장음표시 사용
81쪽
rosolymita. Cathech. I. Sophr.c 79.
6a De solemni Communione l mendum , Ut videre est apud Tertullianum in libro ad Uxorem , nec non apud Clementem Alexandrinum in libro Stromatum, apud
Cyprianum in sermone de Lapsis, apud Basilium in Epistola ad Caesariam Patrittanta, Hieronymum in Apologia pro libris in Iouinianum , Ambrosium in Oratione ad Theodosium Imperatorem, & de Obitu Satyri, Sophronium in Prato spirituali, Cyrillunc in Cathechesi Mysiogogica, necnon apud
Adde etiam quod Sanguis tantum, Vinum videlicet consecratum, hoc est , sub una Uini specie sacrosancta Eucharistia dabatur interdum aegrotis illis, qui prae morbi vehementia Panem consecratum , Eucharistiam scilicet deglutire non poterant, ut Lindanus ex Concilij Carthaginensis Decreto scriptureliquit hisce verbis : uuare videre est, tunc unius speciei Communionem fuisse nonnullis, etiam magni nominis Ecclesis, etsi non omnibus , nec toto Orbe solemniter usitatam . βuid, quod alicubi via dere est, fuisse interdum aegrotis facram administra- iam Eucharistiam sub una Vini specie , cum Panem scrum non possent prae morbi vehementia δε- mere, aut deglutire Haec Lindanus. Verba
vero Concilij Carthaginensis sunt haec:
82쪽
Summi Pontificis. 63Is , qui poeniteaetiam in in mitate petit , fl casu ildum ad eum Sacerdos inuitatus venit , oppre us -- firmitate obmutuerit, vel in phrenesim versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt , ct accipiat poenitentiam. EG continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem , ct infundatur ori eim Eucharistia. Ecce quomodo ex Conci-
lij Carthaginensis, Decreto Eucharistia sub
una Vini specie phreneticis morituris dabatur . Id quod etiam in Concilio Toletano sancitum inuenitur de huius generis aegrotis, qui praeter Dominici C licis haustum traditam sibi Eucharistiam deglutire non poterant. Nam totus Christus, ut in Concilio Florentino definitum fuit , continetur sub specie Panis, & totus sub specie Vini ; sub qualibet quoque parte hostiae consecrata', &Uini consecrati totus est Christus. Quamuis autem Comunio sub utraque specie diu fuerit in usu , in Constantiensi tamen Concilio declaratum fuit , Laicos ad utramque speciem sumendam diuino iure, non teneri: Immo ipsum Concilium sub ex communicationiS poena praecepit, Vt nullus Presbyter sub utraque specie Panis &Vini Populo Communionem subministraret: quia etsi in Primitiua Ecclesia, ait sancta Synodus,
83쪽
post cap. Xi. in Decreto super peti tione coces Calicis. Apost.quado fuerunt Sacerdotio in. signiti. virg. Ecl. 3. Plaut.ia Amphitr. Leuit. t s. &
Eucharistiae Sacramentum sub utraque specie a Fidelibus sumebatur; haec tamen con suetudo, multitudine Christianorum crescente, sapienter, ac laudabiliter e medio sublata est, non solum ad pericula, & scandala ,
verum etiam ad multa incommoda evitan
da , quae S. R. E. Cardinalis Bellarminus vir doctissimus in libro de Eucharistia non
minuS erudite , quam accurate recenset a
Quamuis enim Christus Dominus Sacratissimam Eucharistiam sub utraque Panis,& Vini specie instituerit, Laicis tamen Communio sub utraque pretecepta non fuit, ob . idq. ijs non necessaria, quia integrum Christi Corpus tam sub specie Panis, quam sub spe
cie Vini, facta consecratione, veraciter con tinetur , sicut sacra Synodus Conuantiensis constanter decernit, & Tridentina compro
bat , & confirmat; Immb , ut Ricardo Tap pero, Alphon se de Castro , & Iacobo Pay. nae placet, Christus Dominus Apostolis adhuc Laicis suum Corpus sub specie panis comedendum dedit, Sanguinem vero sub specie Vini, nonnisi iam Sacerdotij dignitate insignitis , per verba illa : Noe faeire in meam
commemorationem bibendum tradidisse legitur:
84쪽
Summi Pontificis . es Facere enim non solum apud EthnicOS , sed Num s .RE. in multis Scripturae sacrae. locis pro Sacriscare, τοῦ Hλὸς vel Verre usitatum est verbum . Hinc Sanctus Martialis in Epistola ad Burdegalenses,l i Clemens Romanus in Constitutionibus Apo-l lemens t. stolicis, Dionysius Areopagita in Ecclesia 'Dionys. e. .
stica Hierarchia, Iustinus Martyr in Dialo liust Mi hgo cum Triphone, Origenes in Homilia adloi j ubes Leviticum , Tertullianus in Apologetico aduersus Gentes , Cyprianus in Epistola adi νει. Coecilium, Chrysostomus in Epistola ad He-lChrysost.btieos ; illam dictionem, Facite, explicantes, io. eam nonnisi pro Deri are,vel Sacrificium o loς0ph c. ferre interpretantur: Sed sanctus AnselmuSlTheode. .
id omne magiS , quam ceteri aperte inter' i. Cor. D. pretatus est dicens : Vos Sacerdotes facile , idest, ex Pane Corpus meum per verba mUtica consecrate in memoriam Passionis meae, ut recogitetis eam, dum is ud Sacri cium obtuleritis . Haec Anselmus .
Postquam igitur Apostoli Sacerdotij dignitate fuerunt insigniti per illa verba : Hoe facite in meam commemorationem, Sanguinem bibendum susceperunt, ad insinuandam Laicis Communionem sub utraque specie non esse necessariam . Huc etiam spectat sententia Beati Pauli, qui dum sacrosanctam Eu- , Ι cha-
85쪽
charistiam digne sumendam docet, sub dis iunctionis nota de Pane atque Calice loqui
tur hunc in modum : Itaque quicumque manducauerit Panem hunc , vel biberit Calicem Domini indignΘ, reus erit Corporis, O Sanguinis Domini;
idcirco Laicis,& non Consecrantibus Communionem sub utraque specie necessarianunon esse omnino fatendum est . Quando autem sub Coniunctionis nota a Saluatore nostro dictum fuit in haec verba: Nis manducaueritis Carnem Fili, hominis, ct biberitis eius Sanguinem, non habebitis vitam in vobis i Illud
praeceptum non de ipsius Eucharistiae perceptione sacramentali , sed de spirituali a multis Interpretibus exponi selet: Vel si de sacramentali perceptione intelligatur , sub specie Panis Caro cum Christi Sanguine accipitur , quatenus ibi Sanguis continetur, quia sub specie Panis est vera Christi Caro
ex virtute Sacramenti, cetera vero ex con-
comitantia , ut docent omnes, qui de hac materia scripserunt. Quam profecto Veritatem faciosancta Tridentina Synodus sapienter explicat, & multis Scripturae sacrae locis illustrat. Vel dictio illa , Et, copulati uxpro disiunctionis nota sumitur, ut nonnulli
86쪽
volunt: quia, EG pro, Uri, non raro in Scriptura sacra usurpari solet. Hinc Martinus MartineZ , Vatablus, & S. R. E. olim Cardinalis Toletus, Vir doctissimus, illud Exodi , Qui percussit Patrem suum, & Matrem,
morte moriatur, disiunctive interpretantur dictionem illam , Ei, proposito nostro aptantes . Quamuis enim dictum illud sub nota copulationis Hebraice legatur, Interpretestamen Omnes sententiam ipsam sub sensu disiunctivo exponunt. Neque huic veritati , siue Concilij Con. stantiensis decreto aduersatur exemplum, Martini V. qui Concilio Constantiense ab-sbluto, cui praefuit, Romam reuersu S, Laicos sub utraque specie communicauit, Vt Lin-danus ex Henrici Raltysen Archiepiscopi Nidrosiensis testimonio in libro superius citato testatur . Nam Concilij voluntas , eodem Lindano teste, haudquaquam fuit, ut sub utraque specie Communionem e medio tolleret penitus , sed ut eam sub utraque specie comprehensam, nec de Iure diuino,
nec necessariam esse contra Hussitarum errorem demonstraret. Hinc Lindanus in eo
dem suae Panopitae Euangelicae libro nu-I a per
mos, habita in Concit. Basil. Diuitigod by Corale
87쪽
per citato, istuc ipsum dicit, dum loca illa, in quibus Communio sub utraque specie ad hanc usque diem licita est , diligenter
recenset in hanc verborum formamis: Deinde hoc Constantiensis Concili' Decreto , nibilin Graecanica , aut Orientali, aut Indiana ; Immo Septemtrionali adeo immutatum fuit Ecclesia , Acuti nec Patres tollere voluerunt viri que speciei Communionem, ubi antiquo vigeret more; Immo nec Romanae quidem Ecclesiae consuetudinem in hunc usque diem obseruatam, voluerunt variatam: Sicuti enim illae Ecclesia Orientales, O, uti audio, Dalmatiana, O quaedam Septemtrionales numquam utriusque I diei Communionem intermisere , sed maiori semper ex parte utramque sumpsere; ita O omana Ecclesia priscae consuetudinis obtinet in hunc usque diem vestigiolum , ut sacris operante Pontifice
Maximo, Diaconus veteri ex more non solum de Hostia comedat, sed ct de Calice eombibat; Narrant enim Viri grauissimi, qui se is aiunt vidisse oculis, Diaconum Fistula e sallina de Calice Domini Sanguinem exugere. Hucusque Lindanus : qui,dum consuetudinem communicandi sub utraque specie in aliquot Ecclesiijs ad haec usque tem pora obseruatam refert, mentionem item facit de Fistula olim crystallina: nunc vero au
rea, quae in solemni Romani Pontificis Missa adhiberi solet.
88쪽
Quem vero locum usus Calami pro periculis, & incommodis Laicorum euitandis inuentuS, apud Sacerdotes, praesertim vero
apud Abbates, Episcopos, & Archiepiscolpos, necnon apud Summum Pontificem cum Diacono , & Subdiacono solemniter celebrantem , habere queat, non video. Si autem ad decrepitam eorumdem aetatem iuuandam, vel ad maiorem ipserum commoditatem , periculi euitandi caussa, Calami usum primitus introductum fuisse dicamus, ut de Romano Pontifice dicier audiui ; Cur in priuatis Missis ob eamdem caussam Calamus non adhibeatur ; Cur item in solemni Summi Pontificis Missa a Diacono, & Subdiacono , haudquaquam senibus , pro periculo euitando, Calami usu non indigentibus, huius generis Ritus adhiberi soleat, ignoratur, nisi ad Mysterium aliquod confugiatur. Hinc ego dictum Calami usum in sugendo Christi Sanguine , Mysterio etiam non carere arbitror , ut re ipsa inferius demonstrare adlaborabo ; praesertim vero in Missa Romani Pontificis solemniter celebrantis. Innocentius huius nominis III. quamuis de omnibus, quae a Maioribus nostris in
89쪽
Ecclesiasticum introducta sunt usum, rationem reddi non posse opinetur; in ijs tamen omnibus, quae in Communione Summi Pontificis rem sacram solemniter facientis obseruantur, profunda latere sacramenta arbitratur , & iure quidem : Immo aliquorum Communionis huiusce Rituum causam , non
allegoricam, sed historicam a nonnullis E, iam audiuisse testatur : Verum quia nihil au thentici scriptum inuenit , subiicenduntacensuit. Mihi vero hanc praesertim, de qua loquimur, rem, diligenter, ac diu meditanti, nihil aliud opportunius , congruentius I. seseq. offert nisi ad usum antiquitus introductum conseruandum referatur) quam Calamus ille, quem pro acetosa potione Christo Domino sitienti, & Cruci affixo subministranda iuxta Beati Marci Euangelium adhibitum fuisse constat. Marcus enim de ipso Calamo in hac loquitur verborum formam e
Currens autem unus , ct implens dongiam aceto, circumponensq. Calamo, tum dabat ei. Haec Bea
tus Marcus. Per Calamum, si factum diligenter perpendatur, Christo Domino in Cruce pendenti , humanam q. salutem mirandum in modum sitienti, porrectum, ap
90쪽
Summi Pontificis. 71tissime Calix instrviatur . Calix autem, teste Vualafrido Strabo , seu Strabone, a Voce. G ca, littera u , in a, ut Macrobius in libro Saturnalium ait, immutata, originem trahit, ab aqua calida dictus, ut Varro, Festus,& Nonius testantur: quia vete
res Aquam calidam ut aiunt Vino mixtam habebant in delicijs, & in conuiuijs adhibe
bant, ut Antonius Persius, Uir aetate nostra doctissimus, & Polyhistoris nomine dignus, erudite ostedit. Hinc, ut inquit Papias, Calix potionem calidam, vel passionem, vel ,Hieronymo teste, mortificationem carnis, seu animum ad Martyrium semper paratum significat: Sive,ut Origeni placet, passionem dolorum, aut Martyrij,quod sine igne, aut feruore charitatis esse non potest. Que profecto fidei, vel charitatis feruorem, ut videre est in Mi L
si Sancti Basilii, & Sancti Chrysestomi, in
sinuant Graeci, dum Aquam calefactam, siue feruidam, quae seruentem Populi charitatem repraesentat, Vino iam frigida mixto, &consecrato, adiungunt, Vbi primum sumere
volunt Sanguinem . QuamuiS autem nonnulli ex Graecis ad calorem , seu teporem Sanguinis aqua mixti, & e latere Domini-
Strab. c. 26 de reb.Eccl. Macrob. l. sc.1 in fine. Varro lib. .
Festus lib. I. Nonius. Ant. Persius in lib. de potu calido. Papias,Ηie