Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Primum ergo aiunt, se fateri, nuptias olim fuisse sacerdotibus, sit cuti alijs, liberas, at nunc ijsdem autoritate summi pontificis imperatum esse, Vt a nuptijs abstineant. Huic imperio clamant necesse esse parere, praesertim cum Papa habeat iurisdictionem

supra omnes reges, atque adeo supra imperatorem ipsum. Ita enim Bona uentura nugatur. Hic primum illos interrogo, num liceat homini oecono

mo , quosdam excliidere ab eo, ad quod Deus paterfamilias vult omnes liberum habere accessum ΘNam sit hoc licebit, oeconomus erit supra patremfa milias, quo nihil est dictu absurdius Deinde manifeste iurisdictionis eminentiam mentiuntur , CXtra expressum Dei verbum. Nam illi obtemperandum cst, non propter eminentiam hominis, sed propter autoritatem Dei. Cum igitur potestas Ecclesiastica ab ipso Dei verbo dependeat tota , dico non licere cuiquam in Ecclesia leges condere, quae Verbo Dei, Apostolorum decretis, purioris Ecclesiae institutis repugnant. Praeterea loc addo, si Papa tam facile castitatem dare quam imperare posset, non tamen deberet legem celibatus condere necessariam, Sed relinquere hoc in cuiusuis arbitrio, propter multiplices diaboli insidias. Fieri enim potest, ut qui longo

tempore continens Vixit, accedente lege, tentetur ac superetur a carne, atque ita ruat in laqueos dia boli. Nam ut est in versiculo Nytimur in vetitum sm-

per istim fue enita. Est enim continentia per petua non hominis opus , sed singulare Dei donum, ut Christus ait: Non omnes capiunt verbum

istud' sed quibus datum est. Clim igitur Christus

32쪽

: CONIUGIO.

ipse, incontinentib celibatum imperare noluit, neque Papa vel alius quisquam hoc facere debuit. Fateor quidem bonum esse Uxorem non attingere, scilicet illi cui collatum est continentia donum, sed simul dico, bonum esse uxorem attingere Milicet illi, qui donum continentiae non habet. Nam hic reoulam habet, quam sequatur, modo non velit in a-queos diaboli incidere: nusquisque propter fornicationem,propriam XOrem habeat, inaquaeque suum Virum.

D quod obhciunt, facile refellitur. Vota, inquiunt, sunt seruanda . Scriptum est enim Psal. 6. Votietes reddite Domino Deo vestro.

Item Paulus firmat damnari viduas, quae post Otum celibatus factum, feci antur nuptias. Cum igitur Sacerdotes celibatum perpetuum voverunt debent manere perpetuo celibes. Discernendum esse inter vota pia Mimpia. Illa propter mandatum Dei seruanda sunt, haec quia contra mandatum Dei pugnant, non sunt seruanda. Viduarum, quarum Paulus meminit, votum fuit pium,Vt quod ex carita te profectum, finem habuerit curam pauperum Sanctorum. Sacrificulorum autem monialium impium est, ut quod ex errore profectum in finem malum tendat. Votient enim Sacerdotes, Ut merit&celibatus Deum sibi debitorem faciant, ut Deum c lant abommatione is te, mandatis hominum

contra apertum interdictum Dei apud Prophetam' Christi apud Euangelistas fustra me colunt mandatis hominum.

De votis igitur teneatur haec regula: Nullum vo

33쪽

tum attum haberi debet, cum homo voti et quod Deus improbat. Hinc illa hypothesis Beriali ardi: Rescinde fidem in malis promissis, in turpi Voto muta decretum. Et Canon Iuris In malis promissis fidem non expedit obseruari Ratio regulae est Qui praestat quod impie vovit sine iuramento, duplicat scelus, quia cimpie vovit, impie votum praestitit. Qui

Vero praestat, quod impie Vovit interposito iuramen

to,triplicat malum, quia simple ouit, impie iurauit, impie quod vovit praestitit, ut Herodes. Si quidem iuramentum non debet esse iniquitatis vin

culum.

Dci hoc inter alia afferunt Christus, inquiunt, laudat eos , qui castrauerunt se pro

pter regnum Dei , id est , iuxta papisticum spiritum,

qui Vouerunt castitatem, Ut mereantur regnum Dei.

R p. Verba Christi agnosco, sed interpretatio nem ut impiam alasphemam in Christum repudio. Non enim, ita Yta Christi sententiam, castrare se dicuntur , qui voliunt coelum mereri celibatus dignitate ed qui cum habeant donum castitatis, VcVtςrque Iohannes, Baptista, Apostolus, abstinent a nuptij propter regnum Dei propagandum absque distractione per praedicationem Euangelii id quode ingenti amore propagandi Euangelium Christi profectum est, cum adhuc non essent constituta Ecclesia in distinctae Parochiae. At nunc postquam fmgulis Ecclesi; praefecti sunt Parochi,&Episcopi dioecesibus additi,utilius silaudabilius censeo ministros Euangelij esse maritos, cum Vt honestate familiae ornent ministerium suum, alijsque coniugibus sint bono

34쪽

bono exemplo, veluti vivendi norma, limit minus sint eXpositi laqueis Satanae, propter quas causas nollem pastores, adhuc aetate robusta, salua vale tudine, vivere celibes. Quod afferunt de Coue sv ΕΥ vni Ns, prinscriptione temporis, nihil eos iuuat. Nam neq; sem per obtinuit ea consuetudo, nec apud omnes. Siquidem nec Graecae Ecclesia nec Rhutenica unquam legem celibatus sacerdotsi admiserunt. Dem de consuetudinis differentia duplex est. Est enim consuetudo aequa, quae a iure dependet,& habet iustam rationem est cosuetudo iniqua, quae cum iure pugnat,&nulla iusta ratione nititur, qualis est, quam hic praetendunt Papistae, de qua Chrysost in hunc modum

loquitur: Non consuetudo quae irrepsit impedire debet, quo minus Veritas praeualeat& Vincat. Nam c6suetudo longa sine veritate vetustas erroris est. Et Tertullianus ait Veritati nemo praescribere potest, non spacium annorum, non patrocinia personarum,

non priuilegia nationum, quia Christus qui in aeternum manet , Veritatem se, non consuetudinem cognominauit. Et Cyprianus mon hominis consuetudinem sequi oportet,sed Dei Veritatem.

Atq; hactenus dictu sit de prima definitionis parte,

in qua coniugium firmauimus csse ordinationem Dei sancta,&de quaestionib. cum ea coniunctis. Nam stante hac d cfinitionis parte inconcussa, omnes ad uersae sentetiae corruunt.Cuiuslibet. n. retina est tam tum veritas, qua opponenda est tanquam murus Ο-mnium aduersarioru rationii, quantumuis subtilib. acutis. Nunc ad secundam nostrae desinitionis partem Veniamus. DE

35쪽

DE CONIUGIO. et I

D SECUNDA PARTE DEFI

NITIONI CONIUGII.

Secunda pars definitionis Mosaicae continet materiam coniugij. Digimus enim coniugium esse unius maris,&inius foeminae Ex quo sequitur, non debere esse in uno coniugio vel unum marem plures Deminas,Velinam foeminam' plures mares. Siquidem institutionis vox est Et erunt duo in carnem nam. Hanc institutioncm, aliquando collapsam, reuocat Dominus, atque eam sua Ecclesiae commendat, Matth. I9. Cum hac coniugi institutione pugnat Polyga mia, non qua quis successitae, priore VXore mortua, secundam ducit, hac mortua, tertiam,&c sed qua quis, Vel Vno tempore plures habet VXOres, Vel nanon legitime abiecta, aliam vivente priore ducit. Sunt ergo tria polygamia genera, quorum pri inum licitum est, reliqua autem duo pugnant cum coniugi institutione. De his tribus polygamiae generibus ordine dicemus.

Se primo Tolagam iregenere.

Primum polygami genus est, Vt diximus, cum quis na uxore mortua, aut legitime per sententiam iudicis exclusa, aliam ducit. Hoc genus polygami in omnibus damnabant Cathari,& Montanistae in Sacerdotibus non ferebant Papistae in alijs honestam esse scortationem mentiebantur Antanagoras, Ut supra attigimus, in apologia pro Christianis coram

Antoninis σεμνη- ιοιχῶοι iteratum coniugium pronii'ciabat.

36쪽

CONIUGIO

et D Eciabat. Horum omnium sententias vanissimas esse clarissimis rationibus ostendemus. Etsi autem multa contorquent argumenta, qui secundas nuptias damnant tamen hoc est praecipuum illorum fundamentum quod Deus coniunxit, homo ne separet. Hoc si euerterimus, non magnopere curanda sunt leuiora quae afferunt.

Colligunt autem hoc modo: Quod Deus coniun-Σit, homo ne separet. Igitur ne morte quidem aiuno soluitur coniugi vinculum. Primum respondeo ad antecedens, quod illi contra mentem Christi inte pretantur. Neque enim hoc dicto negatur separationem fieri posse, sed solummodo vetatur, ne quis uxorem abijciat, scilicet illegitime. Sensus ergo est: Ne separet, id est, non debet separare. Hostes autem secundarum nuptiarum atq; adeo Papistae isti, sic accipiunt: Homo non separet, hoc est homo nullus potest separare. Quod igitur Christus de iure intelligit, illi de facto interpretantur. Quod Christus de officio, illi tanquam de eo quod fieri non potest, ac cipiunt. Quod denique Christus homini marito praecipit, hoc eXtendunt ad quem uis hominem. Quod

quam viciosum sit, nemo non videt,nisi qui μὴ χωρ ζετω pro μ' sthio a imperite accipiat, cum illud sit

prohibentis, hoc negantis. Ex his videmus consecutionem argumenti viciosam es e. Etsi enim non oportet ut homo separet, quod Deus coniunXit tamen fieri potest separatio, vel morte alterius interueniente, vel facto legitimo diuortio. Quoties enim duo uno ligantur vinculo soluitur uterque ait utro quouis modo soluto. Huius rei testem habemus Apo

stolum

37쪽

stollim, qui ait: Mulier viventi viro alligata est lege, sed si mortuus fuerit vir eius, libera est ut nubat alte ri. Ad haec, Christus ait: Si quis uxorem dimiserit extra rationem fornicationis,& aliam duxerit, moechatur. Ergo si quis dimiserit uxorem propter fornicationis rationem, Maliam duxerit, non moecha tur Soluitur ergo coniugium non minus diuortio, quam morte. Hinc falsum esse fundamentum haereti corum exquo eXtruunt secundas nuptias licitas noesse, manifestum est quandoquidem vinculum coniugirrumpitur, Vel cum alter coniugum moritur, Vel cum alteruter legitime separatur ab altero propter crimen alterius Soluto igitur vinculo,liberum est viventi , vel alioqui iudicis sententia absoluto, alias se clari nuptias, modo in Domino, alioqui Paulus non recte diceret Iuniores viduas Volo nubere. Quanquam autem Papistae, quantum ad summam rei attinet, hoc ipso fundamento nituntur tamen aliud quaerunt sua opinionis fulcimentum. Omitto quod, ante legem latam de celibatu sacerdotum, permiserint sacerdoti virginem ducere, sed illa mortua non licere iterare nuptias propter excellentem honorem ficerdotum,in dignitatem, 't ait Epiphanius. Haec enim Vanitas per se evanescit,euerso fundamento, de secundis nuptijs damnatis. Secundae, inquiunt, nuptiae no sunt sacramentales. Vide, quaeso,principium papisticum. Cur non sunt sacramentales Θ Quoniarn, inquiunt, non sunt narinius. praeclara, si iiij placet, principi demonstratio Sed quid hinc concludunt Ergo , inquiunt, secundae nuptiae non habent plenam Christi&Ecclesiarcsiiugi signi

38쪽

ficationena, ex quo sequitur eas leton esse sacramen tales . Hoc praecipuum apistarum fundamentum est, ex quo concludunt, secundas nuptias parum honestas, claristianis non satis dignas. Verum ut studiosi hoc argumentum rectius dissoluant, placet illud subtilius proponere. Solaristae nuptiae sunt probandae, quae sunt sacramentum Christi Ecclesiae. Primae nuptiae solummodo sunt sacramentum Christi& Ecclesiae. Igitur solae primae nuptiae sunt probandae. Proinde cum secundae nuptiae non sunt sacramentum Christi Ecclesiae, ut quae non sint nae unius, sed plurium, non videntur probandae. Ad maiorem, quam dicunt esse Pauli, respondeo, dico Paulum nequaquam affirmare coniugium esse sacramentum gratiae iovi testa

menti, sicuti illi falso somniant, sed solummodo illius spiritualis Christi Ecclesiae coniunctionis, veluti imaginem quandam in coniugali copula extare, idque ut coiuges ad mutuum amorem exemplo Chri stio Ecclesiae excitet. Deinde minorem propositionem nego. Non enim minus secundae nuptiae, te tiae, quartae, quintae, sextae, dic sunt istius spiritualis

copulae mysterium, quam primae. Nam illud quo inbnorem fulciunt est debile. Non, inquiunt sunt V-nae unius, quasi vero qui secundam ducit, non sitorque Via caro cum illa , sicut fuit cum priore, dum viveret. Perperam praeterea faciunt Papistae, cum quod Paulus in genere dixit de quouis coniugio , transferunt ad primas nuptias tantum. Subuersis hoc modo fundamentis Montanista

rum Japistarum, videamus quibus rationibus

nostra

39쪽

DE CONIUGIO.

nostra nitatur sententia , qui Uecim das & tertias quartas adde etiam si fieri posset centesimas pro bamus nuptias. Non enim tam spectandum est, quis

hoc vel illud dixerit, quam Xpendendum quibus

rationibus id quod defenditur , nitaturvi confirme tur Argumenta itaque quibus iteratae nuptiae licitaecsse probantur, haec inter multa sunt praecipua P M , Eaedem cauta. ijdem fines , sunt in boniso pi)s hon unibus coniugi successive iterati, quae causse qui fines fuere primarum nuptiarum, quas sanetas honorabiles esse demonstrauimus. Quare necesse est, Vt fateamur iteratas nuptias, siue fuerint secundae siue tertiae,&c esse sanctas, honestas& honorabiles. Nam ut primae nuptiae mutui adiutori causa cuius partes sunt plures, sicuti suo loco docebimus per legitimum consensum promittunturri ineuntur ita iecundar, tertiae riuartae,&c. Nullo

enim modo fingendae sunt alia cauis honesti coiugij

iterati, quam fuere primi, nec alij fines Proinde cunaquaelibet actio, sua natura media siue indifferens , a causis efficientibus4 finalibus qualitatem bonitatis vel malitiae mutuetur, stultissime faciunt, qui iteratis nuptijs piorum hominum, Vel minimum honoris detra 'tum volunt. Erasmus quidem dicit, Monogamiae applauditur, polygamia toleratur Sed angeli Dei&pi omnes, qui ordinationes Dei sanct as honorandas csse norunt, non solum applaudunt castis nupti)s, si ue fuerint primae siue successitae iterata Ged etiam suis precibus iuuant castitatis testimonio ornant.

His addo, quod interdum finis iterati coniugij, etsi in genere sit idem qui fuit primi tamen vehementiora

40쪽

32 DE CONIUGIO.

tior gratiior: sanctior videatur,propter circunstan tias graues, laonestas sanetas essentilia fideliter regitur , pueri pie educantur, consilium domesticum expetitur, in aduersa valetudine diligens fidaq; custodia siubleuat,societatis solatium iuuat, pia Uaneta de Deo colloquia exhilarant, mutuae admonitiones, exhortationes .consolationes percipiuntur. Cum igitur causae iune. circumstantiae iterati coniugi sint graues lonestae Tanetae, nemo iure huiusmodi nuptias reprehenderit, quibus Deus benedicit, angeli applaudunt, sancti Dei congratu lantur. Ideo Augustinus in haec Pauli verba : Si

dormierit vir eius, scribens, rect e sentit, cum ait: Non dicit Apostoliis, vel secundas vel quarta S, nec nobis definiendum est, quod non definiuit Apostolus. Vnde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam inferre numerositatis. Idem, Nuptiae non tantum primae sunt institutae diuinitus, benedicta a Domino, sed etiam secundaevi tertiae. E Quod verbo Dei neceXpresse, nec implicite est prohibitu, nequaquam velut illicitu damnandum est, vel ut ministris Euangelij, tanquam illorum excellenti honore indignum interdicendum, praesertim cum gubernatores Ecclesiarum habeant solummodo potestatem ardificandi Ecclesiam iuxta verbum Dei,& non destruendi, siue praeter, siue contra Verbum, per nouas leges quae possunt fieri laquei conscientiarurn,in multarum animarum certissimum interitum. Cium ergo ne unum quidem tota, ex Verbo Dei possint Papistae afferre de prohibitione secundarum nuptiarum, contra ossicium faciunt, ne

quid

SEARCH

MENU NAVIGATION