Philippi Bonamicii De claris Pontificiarum epistolarum scriptoribus ad Clementem 14. Pont. max

발행: 1770년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

sa BONA MICII DR PONTIFIC.

quum graecis, latinisque litteris institutus

Laertium vertisset e graeco , magnamque propterea non solum laudem , sed etiam admirationem consequutus esset, admodum adolescens mortuus est . Nam ANTONIOBvCCA PADULIo longior vita contigit , qui

non uni Pontifici operam suam in conscribendis epistolis praebuit, fuitque vir integer , sed non tam ingeniosus scriptor. quam diligens, atque industrius imitator . Quae enim Pontificum nomine scriptae sunt ab illo epistolae formam aliquam persectae imitationis , & quaedam optimorum auctorum

tamquam lineamenta servant . Hunc tamen

quae plerumque est proborum hominum fortuna Sixtus Quintus scriptoris loco depulit , di hujus , quod magis miremur , di Lumilem in scribendo . reliquaque omni vita

THOMAM Gu ALTERvTIvM subrogavit, perfidiosum hominem , atque indoctum , in eo tam callidum , quod scribendi genus affectarit tenebricosum quoddam, a doctis nunquam probatum , vendibile autem apud imperitos , qui, quae non intelligunt, admirari maxime Consueverunt. Itaque & honoribus , & divitiis, quas unice amabat, ' pro

x Rem ita quidem narrat Erythraeus . serietor non ita acca ratus . ut fides illi omnis adhibenda esse videatur ; εc quidem. ut ne adhibeatur . illud facit. quod eost mortem Sixti Gualterutium in integrum Iestitutum futue conitat, Diost Z o bu GOoste

132쪽

eessisset sertasse longius , nisi in iacinore manifesto deprehensiis poenas legibus dedisset.

In ejus igitur dejecti locum substitutus a

Sixto est IOANNrs BAPTIsTA CANOBIus , ochoc etiam amoto, qui Francisci Patrui magis nomine , ejus , qui Poniani amicissimus fuerat, quam ingenio nitebatur suo, Bucca- padulium restituit Gregorius Decimus quartus, qui Septimum Urbanum paucorum dierum Pontincem consequutus est. Sed neque Gregorius , neque, qui Gregorio succeuit,

Nonus Innocentius multo diutius in Pomtificatu fuerunt . acciditque eo tempore , quod nunquam fortasse antea acciderat, ut uno vix anno Pontifices quatuor interirent.

Itaque iisdem Pontificibus iidem serme fuerunt epistolarum scriptores , in quibus aliquod MARCgLLI etiam vEsTRII nomen suit, poetae non insuavis, ut Mureti, sed jam deflorescentis, discipulum possis agnoscere . Atque hic orationem habuit in Pontificiis Comitiis, cujus mediocritatem eloquentiae actione occultavit, in qua excellens suisse

dicitur Venio nunc ad SILVIvΜ ANTONIANVM

Card. , qui Clementis Octavi epistolas conscripsit. Hic omnibus exemplo debet esse, quantum in hac Urbe polleat cum suavitate

morum

133쪽

ς4 BONAMI cII DE PONTIFIC. morum conjuncta vitae probitas, doctrin que praestantia . His enim rebus . infimo loco natus, tantam & gratiam . & famam nominis consequutus est , ut Bembis , & Sa-

doletis par dignitate fieret, neque scribendi

laude inserior videretur . Summam enim hominum expectationem concitavit admodum adolescens , ac poene puer , quum in clarissimorum virorum conventu latinorum versuum magnum numerum fudit ex tempore ; eamque pulcherrime sustinuit. quum re Romae optimas artes publice docuit . Ac ea accurate , cogitateque scripsit, ut ad superiorum scriptorum laudem pervenerint. In Pontificiis vero epistolis ejus , quas legi, vel eo mihi maxime probatur , quod neque ita orationis ascivit ornatum , ut Bembus consuevit, qui profana quaedam admiscuit, neque rursum eum totum , sicut plerique ante Bembum scriptores Pontificiarum epistolarum fecerunt , repudiavit . Medium quoddam tenuit, neque porro e sacris hinc, atque illinc petitis verbis opus quoddam contexit inconsultum, & plane alienum, sed quum prudenti meditatione orationem extuderit suam, tum illam ornamentis modicis sacrorum verborum aptissime distinguit. Itaque non sine caussa accedere hunc

diximus ad eam scribendi persectionem,

quam

134쪽

quam in Pontificiis epistolis quaesivimus, a que hunc maxime ad imitandum scriptori nostro proposuimus. Ceterum retinuit ille quidem latinitatis succum . qui Bembi tempore viguit, sed est paullo languidior , & .

quo longius aetate processit, etiam remissior. Coeperant enim homines ab accurata illa scribendi elegantia jam deflectere, vel studio rerum novarum , vel maximi laboris taedio , vel denique humanarum rerum Coninversione quadam perpetua , quae quum summum attigerunt , retro sensim labuntur . Itaque Silvius Antonianus nervoso. uti dis ximus , caret scribendi genere , minus ille tamen , quam posteriores , qui & nervis caruerunt, &, vitio aetatis in pejus ruentis, longius etiam a forma veritatis, atque a Ciceronis regula abfuerunt; Cujus quandiu mansit imitatio , tandiu persectae studium eloquentiae vixit. In hoc igitur quasi flexu eloquentiae Pontificiarum epistolarum scriptores extiterunt L ANFRANCvs MARCOTTIus Card., Paulo V. Pontifici apprime carus, solers in agendo magis, quam in scribendo praestans, dilucidus tamen auctor, &, quum italice scruberet, etiam probatus : SCIPIO COBELLVTIus Card., bene latine scribens. Sirmondi Iesultae amicus, a quo perliteras non inelegan-

135쪽

BONA MICII DE PONTI FI c.

legantes flagitat . ut homo Ecclesiasticae antiquitatis peritissimus scribat aliquid de sommulis epistolarum Pontificiarum : DECIus MaΜΜoLus , qui de Templo Sanctorum quatuor Coronatorum scriput, & poeta etiam Italicus fuit, ut ex Susanna Tragoedia ejus,

non ita in vulgus nota , habemus cognitum: PORPHYRIvs FELICIANVs , quem Erythraeus uberrimus laudator poetam clarissimum appellat : GAsPAR PALLONIus , cujus de Pauli Quinti morte oratio habet insignes jam latunae tabescentis eloquentiae notas: ROBERTus

Us L DIsus Leonis Undecimi sororis F., quem sapientem hominem, & rectum fuisse ferunt, in cujus epistolis gravitas summa,& Pontificia quaedam inest auctoritas, at que etiam elegantia , si Erythraeo credimus. Leonis autem Undecimi, qui septem , &viginti dies Ponti sex vixit ut ad paullo superiorem aetatem revehar scriptor fuit epuiholarum PETRus 3TRozzlvs , quem , ne in

languorem illum scribendi incideret . de quo supra diximus , ne Lazari quidem B namici Gentilis tui, cujus suit auditor , disciplina prohibuit . Ego vero , inquam, Bertio nostro e Sodalitate Matris Dei, homini probo , atque in illustrandis patriae re-hus perquam diligenti , habeo gratiam. quod eo libro , quem de Scriptoribus Lucensibus

136쪽

ΕpIs To L. SCRIPTORIBVs ς silaus aggressis est scribere, Bonamicum hune in agro Tarvisino natum . conjectura nescio qua- duetus , in meam familiam inseruerit. Fuit enim maxime ex omnibus , qui sua aetate floruerunt, graecis , latinisque literis eruoditus ; & quamquam scribendi laborem non

ferret, tantum tamen nominis assequutus

est , ut Patavium , ubi publice docebat. concursus ad eum , audiendi caussa , ex tota Europa fierent . Quin etiam accepi Cis mentem Septimum per Legatum suum Hismnymum Aleandrum egisse cum Venetis, ad se ut Bonamicum venire sinerent, cujus in scribendo opera uteretur, idque praecisa negatum esse ab Andrea Grittio Reipublicae Principe, quum responderet, Venetam Rempublicam hominum excellentium, qualis B

Damicus esset, opera uti malle , quam illum aliis quibuscunque concedere . Me certe no minis similitudine adductum non negaverim

paullo libentius latinis literis studuisse, si

Possem gentilis , ut tu ais, mei elegantiam, di copiam aliquantulum assequi . Posse arishitror , ille inquit. Sed Petrus Stroetatus a Praeceptore suo plurimum abfuit scribendi puritate, & vi; cognitione tamen linguarum . & Peripateticae Philosophiae studio valuit nondum enim regnare Aristoteles

desierat . Hus est etiam industria laudata.

137쪽

ς8 BONA ΜICII D2 PONTIFIC. quum Ecclesiam Chaldaeorum ad Rom. Pomtificis obsequium traduxit ; epistolamque in eam rem scripsit gravem, atque ecclesiastice eruditam . Neque tamen labir istantium Romae invidiam effugere potuit, eoactus in Etruriam se se ad Cosmum Me dicem conferre, a quo perhumaniter exceptus est.

Erat etiam a philosophia, ab historia , aperitia rerum Ecclesiasticarum instructus I

ANNEs BAPTIsTA ACYCCRIA Bononiensis, qui

Gregorii Decimi quinti Pontificis epistolas scripsit; neque fuit ceterorum sui temporis in scribendo dissimilis.

Iam vero increbuerat consuetudo scruhendi valde vitiosa , quae totam immutaverat latinae formam eloquentiae. A Iusto autem Lipsio maxime fluxerat, qui studio stoicae disciplinae Senecam mirifice adam rat , ejus sequutus non tam doctrinae sev ritatem immodicam , quam affectatunia quoddam , & infractum orationis genus . Lipsi vero subito plures imitatores extulerunt fama hominis , dc rei novitate comis moti , eoque ipso, quem imitabantur, mulinto , ut fit, vitiosiores . Inde incredibiles argutiae, atque ineptissimae, dc immutati ne literae quaesitae identidem pueriles venuis states: inde turgens, atque inflata oratio. in

138쪽

Εν Iaro L. SCRIPTO UB Us ς in qua multa erat luxuries verborum, nulla sententiarum groitas.

Atque hujusmodi scribendi , sentiendiques ut ita loquar insania . quae Urbani VIII.

Pontificis tempore in latinas literas incubuit , expertes omnino sere fuissent epistolae Pontificum Romanorum , nisi earum perinvertere majestatem furiosa quadam loquacitate ausus esset JOANNasCIAMPOLVs, scriptor ventosissimus . Unde enim illud, quod in epistola quadam Pontificias execrationes L. nitrua Vaticani appellat 3 Potuit quicquam dici vitiosius , insanius p Atqui omnia ejus hisce sunt verborum , sententiarumque portentis cumulata. Neque ab hoc scribendi genere est enim animi index oratio discrepabant hominis mores immoderati, a rogantes . Itaque quum neque ingenium ei deesset, neque Urbani gratia Pontificis, qui poeticis studiis delectabatur, non diu i men jactare se potuit. Nam nimia dicacutate gravis omnibus , ipsique Pontifici sa-ctus invisus, per caussam honoris in Pic nos ablegatus est. FRANCIscus deinde ΗgRRERA Ligur eodem Urbano Pontifice, & inferioris aetatis proinximus DECIus AetetoLINvs Card. Picenus saniores fuerunt, & antiquorum similes, e que magis sunt mirabiles, quod in tanta ,

G a qua

139쪽

ioo BONA MICII DE PONTIFIe. qua de loquuti sumus , perversitate studi rum , longissime tamen ipsi a talibus deliciis , vel potius ineptiis abfuerunt . Alter placidus, ut erat moribus, fluit oratione. re elegantior est . Alter callidior in illo scribendi genere elaboravit, quod est prudens,

acutum , atque aulae accommodatius; itaque plus & honoris habuit & gratiae, aliaque in senatum lectus illustrem tenuit i

Cum .

His duobus interjecti suerunt IULIUs Ro- sp ILIos 1Us Pistoriensis, cujus poetica scripta, quia genus habebant artincti. & locutionis temporibus illis, atque hominibus gratum,

laudata admodum sunt, & uberius etiam , quum Pontifex fuit GAsPAR SIΜEoni Us Aquilanus , qui bene ea aetate scribere putabatur. multa certe scripsit, & homo erat non vul garis doctrinae, atque eruditionis : FRAΗ- Ciscvs NIRLIus Card. juris civilis intellio gens, sed scriptor tenuis . & latinae elega tiae non particeps, non expers. Atque hi . quamquam alius alio doctior, omnes tamen sui temporis quasi fuco illiti, iidemque ad Pontificias epistolas traducti,non copiosi.

non varii sunt, ut eadem omnes, eodemque efferre modo videantur . NATALIs autem RoNDININII , qui Alexandri Septimi

epistolas scripsit, & studia, & spes imma

tura

140쪽

Εν Is To L. SCRIPTORIBUS Tortura nimium mors intercepit. Qui si diu. tius vixisset, detraxisset ille quidem dej venili illa ingenii licentia , quae in ejus veris si bus effervescit, sed haud scio, an aliquid

etiam vitii ad pravam eorum temporun consuetudinem scribendi adjecisset . Nam MARIvs SPINvLA , qui Clementi Decimo, Innocentio Undecimo , Alexandro Octavo .& Innocentio etiam Duodecimo Pontifictibus diuturnam in conscribendis epistolis operam praebuit, neque clari est nominis. neque ignoti, & satis ei videtur fuisse, non pessime scribere. At spinulae hujus tempore maxime illud insigne accidit, quod 1nnocentius Undecimus Scriptorum horum Collegium antiquiusimum sustulit . Neque jam reprehendo, quod praemium olim eruditionis, & dcchrunae ad quaestum hominum imperitorum translatum noluerit esse Pontifex sapientissimus; illud queror, sublata nundinatione,

cum ea simul & Collegium, & quod in retinendo Collegio boni fuisset, sublatum esse.

Nam si res eo meliore statu, quo coeperat,

stetisset, pateret, ut vestris, Forti , Iuris consultis, qui Collegium habetis amplissismum Consistorialium Advocatorum , st diosis item bonarum artium suum veluti cum

riculum, & praemium esset aliquod latinae

SEARCH

MENU NAVIGATION