장음표시 사용
111쪽
νa BONA HICII DE PONTIFIC. primum Tertius certum scriptorum constituit numerum , ut essent sex . A quo autem Pontifice Collegii initia repeterem , repe-Tare neque sane potui, neque Vere ut ducam magnopere curavi. Non enim vehementer ad rem nostram pertinere sum arbitratus , Commemorare , quando hic ordo
Coeperit, quam ampli decreti fuerint eidem ordini a Pontificibus honores . quam multa attributa commoda ; quum Pontificum Diplomata aperte istuc ostendant. & iis pervelligandum lubentissime relinquam laboriosis hominibus , qui haec perquam acute odorantur. Hoc ex me satis est intelligi.
Collegium hujusmodi suisse jam , &ivero
etiam seminarium quoddam Reipublicae fuisse . unde quod ex ipsorum Scriptorum enu. meratione licet cognoscere semper extiterunt magni, atque illustres viri, qui Leg ti , qui auctores publici consilii, qui regendae Ecclesiae duces, & domi , & soris , &agendo essent, & scribendo . Ita & a Scriptoribus nostris, quum docti essent, praestadia petebantur Reipublicae , & Scriptores qui erant Pontificiarum epistolarum , eosdem doctos esse oportebat. Tertio igitur Gallixto Pontificer ex hoc
doestissimus vir, & magnum Patriae decus
112쪽
ΕpIsro L. SCRIPTORIBVs 73 meae ; siquidem Lucae natus, Florentiae institutus est , eique suit ut ait ipse de se in epigrammate , quod sepulchro incidi suo jussit amens bona pro genere. Mens autem bona non est in quo Natalis Alexander vim carminis ignorans labitur familiae nomen , sed hominis laus. Romam igitur sine ulla commendatione majorum
homo per se cognitus quum venisset, facile a Dominico primum Cardinali Capranica , cujus etiam epistolas scripsisse dicitur , deinde ab AEnea Sylvio Piccolomineo in amicitiam & familiaritatem receptus est . A que hujus Ammanatus fuisse videtur studiorum imitator, certe fuit fortunae particeps . Nam Piccolo mineus, Pontificatum ubi adeptus est, statim illum , qui Callixti fuerat, suum esse voluit scriptorem epist larum. Neque ita multo post Papienti Episcopatu auctum in Senatum legit, in familiam , nomenque suum ascivit , maximis beneficiis ornavit; idque non sine caussa :Do strina enim, & scribendi laude, huic qui praestiterit aetate illa , non facile dixerim . Scripsit epistolas sane plurimas, Commentarios temporum suorum , nonnulla
etiam carmina, quamquam in his plus est
113쪽
ν4 BONA MICII DE PONTIFIC. argutiarum , quam elegantiae . At mihi ma. xime placet, vel dicam minime displicet ejus in epistolis oratio plena senatoriae libe tatis, quae latina est toto sere genere verborum , sed fractis, & sententiosis adstrictii periodis, nervis abundat , mollitudine is
Ejus & aequalis, & collega, & amicus GasPAR fuit, quem Marchio Mas ejus, nimis fortasse Veronensibus suis indulgens. magnum quendam virum facit; Ludovicus contra Muratorius ignotum hominem ainpellat . Et ejus quidem scripta neque tam
multa sunt, ut propter numerum, neque adeo accurata. ut propter elegantiam Celmbrari possint. Licet id facillime ex eo libro judicare , quem de vita Pauli secundi scrupsit ipse verbis non admodum elegans. se . tentiis vero ita abjectus , ut hunc hominem a Iacobo Ammanato nostro tantopere la datum , atque adjutum magis mirer , quam desertum querar ab Roderico illo Borgia discipulo suo, qui Pontifex fuit, & sextus est Alexander dictus. Cum hoc Gaspare IACOBI duo fuerunt aetate conjuncti. PassARELLivs Ariminensis. &VENIERivs Card. Recinatensis, quorum nul la extant scripta . multa memorantur a Nam alter in Britanniam, alter in Hispaniam
114쪽
EpIs To L. SCRIPT RIB Us 7sniam Legatus a Pontifice missus est , & amplis uterque honoribus usus; Venierius autem Cardinalis etiam fuit, quamquam natura vehementior, & oratione liberior haberetur . Magnos ergo viros res eorum gestae, eruditos vero fuisse doctorum hominum testimonia declarant.
At Pii Secundi, Pauli item Secundi, &Sixti Quarti Pontificum epistolas qui conscripsisse dicuntur , acervatim hic libet asis ferre : Neque enim aetate admodum disjunguntur , etsi in plures PNificatus inciderint . Proseramus igitur JOANNEM GOBELE-mvΜ , cujus tanta est cum Pio Secundo inscribendo similitudo , ut quos ipse de Pii Secundi rebus gestis Commentarios edidit, ab eodem Pio profecti esse existimentur: G
centem . & sine cujusquam querela divitem suisse , sed scripsisse parum accepimus: LEONORVΜ BONONIENfEM , qui graecas i iteras a Theodoro Thessalonicensi didicit, & latin rum fuit sane peritus: BAPTIsTΛΜ REATINUM, quem ornate scripsisse Gaspar ait Vsronensis, scriptor ipse non satis ut paulo ante diximus ornatus: Io. ΑNT. BuXIvM, Episcopum Aleriensem , cujus merito est in emendando Strabone laudata diligentia : Ba-NIDICTvH MAFpatvM Veronensem summo genere
115쪽
ν6 BONA MICII DE PONTIFIC. genere natum , quem tamen, nisi ex sepulchro cognovissemus, innumero nostrorum scriptorum nesciremus fuisse : Veronensem item alterum Do Mi TIvΜ CALDERINTH , imgeniosum hominem , atque eruditum . sed nimis concitum ad rixam, atque ostentatorem ut est sere semper natio Grammatico. rum : Denique ANDREAM TRAP1ZVNTIVM , FRANCIsCvΜ NOTERANVM , MARCELLvΜ RV-sTICvM , GAsPAREΜ BLONDUM , quos tametsi
nulla ingenii monumenta reliqui in comper,mus, tamen latine scribendo valuisse , I COEvs VOLATgRRANVS narrat, qui scire potuit; cum illis enim erat iisdem studiis , exercitationibusque conjunctus . Nam Ja.cobi Volaterrani. qui & ipse nostro e numero fuit , facultas in scribendo notior.
Commentarios enim reliquit rerum Urban,
rum , qui latinarum literarum fuisse illum significatit & studiosum , & non imperitum. Potuit etiam politioris aliquid doctrinae hausisse a Cardinali Amma to. Cujus familiaris fuit. Qui vero latine magis, ac diligenter scripserint, iidemque iisdem temporibus scriptores fuerint Pontificiarum epistolarum,
fuerunt LEON ARnvs Da Tvs Florentinus. Poe ta non insuavis, & quum natura . tum etiam
ipso orationis genere lenis: Et MATHI s PAM
116쪽
Ε Is Tox. sc RIPTORIBVs II NERIVs Pisanus, qui sui temporis historiam scripsit , non rerum exornator amplus . &magnificus , ut historicum decet , sed tamen narrator nitidus, atque elegans. Neque silentio hic praetereundi CAROLvs VERARDVs
illis temporibus doctrinae fima praestantes a Sixto 1V. & ab Innocentio octavo in scruptorum numerum ascriptos legi. Iam autem commotis hominum ingeniis, latiusque dissusis studiis artium pulcherrimarum , erat paullo auctior quaedam , dc diligentior consuetudo latine scribendi . Sed scriptorum nostrorum hoc ipso in genere industriam , beneficio Pontificum excitatam , repentina Calamitas Reipublicae poene pressit . Nam quum Innocentius Octavus Collegium scriptorum horum propter angustias aerarii, bello exhausti, venale habere instituisset, ampliavit illud quidem , ut essent viginti quatuor . multisque & commodis & ornamentis locupletavit; at visus est doctrinae quodammodo aditum illum obstruere, quem pecuniae aperuerat. Verum,
ne tam facile in praestantissimum Collegium neglectus irreperet literarum, primum O, stitit scriptoris ejus, qui domesticus dic
117쪽
νη BONA NICII DE PONTIFIC. hatur , reservata Pontifici creatio hoc enim lege erat ipsius Innocentii sancitum , deinde reliquorum delectus , qui Collegio ita erat concessus, ut maxima cura fieret: tum demum communis illa, de qua supra diximus, injecta hominibus ad optimas artes commotio . Nam Pontificis valde intererat, scriptorem habere doctum , atque idoneum, qui suo, non alieno lectus arbitrio , consilia graviora, atquie abdita explicaret: &Collegii dignitas postulabat . ut eadem, quae fuerat, maneret in eo fama doctrinae . Tantus porro autem erat eo tempore ardor studiosorum, ut licet alio distracta cura Pontificum , tamquam iventus homines defecisse videretur , non flaccescerent tamen
studia liberalium disciplinarum. Itaque praeclari ex hoc numero scriptores, & Pontifice hoc Innocentio Octavo, & Alex'dro .exto mitto enim Pium Tertium, qui paucis diebus in Pontificatu suit : & ipso illo Iulio Secundo, qui propter iallicas occupationes durior ad haec studia videbatur,
non defuerunt. Neque enim arbitror non aliqua floruisse sertiandi laude , aut Ava sTINvM STACCIOLIvΜ Urbinatem, quem stGuidone Feretrio cujus domus cunctae It
liae quasi hospitium quoddam patuit liberalium artium Legatum ad se missum quum
118쪽
Innocentius Octavus summi hominem ingenii . summaeque solertiae perspexisset, scriptorem epistolarum suarum esse voluit; aut BARTROLOMauri FLORIDvM Archiep. illum Consentinum , quaecunque ejus in exitu vel fortuna , vel culpa fuit, qui ab Alexandro Sexto suas ad epistolas conscribendas primo adhibitus, deinde ab eodem amictus est mi
ignobilem, quem Bembus laudat. dc Julio Secundo ab epistolis fuisse ait: cui Pontifici
fuit etiam ab Epistolis GABRIEL DE GABRIE-LIs eodem Bembo laudatore & teste. Et habuit idem Pontifex in numero Scriptorum suorum Io. FRANCiscvM DE CoΜITIEvs Sigiumundi filium paterna magis laude quam sua commendatum; habuit denique ANTON iv MURsvΜ Venetum , Episcopum Agiensem. quem scriptorem Pontificium eodem ferme tempore, dc non indoestum suisse statim a paret , simul ut Marcelli aedem ingressus. monumentum ejus a laeva aspexeris, in quo insculptus est acervus librorum cum luculenta inscriptione . Nam quid ego dicam de ADRIANO Cornetano Card. qui Alexandri
Sexti epistolas scripsisse dicitur Z Ut pene
119쪽
go BONA MICII DE PONTIFIC. memoria exciderat Vir commemoratione
dignus imprimis i Nam is & ipse scripsit elegantissime , & docuit alios . Libellus inducat , in quem excerptas , quas potuit, ab optimis auctoribus latine scribendi formas elegantiores congessit; dccarmen indicat, quod urbano, & propemodum Horatiano genere de itinere Iulii Secundi conscripsit . Huic homini eruditio honori, pecunia invi diae, ambitio calamitati suit. Sed ecce Leonis Decimi Pontificatus,
quem maxime bonis artibus utilem omnibus , vereque salutarem possumus dicere.
Ipse enim Pontifex bene a puero institutus& patris Laurentii diligentia , & Angeli Politiani eruditissimi hominis disciplina , acceptum a Majoribus suis, & Pontificio jam
more traditum patrocinium literarum mirifice auxit per sese insigni, & divina quadam
liberalitate . Itaque uberrimus tum fuit latinorum poetarum, historicorum , Oratorum foetus. Incredibilis factus ubique est ingeniorum motus, quum scholae omnes, Academiae, Urbes, Provinciae, nationes latinae facultatis cupiditate flagrare viderentur , quum illam certatim doctissimus qui Lque, aliusque alio studiosius excoleret: quum alii eruerent, emendarent, interpretarentur veterum pulcherrima monumenta: alii
120쪽
ΕPIs To L. SCRIPTORIBVs grsua proferrent; omnes denique cum barbarie continenter bellum gererent: Qua depulsa tandem , & profligata , cum antiqua Romanorum gloria latine eo tempore scrubendi elegantia, dc copia aequata videbatur . Tum vero fuit PETRus BEMEvs Card. in scriptorum nostrorum numero , cujus Bembi nomen vobis , o eruditi homines, erit
in hoc ipso scriptionis genere instar maxumae laudis . Et nimirum is princeps ex nostris ornamenta illa , dc lumina Ciceronis in Pontificias epistolas transtulit: vellem parcius , neque ita Ciceronem imitaretur, ut ea etiam id quod antea diximus ascisceret, quae a Christiani hominis pietate a
horrere videbantur , neque erant ad nostra tempora , nostrosque mores accommodata .
In quo sicut a nonnullis reprehenditur, ita laudari in eo debet ab omnibus, quod magnificentius , quam antea, & ornatius scribendi genus sequutus, non verba solum, sed etiam vim, atque indolem Ciceronis , dc Primus, & sere unus omnium maxime e presserit . Quamquam non desuerunt, neque vero desunt, qui hoc ipsum improbent, re Ciceronem vituperent tamquam verb sum, atque elumbem. Vituperare qui Ram eloquentiae parentem audet, & tam loquaciter impudens esie , ut eum accuset, quem y FrO-