus Cyprianus:

qm si vinum tantum quis osserat, Sanguis Chri- si incipit esse sine nobis: Si vero sit aqua fila, Plebs

incipit esse sine Christo e quando autem utrumque misi ur,sta obtione confusa Fibi inuicem copula tur, tunc Sacramentum spiritale, o Caeleste persuittir.

Haec sanctus Martyr Cyprianus . Ex cuiuS sane verbis fulcitur Pelusiotae de Communione interpretatio , & confarmatur . Idem

dicit Eusebius Emissenus, Cypriani sentetiae ad verbum fert subscribens . Idem Pascha sitis Ratbertus, Hildebertus, Isidorus Hispalensis, Alcvinus, Micrologus , Sigebertus, Marianus Polonus, Magister sententiarum , & Doctores Scholastici in hanc Distinctioncm de vini aqua in sacrifiato Misse

permixti significatione sentiunt, ac docent. Quod vero ante consecrationem aqua Vino in Calice miscenda siit, ex Generalibus item Concilijs constat. Sed quamuis quantum aquae apponi debeat , certa regula dari non possit ob vinorum varietatem I ex Concilio tamen Florentino modicissima aqua in Calice miscenda censetur . Gutta

QRim aquae ad mysticum significatum india

candum , aut repraesentandum sat est . Haec

Hildeb. in

32쪽

l Summi Ponti ir.

de vini, & aquae mixtione in Calice facienda , occasione ipsa suadente . De huiusce autem mixtionis in Sacrificio Missae significatione , hoc est , nostra cum Deo copulatione per Christi Sanguinis Communicationem is dieiusdemq. Christi corporis participationem, ipsemet Apostolus Paulus, Vas electionis, Narca caelestium secretorum loquitur, dum inenarrabilem Eucharistiae Sacramenti virtutem , & eis caciam meditando , scribens ad Corinthios ait in hanc verborum formam :Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne CU Π-nieatio Sanguinis Christi es j Et panis, quem frangimus, nonne Participatio Corporis 'Domini es uoniam unus panis, unum corpus multi fumus, OmneI, qui de uno pane participamus ; &, Vt Codice S manu scripti, Biblia Complutensia , & Ordinaria non tamen Graeci Codices habent,

de vus Pane , est' de uno Calice participamus. Haec

An eius Terrestris, & Homo Caelestis, Fons Sapientiae, Paulus in Epistola ad Corinthios conscripta . Quid igitur tandem aliquando sibi vult Communio, nisi Communicatio quaedam , qua Deus per sacram, & dignam Eucharistiae perceptionem quoclam modo nobis sese

33쪽

Ι- De solemni Communione

Isid. Pelusi.

communicat, dum nos ad tantam unitatem

sectatos per gratiam , ac tantam flagrantiam cli aritatis prouectos per suum Sanguinem ., suum q. Corpus in Eucharistiae Sacramento , quod a G raecis Patribus Teleta Teletorum, hoc est, Mysteriti mysteriorum nuncupatur, sibi, ut sic dixerim , incorporat, incorporato', siti Regni, teste Pelusiota, conserteS , ac participes reddit Θ Hinc Alexander Papa huius nominis Primus , & a Beato Petro quin tu S, per Epistolam ad omnes OrthodoxOS conscriptam, opinionibus superstitionum repul- iis, vini, & aquae in Calice Dominico mixtionem non Q lum ad hanc nostram cun Deo copulationem , & incorporationem insinuandam ; sed etiam, quia utrumque ex latere eius in Passione profluxit; sancte, inuiolateq. seruandam decreuit. Haec de COMMUNIONIS voce, ut Ritum, in ipsa Communione a selo Summo Pontifice obseruatum, aggrediamur. QVAE-

34쪽

Rem sacra olemnite aciens, ad Altare consecret, O ad Solium.

nicandi Ritu incarnationem Verbi , Diuinitatem scilicet ad humanitatem adeuntem , repraesentari ore tenus,&nullo Auctore dicant. Quae sanὶ opinio adeolopinionis inanis est, & ratione adeo aliena,vt adeamletatio. sconiuntandam multis verbis indigere nor videatur: Nam praeter quam quod in ipse Eucharistiae Sacrameto Diuinitas, & Humanitas Saluatoris nostri indissolubili extant

unione; Eadem item repraesentatio fieret, dum Eucharistiae Sacramentum communicantibus ad Altare datur, necnon ad proprias aegrotorum aedes desertur. Guillelmus Durandus in q. Rationalis di-4Guillatia ..umorum officiorum libro, dum selem neniat Τ' communicandi Ritum a selo Romano Pontifice obseruatum contemplatur, recitata In-

35쪽

De solemni Communione

rantur ab E. uag. Luc. 1 F. sea tantii decem inter afuerunt ma-

ducationi , absente Tho

nocentij III. sententia, quam paulo inferius examinandam proponemus ; aliam de ipso Ritu rationem , inuolucris, & integumentis verborum comprehensam , atque inuolutam in medium esseri. Rei tamen summa haec est:

Sicut Summus Pontifex es Chrsi Uicarius , ct caput omnium , qui in Eccissa degunt . militanti . Ita Chri Eoc a caput, perfectius, ac sublimius re praesentans, ad fullimiorem locum communicares et

Quae sane ratio quanti hac tu re sit ponderis,cuiq. id iudicandum relinquo . . Innocentius Papa , huiu) nominis III. ut ipsum communicandi Ritum, a solo Papa, Missam solemn i te r celebrante, obseruatum explicaret; Per Summum Pontificem ad Altare consecrantem , & ad solium communicantem , Christum Dominum cum duobus Discipulis in Emaus frangentem, deinde in Hierusalem cum decem Apostolis mandu

cantem reprasentari opinatus est. Harum autem rerum congruentem similitudinem , seu repraesentationem , InnocentiuS, quenta

sequitur Guillelmus Durandus, his nititur

colligere verbiS.: Ulamanus Pontifex ideo non communicat ubi frangit ; sed ad Altare frangit, ct ad Sedem communicat; quia Christas in Emavi

coram Diuitiaco by Corale

36쪽

Summi Pontificis. 17 coram duobus Discipulis fregit, ct in Hierusalem coram decem Apostilis manducauit. In Emaus fregisse legitur , sed manducasse non legitur. In Hi molem non legitur fregisse ,sed legitur comedisse . Hucusque Innocentius: cuiuS Verba, quod ad fractionem in Ematis priestitam , mandu-lnibus com cationemq. in Hierusalem ceIebratam perti P μ' --φ'- net, similitudinem Ritui Mmani Pontificis, qui Hostiam sacratissimam ad Aliace fran. git , eam q. ad Solium manducat, sitis congruentem habent: Cetera vero ad eumdem Ritum pertinentia, si spectentur , ac diligen-IDictum Du-ter examinentur, Innocentij sententia spacet Th. .' tanti Viri, qui non ut Papa , sed quatenus 3

solida videtur, ut ei tuto inniti possimus. Sicut enim in Emaus fregisse legitur, sed man-IRatio pri- ducasse non item3 Ita etiam in Hierusalemi '' non Panem , sed Piscem , & Fauum mellis manducasse legitur: Quae sane manducatio cum Sacrificio Altaris, in quo seius Panis in Christi carnem conuersus, vel , Ut Theologi loquuntur, transubstantiatus comeditur, congruere non potest . Adde etiam quod Ratioseeunquamuis in Emaus comedi sse non legatur,lq''- non desunt tamen, qui velint, Christum in C EmauS

37쪽

33 De Molemni Communione

Ematis manducaste: Quorum e numero , Ut Emanuelem Sa, ceterosq. breuitatis causa

silentio praetermittam , Beatus Gregoriu Scognomento Magnus , illum explicans Beati Lucae de Panis fractione locum, etiamsi mystice loquatur, sentire tamen Videtur ad litteram, vel Christum in Ematis comedi L se , vel Corpus eius sub specie panis manducatum fuisse inquietas : Ecce Sominus non es cognitus , dum loqueretur , ct dignatus es cognosci,

dum pascitur . Verbum Pascitur apti l probatissimos Auctores , utraque significatione insignitum , hoc loco , vel pro eo, qui comedit , Vel pro eo , qui comeditur, sumi potest. Vtcumque autem sumatur , sententia Innocentii fluetitat, & Ritui Romani Pontificis Missam solemniter celebrantis responderet non videtur: quoniam per sensum litteralem,& historicu in , super quem fundatur mysticus sensus, etiamsi, vel Christum cum Di scipulis, vel solos saltem Discipulos in Emaus comedisse concederemus ; Hoc tamen Ritui, de quo sermonem habemuS, non respondet; quia in hoc solemni Ritu , nec Romanus Pontifex cum Ministris, nec Mini- 'stri soli ad Altare communicant, sed omne SHostiam

38쪽

l. Cor. I .

Hostiam sacratissimam sumunt ad Solium . EroauS enim per Altare, Hierusalem verbper Solium ab ipso Innocentio rep sentari constat, ii eius verba perpendantur. Quamuis interea per fractionem Panis , sanctillimum Eucharistiae Sacramentum in

Scriptura sacra nonnumquam sitimatur, ut est Actuum Apostolorum illud e Erant perseueranies in doctrina Aposolorum, O Communicatione fractionis Panis,hoc est Eucharisti e Sacramenti perceptione, ut Catholici Doctores interpretantur, iuxta illud alterum Beati Pauli dictum et Panis, quem frangimus sinquit in nonne participaιio corporis Tomini es In primitiua namque Ecclesia frequenter , & multi quotidie communicabant) Panis tamen fractionem , quam Lucas Euangelista suo in Euangelio in Emaus celebratam enarrat, nemo, quod sciam , pro Eucharistiae perceptione , siue pro Communione suscepit, aut explicauit expresse. Nonnulli enim , & ij quidem perpauci, huius generis Mysterium quodammodo innuerunt, vel mystico potius , qu mlitterati sensit insinuarunt. Huc item accedit,quod haec Panis fractio, stati oquar. non selum Eucharistiae Sacramentum, aut i ''

39쪽

l ao De solemni Communioneci .Communionem repraesentare apud omnes

Scripturae sacrae Interpretes expresse non dicitur , sed nec etiam SacerdoS in aeternum , Psal. 1ορ. &sChristus Dominus, secundum ordinem Mel--R 'δ' chisedech, in ea fractione, in Emaus celebrata , comedit; nec deinde in Hierusalem Panem, sed Piscem,& Fatium mellis vidi ctum est nulla praeuia benedictione comedi ta legitur, silcut a Summo Pontifice, Christi Vicario, Summoq. Sacerdote, ne non ab alijs Sacerdotibus fieri solet ; qui Hostiam Sacratissima in Altaris sacrificio manducant. Adde etiam, quod quamuis Panis fractio, Ratio quia lin Emaus coram duobus Distipulis celebra U' ta, Communio saltem Discipulor a dici pos-,isit; ipsa tamen in Altari fractio per Communionem in Solio consumatam, manducatio- Aphst,rid, nem decem Apostolorum una cum Christo , isbes,' ' & alijs in Hierusalem a Beato Luca constri Lue., . ptam , repraesentare non potest, nullum q.

cum ea Symbolum habere posse videtur: Aectiones namque i pis sunt omnino distinctae, ac diuersae, & una ab altera non pendet, si- . cui in solemni Summi Pontificis Missa, fractionem , & manducationem inter se respondere aperte videmus ; ita vero . ut altera ab

40쪽

Summi Ponti cis. a I

altera separari, aut amoueri haudquaquam possit. Ambae itaque actiones, fractio scili

cet, ac manducatio, quae a Beato Luca enarrantur , non solum omnino diuerta sunt, sed ambae item diuersum a sacrificio finem habent, & mutuo sese non respiciunt. Ambae sunt diueris, quia prima actio non nisi Panis benedictio cum fractione fui se leaitur. Secunda vero nonnisi Piscis assicum Fauo mellis manducatio fuit, nulla praeuia benedictione , nullaq. mentione facta de Paae, sine quo sacrificium Atraris, aut Communicatio esse non potest : Immo Piscis, &Fauus mellis ad id, de quo agitur , si sensus historicus , & litteratis. de Institutione Eucharistiae Sacramenti, hac in re praecipuus spectetur , nullo penitus modo pertiner queunt: quia in solo Pane, & Vino Eucharistiae Sacramentum a Christo Domino insti tutum fuit; Piscis namque assus, quamuis iuxta mysticam Bedae interpretationem ., Christum passum insinuet, Fauusq. mellis , quod est mel in carra, Diui nilitem in Humanitate designet ; vel, ut ait Gregorius

Ny ssenus, Fauus mellis, Pascha, quod cum amaritudine olim edebatur, pos Resurrectionem diaced

Luc. 26.

Ratio Sexta Dissimilitudo pro declaratione dictorum prima.

pistis assus, quid. Beda in Luc.

Fauus mellis quid. Greg. NviI.'in hunc lo.

SEARCH

MENU NAVIGATION