Philippi Bonamicii De claris Pontificiarum epistolarum scriptoribus ad Clementem 14. Pont. max

발행: 1770년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

sa BONA ΜICII DE PONT IC. propter praestantiam nominis vereri debeiaret , etiamsi minus propter ingenii, judiciisque sui pravitatem imitari posset 3 Sed hos mitas faciamus stultos vituperatores, & siquando se ad scribendum contulerint, ineptos sane scriptores; qui, si homines essent. Ciceronem potius legerent, quam literam scriberent ullam . Ad Bembum revertamuri in quo ingenium maximum , doctrina politissima , studium fuit acerrimum . Declarat

multitudo librorum , varietas, elegantia.

Epistolas vero Pontificias ita breviter . represse , & admodum ornate , & pereleganter scripsit , ut nihil persectius quaerendum foret, si, ut ad dignitatem Principis , ita ad sanctitatem Pontificis apte essent, sciem terque conscriptae . Etiam in IACOBO SAD LETO Cardin. , qui Bembi Collega fuit. &amicus , plurimae erant literae , vis summa ingenii, scribendi autem ratio , si non ita limata, sc nitida , ampla tamen satis , sccopiosa, dc in epistolis Pontificiis colore illo quodam Ecclesiastico, quo Bembus omnino caruit , leviter tincta . Ita Bembo Eoclesiastici sermonis sanctitas, Sadoleto perinsectio illa , dc latinae dictionis veluti flos;

quumque summus uterque suerit scriptor Pontificiarum epistolarum, duae res maxi- mae altera alteri defuit . Hic Furiettius, Etiam-

122쪽

Εν Is Tox. SCRIPTORI a Us 83 Etiamne his duobus, quos ego plane perse-ehos rebar esse , tantum , inquit , defuit Quamquam Sadoleto quod defuit, non quivis unus e turba illa , ut ita dicam , semit tina , sed doctus tantummodo , quemadmodum ipse es, atque intelligens olfecerit latinitatis existimator. Et vellem equidem de unoquoque ita potuisses judicare , ut prudens illa tua , atque acris animadversio in epistolis versaretur , quae Pontificum nomiane scriptae sunt. Quod in Bembo, & Sadoleto secisti . Nam, quum superiores Cominmemorasti, videbare mihi potius generatim de eorum scribendi ratione , quam proprie de illa cognoscere . qua usi sunt in conscri-hendis epistolis Pontincum Romanorum.

Tum ille, Recte id quidem, & vellem , ut dicis , quantuscunque sum ad judicandum, potuisse. Sed qui possumus , inquit, in rellia quis sere omnibus 8 Quos quidem Pontificiarum epistolarum scriptores , eosdemque eruditionis sama praestantes suisse conitat, at quas ii nominatim epistolas conscripserint , non satis ex descriptione tabularum constat . Neque porro necessarium est, quum ad epistolas Pontificum conscribendas eandem sere scribendi rationem ipsi attulerint, quae in ceteris eorum scriptis statim occurrit . a cognita, quales illi, & quam cla-F a ri

123쪽

84 BONA MICII DE PONTIFIC.ri Pontificiarum epistolarum scriptores sue rint, cognosci etiam potest. Neque tamen,

quum inciderit, ut id recte fieri possit, non interdum proprie ad ipsas Pontificias epistolas, quas scripserunt, reseram judicium,

Bd orationem meam .

Sed reliquorum scriptoruin enumerati nem persequamur. Eodem igitur Leone Pontifice fuerunt TRYpno BERCius , PHILIPPUS BERO ALDus junior , & ANGELvs COLOTIVs ,

quem latinis, quem graecis instructum literis ex disti plina legimus extitisse Ioviani Pont ni Umbri, ejus, qui Neapolim ad Aragonios Reges studium attulit politioris doctrinae, di quo auctore, & principe ora illa omnis beatissima elegantissimis & artibus & hominibus frequentari coepta est . Fuerunt etiam Etrusci duo FRANCIscvs BRACCIOLI-Nvs Poco II F. , & bEMi Livs FERRETTIus ,

quos ut Iurisperitos suerunt enim & huic studio dediti) haud scio . quam tu , Forti,

probes : latini quidem scriptores mediocres fuerunt. Eundem , inquit Fortius, apud nos locum obtinent, ut neque primis Iurisconsultis, neque postremis adnumerentur; elegantia tamen scribendi, quod tu melius intelliges, & juris certe scientia Bracciolino Praestitit Ferretius . Quamquam ejusmodi scriptores, & multo his etiam praestanti

resp

124쪽

EpIs To L. SCRIPTORIS Us 8ς res, atque elegantiores, quod magis pigeat, vix jam comparent in hac turba novorum voluminum . Ut video , inquit Lucetimius, nos inopia, vos copia laboratis. Iam BsN3DICTI AccoLra Card. . qui una

cum Friderico Helio , cujus meminit Iovius. Adriani VI. epistolas conscripsit, quam fuit illustre nomen, quum Cicero vocitatus fuerit l Nimis id quidem ; neque enim sunt ejus scripta ad perfectam omnino divini oratoris imitationem elaborata. Paullo tamen ub rius laudatum puto, quod splendidus suerit , atque apud doctos homines gratiosus . Neque inelegans sane orator, & poeta etiam elegantissimus visus est; ut minime mirer, eum maxima cum gratia , & gloria ad Cardinatatus amplitudinem pervenisse. Illud miror potius, cur in mentem Hieronymo Nigro venerit, Accollum hunc, Collega Sa- doleto quum esset in eo scribendi munere a Clemente Septimo datus, ipsius Sadoleti Bibulum subabsurde, salseque nominare: quasi quemadmodum Caesar nihil agere Bibulum, suum in consulatu Collegam , sic nihil λ collum scribere Sadoletus siverit. Tantum enim abest, ut Sadoletus vir optimus invia dere cuiquam potuerit, ut ingenue fateri non dubitaverit, epistolas nounullas , quae suae serebantur , fuisse FRANC1scI BINII:

125쪽

86 BONA MICII DE PONTIFIe. quem hominem ingeniosum , atque induis strium in Pontificiis epistolis conscribendis, ut ego , Bonamice . Te , asciverat adjuto. rem sibi. Atque ipsum Binium video. SD doleti commendatione , in hunc scriptorum numerum pervenisse aliquot annis post , Julio Tertio Pontifice. Clemente autem Septimo Pontifice. Pg-TRVM CARNEsECCAM Florentinum, hominem Haeresis crimine turpem, Zc infami etiam supplicio affectum refugit animus inter Pomtificios Scriptores annumerare; sed habemus alios claros viros AustELIvM VERGERIvΜ Iustinopolitanum , Io. BAPT. SANGAH Romanum utrumque eodem acerbae mortis genere interemtos, & PAvLvM VALRABAR INvΜ , cui

ad Pontificis gratiam , & famam eruditi nis florescenti in direptione illa, & caede in. dignissima , quum Germani, Hispanique in

Urbem milites , Borbonio Duce , irruperunt , erepta ferro vita est . Habemus etiam FAEivM V1G1LEM spoletinum . & BLosIvM PALLADIVM Sabinum , elegantes auctores ita duntaxat, quum carmina scriberent, quae pauca legimus . verum suavissima , atque optima . Nam soluta eorum oratio Carminum gloriae, atque elegantiae non res, n-det . Hoc autem nescio quo pacto contingere soleat , ut omnes sere , qui poeticae studeanti

126쪽

deant, & id arte faciant, iidem a versibus ad solutam traducti orationem , humiliores reperiantur. Neque hoc in vigili, & Pauladio solum, qui scripta, ex quibus judicium fieri debet, pauca sane reliquerunt, sed multo etiam magis in Pontano , in San-nagario, in Fracastorio, in Flaminio , alii Lque pluribus ejusdem aetatis poetis nobilissimis intelligi potest: nisi sorte id aut naturae

sit, quae nolit eundem pluribus rebus excellere , aut, quod magis verisimile est, consuetudinis; propterea quod poetae carminum

quasi effoeminati dulcedine , laborem ferre non possunt, qui est in soluta oratione paullo profecto major, quam sorte quisquam

putat . Nam poeta numeri necessitate adstri stus, non ita iacile in se libendo titubat: orator contra , quum sine vinculis sibi ipse quodammodo moderari debeat, plus habet periculi, & laboris , ne corruat; eos se per excipio , qui paucissimi fuerunt, dc prinpter ingenii magnitudinem in utraque e cellere facultate potuerunt. Quam laudem,

ne a nostris recedamus, maximam in Bemis

, ne in Sadoleto quidem mediocrem vi deo suisse. Aliqua etiam in B gRNARDINOMAFFEo suit, cujus carmina sunt aliquot, & epistolae pari elegantia conscriptae. Erat praeterea gnarus Reipublicae , antiquitatis p F ritus,

127쪽

88 BONA MICII DE PORTIM C. ritus , omnibus denique studiis optimis deditus . Atque hic , quum in Pauli Tertii Pontificis epistolis conscribendis aliquot annos versatus esset, Cardinalis faetus est, neque propterea , studiorum praemium assequutus . quicquam de studiorum assiduitate remisit. Nam Massaei aequalem MARCELLVM CER vi NuM Politianum Pont. vitae gravitas , morumque severitas maxime illustravit, etsi ab eruditionis laude non deserebatur ; quod do storum hominum amicitiae declarant,quiabus ille floruit. Utinam diutius in Ponti iacatu vixisset, neque tam breve ei tempus hujus suae erga literas voluntatis augendae , & declarandae fuisseti RoΜvLus autem A ΜΑ-SRus graecarum , latinarumque literarum

scientissimus fuit: quippe eas Romae, B noniae , Pataviique publice docuit . Et quentiae igitur famam scripta di dicta praeclare , prudentiae, facta etiam consecerant.

Neque Iulium Tertium Pontificem poenituit abducere a schola doctum hominem , atque in praesidiis Reipublicae collocare , quem Legatum misit ad Reges , quem scriptorem habuit epistolarum suarum . Copiose . &facile scribit, atque interdum etiam solute, ut minus nonnunquam pressus , neque satis fortis videri queat. Nam de PAVLo SAD

LETO, qui eodem Pontifice scriptor fuit,

128쪽

quoniam Iacobus Patruus Cardinalis qualis erit, audistis , nolite expectare , quid judicem . In sinu enim Patrui educatus, ejus quodammodo & morum, & studiorum imago fuit. Eodem etiam apud eundem Pontificem munere functi sunt ANGELvs MAssa RELMVs septem pedanus, & IvLIvs CANA Nivs Ferrariensis Card. iisdem fere laudibus ornati: Et concilio uterque Tridentino intersuit, doctusque vir , & sanctus existimatus est . Majorem tamen apud Pontificem privato obsequio gratiam consequutus Cananius est: scribendi laude illustrior fuit Massarellius, quem Paulus Quartus , cujus etiam Pontificias scripsit epistolas, Telesinae in Brutiis Eccle-sae praefecit. At illum alterum Atestinorum

Principum benevolentia commendatum Gregorius Decimus tertius ad Cardinatatum extulit. Debet etiam non indoctus latinis literis videri PETRus PAVLus GuALTIRIus

Aretinus, quem in conscribendis epistolis Marcello Secundo , intelligenti Pontifici, probatum constat fuisse. Piorum autem Quarti, & Quinti Ponti.

ficum temporibus in nostro numero scriptores habendi sunt valde boni CasAR GLoia RIER Ius, & ANTONI vs FLOREBsLLus; & filisse quidem scripta indicant eorum , quae in

manus

129쪽

BONAMI cII DE PONTIFIC. manus hominum pervenerunt. Quamquam

Glorierius , qui direptionem Urbis Borboniam illam foedissimam latinis literis mandavit . rhetorico potius more, quam historico scribere videtur . Et Florebellus , cujus liber est de vita Cardinalis Sadoleti accurate sane scriptus, Cornelium ille quidem Nepotem sequitur , & assequutus videretur, si nitidissimi auctoris lenitatem quandam orationis exprimere omnino potuisset, quam mirari licet omnibus, imitari ne paucis quudem . Tum etiam IvLIus fuit RYGER1Vs , cujus de Theologia scripta habent aliquid elegantiae. Nam Theologiae addiscendae rationem optimam , cujus se quasi inventorem facit, a Melchiore Cano accepisse videtur, quamvis dissimulet. Habenda tamen homini gratia . quod , in qua ipse non maxime excellit . scribendi elegantiam Theologo non esse repudiandam , edito libro , docuerit .

Sed de Iuvio Pocci No . & ANTONIO GRATIANO dicamus aliquid , quos idem muneris gradus, eademque & studiorum similitudo , & temporis aequalitas conjunxit; quamquam aetate paullo suit inferior Gratianus . quo Sixtus Quintus epistolarum scriptore usus eii : Poggianus autem a Pio Quinto scriptor vix designatus interiit. Ergo illi

130쪽

verborum habent sine molestia delectum .& sententiarum sine satietate copiam; totam denique orationis formam gravem , o

natam , illustrem: Et siquid utrique sortasse deest , quod Poggianus parum interdum diis

ligens , nimis Gratianus esservescens videatur , inde arbitror faetum esse , quod ille alieno ingenio , hic suo indulserit plus etiam satis . Nam Poggianus fortunae presiis injuria neque Patronum, qualem Gratianus Cardinalem Commendonum habuit, liberalem nactus atque intelligentem , coactus est strudia sua aliorum arbitrio, & tempori accommodare . Neque est quicquam scribenti magis adversarium , quam ingenii, ut ita dicam , servitus. Sed illorum pulcherrima eloquentiae monumenta a nostris hominibus, insolenti quodam rerum domesticarum fastidio , neglecta in lucem revocat Hieronymus Lagomarsinius latini sermonis & amantissimus , dc peritissimus , ejusque homo S cietatis , quae latinarum literarum fugientem jam gloriam omni scriptorum genere retinere quodammodo Conatur .

Nus, Clementis Octavi Pontificis Maximi Frater ; neque ipse diu in hoc scribendi genere florere potuit. Ejus enim ingenium simul aspectum , & desideratum est . Nam

quum

SEARCH

MENU NAVIGATION