De sacra summi pontificis Communione sacrosanctam missam solemniter celebrantis commentarius, in quo multa mysteriis plena necnon lectu iucunda, & scitu digna explicantur, auctore Fr. Angelo Roccha Camerte Augustiniano episcopo Tagastense, ..

발행: 1610년

분량: 121페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

Ddo Cam racen . in expositione Can. d. 3.ri De solemni communione

co emanati exprimendum , id fieri dicant ;& Nicolaus Cabasilas per Aquam calidam , in Calicem iniectam, Spiritus sancti in Ecclesiam descensium interpretetur 3 Ego tamen per Aquam calefactam, Vino mixtam. ,& Calici immissam , Populum charitate feruentem , atque ad Martyrij passionem prae paratum significari posse censeo ; sicut ex ipsa Beati Ioannis Apocalypsi, necnon ex ijs, quae in primo Quaesito dicta sunt, colligi potes . De Passione itaque Martyrij per Calicem ut eo , unde digressi sumuS , reuertam ux) insinuata, legitur apud Euangelistas ,

prauertim vero apud Matthaeum in haec verba : Potestis bibere Calicem, quem ego bibiturus Atim i Et e Pater mi ,s possibile es, transeat a me

Calixisse : Calix namque, ut ait Odo Cameracensis, metonymice, continens scilicet pro eo, quod continetur, idei , Vas pro Sanguine sumitur. Quod autem Calamus Christo in Cruce pendenti Calicis loco fuerit porrectus, ex eo patet, quise ipse Calamus Calicis munere functus, ad potum porrigendum deseruiuit: Christus enim Cruci affixus , adeo erat a terra eleuatus , ut potu, nonnisi stipite, aut scipione aliquo , vel Calamo,

92쪽

Quod autem ad Christi pastionem per Calicem insinuatam pertinet, illud in primis

sese nobis osteri considerandum , cur scilicet Diuina dispensatione factum sit, ut in Golgotha Caluariae loco, antequam Cruci assi eretur , Vinum cum Felle mixtum , vel Myrrhatum, deinde Calami, siue Arundinis ministerio Acetum Christo Domino Cruciastixo bibendum datum fuerit: id quod mysterio non carere credaS oportet. Haec enim

tria, Fel scilicet , Acetum , & Myrrha , nonnisii amarissimum, & acerbissimum Calicem , Calicem videlicet amarissimae , &acerbissimae Passionis per Calamum insinuatae praeseseiunt. De duobus primis Propheta Dauid , qui Christi Mysteria prae ceteris Prophetis plene pra i sit, & expresie scripsit ut Augustinus , & Cassiodorus testantur) dum amarissimam, & acerbisiimam .s. Domini Saluatoris nostri Passionem diffuse narrat, & pie meditatur, post multa in haec

ait verba : 'Dederunt in escam meam Fel, ct insiti mea potauerunt me Aceto . Utrumque enim,

Fel scilicet, atque Acetum, molestiam , aut amaritudinem, mordacitatem , silue austeri-

Calix eur Passicinem

93쪽

Fel, quid, &

mulis spiritualibus s. M Beda in

r De solemni Communionetatem, si latium contrariam, Passioniq. com

genitam designat. Fel namque, quod a Medicis flaua bilis vocitatur, est humor amarissimus, stib ima hepatis parte in vesicula quadam conclusus, tribulationem , Hieronymo teste, & supplicium, aut punitionem uaut mortem in Scriptura sacra interdum si-lgnificat. Hinc Sedulius , dum de Pasch li opere scribit, & Fel Domino datum meditatur , per Fel amaram mortem signin carit

ait hunc in modum : Nee illud ἀ Consortis viuinitatis abscessis, quod datum sumit Vinum felle

mixtum, labris tetigit, ct ab ore proiecit. Signum quippὸ fuit mirabile, amaram mortem Dominum adegusare, confisi . virus eius horribile reducis vultud auersisne contemnoe . Haec Sedulius. Acetum quoque, quod est item mordax, & gustui graue ; immo propter suam ipsitus mordacitatem , & acerbitatem ad bibendum insuave, atque ineptum, supplicium , & correctionem in Diuinis litteris nonnumquam praeseferre solet, ut Eucherius, & Beda testantur . Hinc Plautus in amaritudine animi insinuanda Acetum cum Felle perbelle coniunxit, apud quem Adolescens ad Astaphium loquens, hunc in modum ait:

94쪽

Summi Pontificis. 's

In melle sunt Atae linguae vos , atque orationes ICorda in felle sunt sta, atque acerbo Aceto .

Adde etiam , quod de potione amarissima, Christo in Golgotha nondum Cruci affixo subministrata, idem fere a Matthaeo,& a Marco scriptum fuit et hic autem, loco Uini cum Felle mixti, Vinum myrrhatum , Christo Domino oblatum fuisse testatur. Sed hunc nodum sanctus Pater Augustinus

dissoluit dicens : Hoe intelligendum es , Ma thaeum dixisse, cum Fesse mixtume Fel quippὰ pro amaritudine posuite Urrhatum enim Vinum amaris Emum es , quamquam fleri possit, v O Fel, ct MIrrha Vinum amarissi um redderent. Haec Augustinus . Michael autem Mercatus Miniatensiis, vir quidem aetate nostra eruditissimus, in sua Metallotheca, rerum fossilium varietate refertissima , quam ego frequenter legi, Vinum Myrrhatum, seu Myrrhinum , non amarum , sed gustui gratum , ac iucundum olim fuisse docet. Id quod item mihi coram non semel affirmauit , quibusdaia & Plauti , & Plinii locis innixus . Hanc

etiam opinionem nonnulli Scriptores aetate nostra insignes sequuntur, Christum J. Dominum Omnes aerunt naS sponte suscipien-Κ Σ

Plautus in Trucul. Act.

95쪽

6 it solemni Communionetem , nullum q. in suo corpore solatium c pere Volentem, Myrrhinum, siue Myrrhatum Vinum tamquam gustui gratum , &iucundum omnino recusasse contendunt. Nos Consulatio tamen doctrinam , & sententiam S. Patris P N ' Augustini , ceterorumq. Doctorum sequemur . Quamuis enim illi ex recentioribus

Scriptores quos honoris gratia semper nomino ) Plauti, & Plinij auctoritate suffulti,

Uinum Myrrhatum non amarum , sed dulcedine , ac suauitate refertum omnino fuisse affirment, inter eos tamen. non deest , qui Myrrhatum Vinum, etsi non ex My rha ipsa ; Ex alijs tamen admixtis speciebus dulcedinem in vasis Myrrhinis olim contraxisse fateatur, quasi Myrrham reapse amaram esse dicat : id quod omnes assit Galen. lib- imant: Galenus namque in libro de simplicium medicamentorum facultatibus , nec- Isid.l.i .e. 4non Isidorus Hispalensis in libro Etymologiarum, alijq. Scriptores Classici, Myrrham amaram esse testantur: Et hac in re Doctores sacri omnes consentiunt. Hinc sanctus Bernardus in Cantica Canticorum , dum pereas. se .llocum de Myrrha illum Fasciculus Urrha dia eLuz: - ω mma mihi interpretatur, Myrrhae si-

96쪽

Summi pontisicis. γγ gnificatum explicat hisce verbis et Myrrha , amara res, dura, ct affera, tribulationem signiscat.

Et paulo inferius , Myrrham , qua Christus in Cruce ait) potatus fuit, nostrorum peccatorum amaritudinem Christum Dominum

sibi tum applicuisse,dicit. Quare Origenes

in Cantica Canticorum , necnon Balilius

Magnus in Psal. qq. Alij q. Doctores per Myrrham, Passionem, ac Mortem significari volunt. Quae sane omnia nullum cum Uino illo Myrrhino , iucundo', & gustui grato 6 symbolum habent, Odore ipso excepto, quem sane Myrrhae gutta suavem habet; nisii dicamus , Vina illa Myrrhinata, quantum ad saporem , fuisse periucundα,

non ex Myrrha ipsa, quae Vinum, quamuis dulcissimis condimentis refertum , amarum redderet, sed ex condimentis, quae invasis Myrrhinis apponebantur Vino commixta . Vina itaque saporem ex condimentis,

Odorem ex vasis contrahebant; idcirco Pli-

Plin. lib. I .

nius non sapore Myrrhae, sed odore eius condita Vina apud Priscos erant lautissima. Odorem autem Myrrhae illunta, de quo Plinius loquitur , non ex Myr rhae gutta, siue lacryma, sed ex vasis ipsi S

97쪽

rae De solemni Communione contractum esse dicas oportet. Nam Vasa

illa conficiebantur, vel ex Myrrhae ligno, Plin.l a , O,lVel ex lapide quodam , quem Plinius, Isido-iu: gi, i V , Albertus Magnus , Bartholomaeus Anthoi.Angl. l.lglicus, Camillus Leonardus, & alij, Myrrhi, ' Lς' lnam,ac JHurrhinam,vocant,&apud Parthos PiM-37 ς- -lnasci, atque ad vasa fabricanda idoneum esse dicunt. Vasa vero Myrrhina Pompeium in Italiam primum aduexisse , magnoq. pretio extitisse Plinius narrat. Myrrhi tes item, ut ijdem scriptores volunt , lapis est, &colori , & odori Myrrhae adsimilis confricatu'. pannis , nardi, aut aromatiS Morem spirat cum suauitate . Quod si ex confricatione fit, multo magis illud ipsem ex Uini ebullitione in vasa illa Myrrhina plauti, &limmissi effici credendum est. Quando igi- expile, ut 'itur a Plauto Myrrhina, hoc est, illud Viniba: i. 'lconditi genus, inter dulcia nominatur; dulcedinem illam non ad Myrrham , sed ad condimenta ipsa dulcia referendum censeo. Arbor namque nec amaritudinem , nec odorem habet, nec fructum; sed guttae ipsi, aut lacrymae ex arbore stillanti odorem, & ama- Hieron. Lautritudinem inesse Hieronymus Lauretus imΑ Estri ii 'lsua Allegoriarum Silua, & alij Scriptores

98쪽

produnt. Vinum itaque duobus modis Myr.

rhinum, siue Myrrhatum dici posse puto; Vel quia Vinum ut aiunt calidum, & fer

uens , vel ebulliens in vasa Myrrhina immi sum , ex ligno, vel ex lapide propter ebullitionem ipsam, odorem , ex condimentis dulcedinem excipit ; Vel quia Myrrhae gutta- , siue lacryma , quae amarissima res est, Vino coniuncta, Vinum amarissimum reddit: Fieri autem non potest, ut Vinum primo modo sumptum, Christo Domino in Golgotha fuerit oblatum ; piopterea quod loco Vini myrrhati, quod scribit sanctus Marcus, eodem mei in loco S. Matthaeus Vinum cum Felle mixtum, oblatum Christo Domino fuisse, narrat. Editio vero Graeca apud Mattharum loco Vini, Acetum , quod est Vinum acidum S asperum , legitur hisce verbi S : 'EJ- αυτ*

bibere Acetum cum Felle mixtum . Quae si ne mixtio acerbitatem , I amaritudinem bibenti mirandum in modum affert. Acetun L. autem, vel Vinum cum felle mixtum, & Vi. num Myrrhatum , idem hoc in loco esse ait Beda; quia cum sancto Augustino Fel pro amaritudine a Beato Matthaeo usurpatum eo

confutati secunda.

Marc. Is Matth. 17.

Biblia Regia Mati. 17Aeda

99쪽

' , 8o, De solemni Communione

in loco fuisse affirmat. Immo Sanctus Augustinus, ut diximus, Vinum cum Felle, ac Myrrha mixtum , Christo datum coniectat. Cyrili. Ca-lEt Cyrillus Hierosolymitanus sua in Cate-ν sh chesi ait, Fel dederunt ori eius, Uinum Myrra permixtume o Irrha adium Fellis instar amara est;

t A=ΛΛ i., idemq. de Myrrha fere scribit Aponius di-

' φρ/' '' Immo apud Beatum Hieronymum in Russi- ni Symbolo , Vinum Myrrhatum felle amarius existimatur . Hinc aliud Myrrhi nunc, aliud Myrrhatum Vinum esse censeo : Illud enim ex vase odorem, hoc autem ex Myrrha ipsa amarissimum trahere saporem credendum est. Si autem saporem gustui gratum ex vase illo reddi quis experimento dicat, ut Mercatus in sua .Metallotheca affirmat , vel saporem illum suavem ex condimentis effici, vel vas illud ex alio alterius naturae ligno esse dicas inecesse est, ut det.

Myrrhite lapide dictum nuper fuit. Tantum itaque abest, ut Vinum i illud Myrrhatum Christo datum , dulce fuerit , ac suaue ut nihil ipsi dulcedini, ac suauitati magis con-

trarium esse queat. Dulce namque, & amarum, antitheta esse nemo non nouit. Quamq

100쪽

Summi Pontificis. 8 I

luis verb Christum Dominum Uinum Myr-lthatum apud Beatum Marcum non accepislse legatur ; Eum tamen Vinum illud gustas i se, sed non bibisse Doctores contendunt, ut negitur in Beati Matthaei Euangelio, de Ui-lno, vel Aceto cum Felle mixto dicentis: lti cum gustasset , noluit bibere ἰ nam parunt I teste Philosepho pro nihilo interdum cen-lsetur. Myrrhatum igitur Vinum non acce-lpit, ut biberet, ait sanctus Pater Augusti-lnus , sed gustauit pro nobis amaritudinem l Passionis, ac mortis ; nobis Passionis acerbae, atque mortis amarae partem relinquens Adde etiam, quod Christus Dominus Uinum Myrrhatum gustauit, sed bibere recusauit, ut hoc exemplo verum hominem se esse comprobaret, dum rem amaram gustui humano ingratam , & omnino aduersantem, renuebat: sicut enim dulcia sunt amica naturae, ita amara eidem inimica esse, necessci est. Sed quamuis Vinum cum Felle mixtum quod Hilarius etiam peccatorum amaritu. dinem mystice appellat necnon Vinui Myrrhatum absque Calami, aut Arundinis ministerio, sed non sine Calice, aut Vasta, Calicis loco, Christo Domino in GolgothalMate.

SEARCH

MENU NAVIGATION