Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tum. Nam cui pei suadebunt, quod Dauid hi transferat culpam suam in matrem, non conqueratur potius de contagione reatu totius humanae naturae propagatae ab uno Adam Nullo proinde modo, opus generationis in sanctis coniugibus pollutum es se pronunciat David, neque status coniugalis ab eo

carpitur, neque congressus piorum coniugum, qui fit intimore Dei, taxatur. Est enim sancta Dei ordinatio,&opus Deo acceptum. Sensus proinde Verbo rum auidis hic est niniquitatibus conceptus sum, id est, mox inconceptione fui pollutus communi naturae itio, in peccatis concepit me mater mea, id est, cum concipere in utero matris meae, fui reus, id que ex iusto Dei iudicio. Propter unius enim peccatum,rea est facta tota humana natura, Rom. S.Cteterum cum Papa suis sacrificulis legem perpetui celibatus imponit, tametsi multa videtur cumulare argumenta, quibus simpliciores seducit, eodem

tamen quo Tacianus incratitae fundamento niti tui . Omnia enim argumenta Papa de celibatu sacer dotum hinc fluunt, quod tacite statuat coniugium esse rem prophanam,&immundam. Quod ut clarius pateat, argumenta Innocenti III in formias dialectica retexta proponam , ut nuditas Babylonicae meretricis conspiciatur. Habetur autem Innocenthdecretum distinctione a capite,Proposuisti,in quo capite Innocentius secutus vestigia Siricij, tanquam principium sibi sumit ad abolenda coniugia sacerdotum, quod coniugium sit res propha navi immunda. Qiuod etsi verbis non dicit, e consecutione tamen argumentorum ipsius sequitur.

22쪽

Propositio probanda in nominato capite haec

est Sacerdotes non debent esse coniuges. Hanc propositionem confirmat ordine, his argumentis. PR Coniuges an incontinentes: Sacerdotes non debent esse incontinentes. Igitur Sa cerdotes non debent esse coniuges. R a s p. Etsi fateor ii ueniri quosdam incontinentes coniuges, qualis est maxima celibum turba tamen non recte culpa hominum transfertur in rem, qua homines bene is ale uti possunt. Deinde, Paulus exspiritu Dei pronunciat coniugium esse remedium aduersus incontinentiam, I. Or.7. Quis ergo credet In nocentio, qui ex spiritu Montani contrarium docet ΘSECvNDvM, Levitici Sacerdotes abstinebant eo anno a coniugibus, quo sacra in templo ad ministrabant. Ergo Christiani Sacerdotes, qui semper in templo sacrificant, debent semper abstinere. Iccirco prorsus a coniugio alieni ess e debent. R s P. In hoc argumento multa sunt vicia Primum non posssunt Papistae docere, quod Levitici Sacerdotes toto tempore vicis sua abstinuerint ab uxoribus. Debili igitur fundamento nituntur. Deinde in hoc peccat argumentum, quod id quod omnibus Christianis est commune, proprium sacerdotum esse nugatur. Verum si de Missis intelligunt, sicuti reuera faciunt, nouimus Missam illorum horrendam esse pro

phanationem,& non minus CXecrandam, quam Sodomiticam abominationem. TE Quicunque seruientiugiter sacris

oblationibus, puri&ab omni labe purgati ess e de

bent.

23쪽

bent. Sacerdotes iligite scrutent sacris oblationibus. Igitur sacerdotes puri ab omni labe purgati esse debent. Ex quo sequitur jacerdotes non debere esse coniuges. 4 s p. Quis non videt haec profecta a Montani spiritu non a Christi spiritu. Siquidem Apostolus per spiritum Christi loquens, thorum coniugalem , sanctum immaculatum esse pronunciat. Glossator decreti multo rectius, qui audet con rra Papam diceres, matrimonium esse rem sanctissi

mam.

Quo Sacerdotes debent esse sancti, Coniuges non sunt sancti Ergo Sacerdotes non debent esse coniuges. Os . Hoc argumentum CX-truit Papa ex Verbis Domini Leuit sto. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Glossator hoc loco contra Papam argumentatur ab autoritate Nicenae Synodi, Contra est, inquit,Nicena SynodUS, qua castitatem concludit esse concubitum cum propria

Quibuscunque sacrificandi χ-randi iuge ossicium est, semper abstinebunt a coniugibus Sacerdotibus iuge sacrificandi Morandi ossi cium est. Igitur sacerdotes non debent esse coniugeS. P. Hoc argumentum re ipsa conuenit

cum secundo tertio. Sed&maior minor falsa est Nam ut multi sancti coniuges fuere sunt , qui& semper orabant, tera sacrificia quotidie offere bant ita non Sacerdotum tantum est, Veras hostias offerre Ad omnium piorum , siue sint coniuges, siue celibes offerre autem in Missa papistica filium Dei,

hoc enim Papicta ossicium iuge sacrificulorum definiunt

24쪽

niunt non es ossicium, sed contra officium, cum sit mera abominatio a Deo damnata. Sed de dolopapistico vide quae annotauimus in 'sal. 8 .

ME Contaminati carnali concupiscentia non exaudiuntur. Sacerdotes debent exaudiri. Igitur non debent contaminari carnali concupiscentia. Hinc vult inferre Innocentius,Sacerdotes debere esse celibes, quasi omnes coniuges essent contaminati carnali concupiscentia. p. Hoc argumentum petunt ex verbis Pauli Omnia munda

mundis, pollutis autem: infidelibus, nihil est mundum , quorum mensin conscientia polluta est. Quis hic non agnoscit Montani spiritum, qui pollutum pronunciat, quod Spiritus sanctus sanctum esse afirmat. Deinde maligne torquet verba Pauli ad suamSodomiticam castitate. Neq; enim Paulus eo in loco confert inter se celibes4 coniuges, sed impios Iudaeosi delectili ciborum superstitiose docentes)

pios ex Gentibus conuersos Illorum mentem pollutam ait atq; ideo omnem illorum cibum immundum concludit 'orum autem mentem mundamassirmat, atque adeo omnem cibum eorum mundum pronunciat, siue sint coniuges siue celibes Deinde de exauditione dico quod uniculabeamus Sacerdotem, quem scimus exauditum esse esum Christum, cuius intercessione omnes, qui X fide inuocat, exaudiuntur, siue sint coniuges, siue celibes. Quis

non ex hoc argumento intelligit Θ quid sentiat Inno centius de coniugibus, quoruri mentem conscietiam pollutam esse subindicat. Imo nisi sic sentit, nulla est consecutionis argumenti ipsius necessitas.Sci

25쪽

S Qui in carne sunt Deo placere non possunt Coniuges sunt in carne. Igitur coniuges Deo placere non possunt. Sacerdotes itaq; cum debeant placere Deo, non possunt esse coniuges. p. Huc renitentem inuitum obtorto collo trahunt Apostolum , cuius Verba haec sunt, Rom. 8. Qui autem sunt in carne Deo placere non possunt,

Vos autem non estis in carne Ad in spiritu. Quis non riserit ineptias istius pontificis qui ita verba Pauli accipit, quasi distingueret inter coniuges Sacerdo tes , ut coniuges dicantur in carne esse , Sacerdotes autem in spiritu , cuius vanitas indigna est responso. Nemo enim tam rudis erit, qui vel elementa religionis didicit, qui non intelligat, Papam istum ludere, quod ita in alienum sensum verba Apostoli torquet. Paulus vult, homines iustificatos fide seruire Deo per iusticiam, ion indulgere viciositati naturae ad perpetrandam iniusticiam, Vt esse in carne, sit nihil aliud, quam oboedire carni in concupiscentijs damnatis a Deo in esse in spiritu, sit , spiritui fide se submittere per nouam oboedientiam.

Praeter haec septem argumenta Innocenti & Sirici habent Malia, quorum praecipua attingam.

M , Qui ducit V Xorem , ea quae sunt mundi curat, I Cor. 7. Sacerdos non debet curare quae sunt mundi ed quae sunt Dei. Igitur Sacerdos

non debet VXO rem ducere. 4 s . Maior comparative accipienda est, Qui ducit VXorem, curat quae sunt mundi, scilicet, plus quina celebs habens donum castitatis. Nam celebs non habens donum castitatis, non tam curat quae sunt mundi, quam quae sunt

26쪽

18 DE CONIUGIO..

sunt immunda Ad minorem dico. Sacerdos non debet curare , quae sunt mundi, quatenus impediunt ipsius ministerium, duo cant a confessione tempore persecutionis , quale tum fuit, cum Paulus haec scriberet, M, Sacerdotum status debet esse perfectior, Celibatus est persedcio coniugio. Igitur Sacer dotes non debent esse coniuges. 4 s . Primum dices, perfectionem status Christianorum , non positam esse in vitae genere, sed in animo proposito, videlicet, cum homo pius obedientiam erga Deum, Omnibus rebus mundi, atque adeo propriae Vita an teponit , siue sit coniugiatus siue celebs . Deinde quantum ad minorem attinet , dico .coniugium nequaquam postponendum esse celibatui , propter perfectionis meritum. Non enim Abraham post ponendus est Iohanni, quia ille maritus, hic celebs fuit Concludo itaque, celibatum non esse meliorem coniugio , ἀπλως, sed καlά τι hoc est , non bonitate operis, sed si, idque nec semper nec in omnibus, sed solummodo in ijs, qui donum habent continentiae. Hanc esse sententiam Pauli non negabit, qui

textum inspeXerit.

P o, tametsi ex j quae hactenus diximus, patere existimo, quam sit impium interdictum , quo

Sacerdotes arcentur a nuptij. tamen ut fortius premantur aduersari habeantii praecones Euangelij, quo suas conscientias aduersus impia paparum decreta muniant, quaedam argumenta notabo, quibus nuptias sacerdotibus liberas esse diuino iure demonstrabiimus,4 cum Deo pugnare omnes qui imponunt

27쪽

ponunt perpetui clibatus iugum vili hominum

ordini.

P M Quod sanctum est, honorabile,&immaculatum, nullis ordinibus aut statibus hominum est illicitum. Quomodo enim illicitum quod sanctum est Quomodo illicitum quod est honorabiles Quomodo illicitum, quod est immaculatum P Neque enim prophanat quod est sanctum, ne que viciat quod est honorabile,neque polluit, quod est immaculatum . Clim igitur Spiritus sanctus coniugium sanetum, honorabiles immaculatum esse affirmet, sicuti supra a nobis demonstratum

est, Quis sanae mentis audebit se spiritu sancto opponere Pin arcere sacerdotes a nuptijs, tanquam eorum statui indignis, nisi impuro Montani spiritu fuerit agitatus ΘSECvNDvM, Author Epistolae ad Heb clare&diserte ponit particulam uniuersalem, cum affr-mat, nuptia: πασι in omnib. esse honorabiles. Hic necesse est, Vt retineamus particulam uniuersalem

eam applicemus, omnibus hominibus aptis ad coniugium, Momnibus partibus coniugij. Cum igitur Papa autoritatem Apostolicam mentitus, excipit sacerdotes satis ostendit se non Apostolico, sed apostatico spiritu regi. Nam manifesta contradictio est, honorabiles esse nuptias inter omnes, monesse honorabiles inter Sacerdotes . Quicunque eroo statuit Deo obediendum esse magis quam homini, Apostolum, non apostatam sequendum esse sciat. Graecus scholiastes admodum eleganter uniuersalem particulam partibus coniugi ac-

28쪽

rem, inanem exceptionem quam papistae afferre possunt, euertit. I Episcopum inquit doctb Gentium , oportet irreprehensibilem esse, ni us uxoris maritum, c. Si ergo habere nam Uxorem caret repraehensione, quicunque Sacerdotibus interdicit nuptias, Paulo se opponit, Vt qui repraehendat, quod Paulus non repraehendendum esse pronunciat, atq; adeo cum in Paulo loquentem contemnit. Proinde cum Spiritus sanctus in Paulo nuptias Episcoporum probat, ut irreprehensibiles, quis feret Siricium, Nicolaum, Innocentium, aut alios Papas, Montani spiritu assatos, sibi legem celibatus tanquam necessariam imponere Innocentius Papa hoc argumentu ex Paulo desumtum eludere conatur, chim ait Sed ite Inquit, hoc sibi licere credet, quia scriptum est: Unius uxoris virum: Non dixit hoc , Ut permaneat in concupiscentia generandi, sed propter incontinetiam futuram , hoc est , propter incontinentiam quam metuebat Apostolus. Sed quis non videt Papam se suo gladio confodere Nam si Paulus, metuens futuram incontinentiam, Vult Episcopum esse Unius Xoris virum, cur non Papa idem periculum metuit 'Alij, ut refert Graecus scholiastes, dicunt, Vnius uxoris, id est, unius Ecclesiae, oportet Episcopum, hoc est, sacerdotem esse, sed pudendo errore.

Nam Paulus in eo loco no loquitur de ossicio Episcopi,sed de conditione seu qualitate personae Episcopi.

29쪽

Q M, Omnis' ilico tinere se non potest, mandato Dei, per Paullum loquentis in Vocatur:

obligatur ad coniugium X nusquisque, inquit, propter fornicationem scilicet vitandam propriam v-Xorem habeat, Unaquaeque suum virunti Verbum εχέτω imperantis est, ton liberum permittentis. Hoc mandatum cum sit uniuersale, nullam prorsus exceptionem admittit. Sive ergo sit Sacerdos , siue Monachus qui Vritur , hoc est, vincitur a flammis libidinuna, ita ut scortationem aut aliam immunditiem nefandam meditetur , Deo potius quam homi ni oboedientiam debet, ne contemto hoc Dei mandato in laqueos diaboli propter incontinentia suam incidat. Fit enim violenta continentia, Vt plurimum laqueus Satanae , quo inuolliuntur homines , Ut tandem ruant in varias concupiscentia , donec prorsus

a Deo deficiant ad impuras damnatas libidines quemadmodum videre est in regno pontificio, in quo lupanaria praeferuntur honestis nuptijs , Ut manifestum est in illo, quod iactabatur a Papistis, tem pore dahici Augustani Honestius est , inquiunt, pluribus occulte implicari, quam aperte&in homi

num vultu, conscientia cumina ligari. αρ ητα, σιγῶ βἐλτερον. t Nicaena Sinodus, etsi inclinauit in celibatum Sacerdotum tamen audita sententia

Paphnuti; pro coniugi Sacerdotum pronuncia uit. Ita enim ovi doctissimus Gallus historiam recitatat in actis Synodalibus scriptum est In media Episcoporum turba, diuinus Paphnutius magna Voce Hamans Ne, inquit, aggravate sacerdotum iugum,

30쪽

cum honoratae sint in omnibus nuptiae, cubile impollut una, ne potius ista summe exadta seueritate, detrimentum ecclesiae afferatis, Nec enim omnes tuedae isti rationi vitae ab omnibus istiusmodi affectibus aliena pares esse post unt. Nec quisquam, opinor, castitatem seruabit, si Xores sitis maritis priuentur. Aio vero, honestam etiam castitatem esse, cuiusque cum legitima, Xore concubitum. Haec Paphnutius, in cuius sententiam itum est a toto consilio. M, Exempla laudatorum sacerdotum, in veteri motio testamento , vim regulae habent, praesertim cum si ripturis congruant. Recte igitur Synesius affirmat, se non dimissurum V Xo 'm, quam Deus, Tex, ripiscopi manus sibi tradidis ent. M , Christus Matth. Is Vult omnes remedio diuinitus dato, hoc est coniugio, Vti, nisi quos vel natura ineptos ad coniugium procreauit, vel casus impotentes reddidit, vel gratia continenteS fecit. Qui plures eximunt a lege coniugij, Christo ad uersantur, eius doctrinam conantur corrigere. P cum Papistae se hisce solidis rati nibus adeo urgeri animaduertunt, ut causa prorsus cecidisse videantur, alia via aggrediuntur, lovis technis conantur sacerdotum celibatum stabilire Ad qua tuor enim confugiunt, ut ipsi putant tutissima praesidia, Videlicet, autoritatem Ecclesiae, Votum, meritum consuetudinem longam, clamantes, temporibus mutari decreta, disciplinae leges, prout commodum videatur gubernatoribus. sta praesidia si expugnauerimus, nihil erit reliquum praeter pertinaciam,

quo se recipiant celibatus defensores.

Primum

SEARCH

MENU NAVIGATION