Philippi Bonamicii De claris Pontificiarum epistolarum scriptoribus ad Clementem 14. Pont. max

발행: 1770년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

xo a BONA MICII DE PONTIFIC. eloquentiae . Quo jam erepto , & latinis propterea literis jacentibus, ipsa etiam nostrae imminuta videntur esse praesidia Rebpublicae . Idem vero Innocentius reliquos esse duos voluit, quorum alter Pontificis Maximi nomine scriberet ad Reges , & Principes , e que , quo nos, munere fungeretur , alter diplomata curaret, quibus, ut supra signia ficavimus , consignantur beneficia Pontificum Romanorum . Horum autem diplomatum ossicio gravissimo praeest nunc summa cum laude noster , Furietti , amicissimus Cardinalis Dominicus Passioneus, excellenti vir ingenio, & exquisita quum librorum, tum eruditionis copia abundans, qui legationibus obitis , rebusque gestis magno saepe fuit, & est usui Reipublicae. Sed , ut reliquos, qui jam paucissimi r

stant , persequar , ULYssAs GOZEADtNIus Bononiensis Card. , quem, Romam quum nos venissemus, Pontificis Innocentii Du decimi scribentem epistolas cognovimus , studiis deditus amoenioribus. & latinae non ignarus eloquentiae fuit; ita tamen . ut in

ptam illam , & perversam scribendi rati nem c res piscere enim jam homines incipiebant ) abjicere velle potius , quam posse , videretur . Multis tamen probabatur ἔ at mihi,

142쪽

mihi, qui Hadrianum , scriptorem latinum elegantem . oc eloquentiae magistrum non ignobilem Pisis audieram . omnino placere non poterat. Hadrianus enim mihi auctor fuit, ut, si speratam latine scribendi gloriam consequi vellem , Ciceronem maxime sequerer , neque ad ineptias abirem , quibus erat adhuc aetas insecta . Hujus igitur ho latione excitatus , praeceptisque imbutus, non , Romae quum essem , quod Pisis acceperam , quantumcumque erat, augere de

stiti lectione . & stylo . Graeca cum latinis Conjunxi , utque Demosthenis vim , & fulmina indicendo penitus cognoscerem, ea caussa mihi aliquot ejus orationes latine reddendi fuit. Neque his contentus applicavi me ad amicitiam . & familiaritatem doet rum hominum , qui tum in Urbe florebant.& sanioris eloquentiae disciplinam revocare se profitebantur. His autem domum suam, veluti musarum diversorium quoddam, patefecerat jam Christina Suecorum Regina ,

celebrata carminibus omnium poetarum.

Erat interim Arcadum Coetus institutus , dc magna inde orta aemulatio studiorum optumorum , creatusque Pontifex Clemens XI. magnum pulcherrimis artibus lumen, magnum praesidium attulerat. Ipse enim doctus non poterat non fovere in aliis , quod

143쪽

1o4 Bovi MICII DE PONTIFIe. sensu guttarat suo . Loquor ut opinor: sed licet ex epistolis judicare , atque orationibus etiam , quas, renovato veterum Ponti-fieum instituto, habebat ad Populum. Quam tum in his ornatae, atque Ecclesiasticae dictionis i quantum gravitatis , atque prudentiae t Utebatur ille quidem nam Gozgad inium Cardinalem secerat) opera CHRI-εTOPRORI BATTELLII, sed scribebat ipse multum . Battellius autem Ecclesiasticarum reorum peritus, non erat ad latine scribendum imparatus . Cujus industria magis etiam

tum & probata , & desiderata est, quum

illum Innocentius Decimus tertius, mortuo Clemente Undecimo, Pontifex fictus a Pontificiis conscribendis epistolis amovit, eique rei MATTHEvΜ SCALLIONIvΜ praesecit, Scriptorem ignotum, & repentinum, neque,

quod ad rem pertinet, su spicantem , quale esset ornate , & latine scribere . Igitur in hujus locum a Benedicto Decimo tertio, qui Innocentio successerat, CAROLvs MAJELLA Neapolitanus suffectus est. Quid hunc censes inquit Furiettius,' quem a multis audio laudari tam magnifice At ego addo etiam vere , inquit ille . Neque enim is sum , qui, quod ejus fuerim in glorioso labore successor , iccirco qui quam de praestantis viri laude tam recenti

144쪽

Ε meto L. Iostsetractum velim. Et sane suit eruditissimus graecis literis, & latinis, Ecclesiasticaeque disciplinae valde peritus ; ingenio autem tam to , ut jam adolescens cum excellentibus scriptoribus latinis compararetur . Edidie enim nonnulla, inque his Commentarium prudentem, atque elegantem de seditione quadam Neapoli in elici consilio a Gamb curtio homine nobilissimo concitata . It que quum celebratum nomen ejus esset, re Propugnator praeterea haberetur Ecclesiasticae libertatis, pro qua scripserat quaedam accurate, intelligenter , & polite etiam,

quantum rei natura patiebatur , Romamque Clementis Undecimi invitatu , arcessituque venisset, magna erat apud omnes existimatione doctrinae; praesertim quam vita, mores. vultus denique ad gravitatem quandam compositus augeret. Non mirum igiatur , si eum Benedictus Tertius decimus si tim ab initio Pontificatus ad epistolas conscribendas suas adhibere voluerit . Cui ce te muneri satisfecit ille praeclare. Rem enim prudenter videbat: omnia sere ad confirmandum argumenta hauriebat e sacris lit ris; eaque non humili sermone amigebat, neque indiligenter composito, sed oratione sustentabat, quae rotunda erat, splendida , di perfacile currens ; neque aberat gravitas,

145쪽

ros BONAM IOII DE PONTIFIe. succus , vis . Sunt , qui majorem in verbis latinitatis diligentiam requirant. Multa mnim neglecta , sive potius consilio quodam adhibita , quod iis serviret, quibus nulla satis Ecclesiastica videtur oratio , nisi eadem barbara, & abjecta sit . Quin etiam memini , quum diceret , sibi quondam vitio

datum esse ab uno quodam ex Aulae prim xibus , quod nimis latine scriberet, neque verbis uteretur interdum paullo negligentioribus ; quasi aut in recte scribendo quicquam nimium , aut ulla in re ulla possit esse negligentia laudabilis. Ceterum laud ri nunquam satis ejus epistolae possunt, illa potissimum , quae Benedicti Decimi tertii

nomine in ancipiti, ac lubrico negotio datae sunt ad Cardinalem Noalliensem , ut m nerent hominem , atque hortarentur , in Pontificiam legem ut juraret aliquando , n ve diutius ea de re deliberaret, cujus turpis esset , atque indigna Episcopo. & Cardianali praesertim admodum sene deliberatio . Haberet rationem existimationis suae , ne

tam turpiter in extremo vitae actu corru

ret : Haberet salutis , quae . Divina adve tante animadversione , in propinquum esset adducta discrimen : Denique si non se , gregem respiceret suum , cui noceret exemplo

magi. , quam peccato. Ita tracta est senis

octin

146쪽

Εprs To L. SCRIPTORI Us Ior stoginta annos nati pertinacia tot enim annos Noailius habebat ; eaque res eo gratior Benedicto Sanctissimo Pontifici accidit , quo dissicilior , & vix speranda videbatur. Hoc autem tempore omni . quo Majella floruit , totus ego eram in literis ; his α.riamque mei temporis latine scribebam . cujus primam jam partem perfeceram, Terintioque decimo Benedicto inscriptam edid

ram ἔ atque alteram , eo mortuo , quum

absolvissem . Clementi Duodecimo Principi

magnificentissimo obtuleram . Latino autem sermone libenter utebar , non solum illustriora ut essent apud omnes gentes, omnem, que posteritatis memoriam , quae literarum monumentis mandare institueram . sed ut exemplo meo, si tantum possem , excit rem etiam industriam nostrorum hominum .

ut in eo scribendi genere elaborarent, quod ipsis magnificum , Ecclesiaeque Romanae gloriosum , atque utile videbam fore. Quum igitur opus acri urgerem animo, repente alio me avocat gravis Majellae casus , de data mihi nova scribendi provincia . Ille enim subito morbi genere affectus Neapolim , ubi deinceps mortem obiit, conferre sese, susceptumque deserere munus coactus est . Ego autem nihil tale cogitans, quum

tu peterent , gratiaque, di precibus pu

147쪽

gnarent, ad Pontificias conscribendas epis stolas vocatus sum . Itaque nostra in hoc Cura , & cogitatio ponenda fuit, & tantum historiae relinquendum, quantum vacat ab ossicio . Etsi vero totum adhuc historiae codipus perficere ea de causa non potuimus,

tertiam tamen partem , subcisi vis illis horia

absolutam , emittere non negleximus, ut

publicum quasi testimonium extaret grati animi mei erga Cardinalem Nerium Corsinium . Ipse enim Patruo Pontifici gravis-smus auyor fuerat ad me ornandum, dugnus profecto , qui non solum mea , sed

Omnium etiam testificatione celebretur .

quum homo sit in amplissima fortuna m deratus , dc probus, quod perraro evenit,& sine ulla ostentatione liberalitatis sane liberalis. Nunc autem ne, qui visus fortasse sum nimis diligenter in aliena inquirere, mea ipse dissimulem , aperire ea vobis , amicissimi homines, non dubitabo, quae in me ipsis , quum ad Pontificias conscribendas epistolas accessi , desiderari posse intellexi. Eram ego ob assiduam historiae tractati nem , in qua mihi Τhucydidem ad imita dum proposueram . genere imbutus scribe di aspero, & compresR, & tandem ejusmodi, quo uti ad epistolas nullo modo debeas .

148쪽

EPIsT L. SCRIPTORIBVs Io Sacrarum etiam literarum studium , a prima mihi aetate Cultum, aliis rebus occupatus alia quantum remiseram , minusque Propterea facile occurrebant , quae ducenda nobis ab

illis sunt. id feci igitur 3 omnibus posthabitis, Ciceroni me totum tradidi , ejusque praesertim epistolas ad Lentulum , A pium, Metellum, ceterosque Romanae Prin cipes Civitatis lectitabam , eodemque tempore , Theologiae studio acerrime renovato, in sacrorum librorum meditatione comm Tabar attentius . Ita & genus arripiebam orationis grave , perspicuum , sedatum, quod in Ciceronianis illis epistolis domin tur , nostraeque est scriptioni maxime aptum, di onerabam, complebamque pectus rerum copia sanctissimarum , unde Pontificiae ali epistolae , atque illuminari debent . Nam quae ad Reipublicae scientiam pertinent, ea

mihi graecis cognitis , latinisque historicis , satis videbar habere perspecta. Qitibus in

rebus quantum prosecerim , illorum erit judicium , qui mea legent. Certe nunquam sum in pulcherrima exercitatione defatigatus , neque me aetas, quam videtis, neque

ambitio , cui nunquam servivi, ab optimis studiis avellere potuit. Facta etiam videtur esse labori meo major accessio , Pontifex quum

149쪽

quum est nobis divinitus datus Benedictus artus decimus. Recte enim intelligo ei me Pontifici operam navare, qui ita dinetus est, ut plura ipse scripserit, quam alii legerint , ita sapiens , ut de aliorum scriptis vel subito possit, optimeque judicare. Cujus quidem etiamsi humanitatem prope divinam amare debeo , tamen non possim

non vereri exquisitum intelligensque judi. cium . Sed huic tam docto, tamque sapienti Pontifici si omnino satisfacere me posse sperarem, non dissiderem equidem illam a sequi scribendi persectionem ad quam quum multi, quos nominavimus, doctissimi suae quisque aetatis aspirarint, pauci accesserint, nemo adhuc pervenerit, desperanda mihi profecto est gloria tam excellens . & sing laris. Unum hoc nobis satis erit, si, quod longo sermone investigavimus , cognosci, atque existimari possit, qualis esse debeat perfectus Pontificiarum scriptor epistola

rum a

Quae quum esset Lucchesinius loquutus, veniamque a Furiettio, & Fortio petisset, quod nimia illos . & senili ut ipse Hebat loquacitate detinuisset, inclinato jam in vespertinum tempus die, omnes surreximus.

Et nos quidem, Ego, 6c Lucchesinius , iv

150쪽

Εν irro L. se RIPTOR Illus III villa ibi enim diversabantur remansimus: Illi autem ita discesserunt, ut vehementer se gavisos esse dicerent , quod tam Variae . tamque reconditae eruditionis participes ensent o

SEARCH

MENU NAVIGATION