Decisio Brabantia super famosissima quæstione [...]. Nuper in suprema Brabantiæ Curia [...] ventilata. By Joannes Andreas vander Muelen

발행: 1698년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

101쪽

Contra, qui opinantur domicilii legem non ubique communioni bonorum conjugali legem ponere, illam e statuto oriri, ac statuti effectum es se contendunt, contrahentes, matrimonium absque pactis dotalibus contrahendo , simpliciter statutum domicilii tacite approbare existimant, adeo ut, cum conjuges nullis conscriptis dotalibus pactis, matrimonium ineunt, istic non esse tacitam conventionem, de cunctis bonis ubicunque sitis communicandis, sed simplicem untaxat assensum approbationem

statuti , totamque communionis rationem ac causam e statuto descendere. Et ita sentiunt Argentr. ad conpuet Triti art. 2I8. g 6. n. a. q. Ant. Matth in opusc. posth paroemiar a. n. sq. Praes. verard in loco II 3. a nom. dignitat. . . Pech de te

sam, conjug. libri cap. 28. aliique multi.

Certemus rationum momentis , quaenam opinio praevaleat, . utrum scit conjugalis bonorum communio matrimonii, an vero

statui eSctus sit, in hoc enim, ut dictum totius quaestionis cardo consistit. Ut tamen Lectorem obiter moneam , quaestionem

nostram versari, circa communionem bonorum patrimonialium

non circa societatem vel communionem acquaestuum , quae distinctio maxime attendenda est , cum diversa ratio , diversam uris dispositionem exigat , quam in praesenti non examinabo. Ut itaque rem ipsam aggrediar, existimo conjugalem bonorum communionem non ex matrimonii contractes, seu ex tacita quadam conventione quae illi contractu inesset , vel inesse fingitur, sed plane ac totam e statuto descendere, unde recte a DD. statutaria vocatur. Rationes quae me in hanc rapiunt sententiam, sunt hae sequentes quarum prima est, quod si haec bonorum communio oriature matrimonii contractes, necessario sequitur, matrimonio comtracto, nec conventione nec statuto ad illam inducendam amplius opus esse, cum posita causa ponatur effectus , si non actu, saltem potentia atqui mores nostri docent, ad communionem inter conjuges inducendam , vel conventionem expressa , vel statutum requiri, in infallibilem sane consequentiam , illam non ex matrimonii contractu sed ex statuto oriri.

102쪽

8 DissERTATIONIS Ut enim rei existentiain origo alicui debeatur , oportet illam

rem ab eo mutuare omne suum esse, quod esse cum communio statutaria a statuto consequatur , sequitur evidenter illud i esse

commune, non a matrimonii tractatu, sed e statuto prosuere. Ponamus enim, ut praesens argumentum illustremus exemplo,

maritum uxorem absque pactis dotalibus matrimonium iniisse, eo in loco, ubi statutaria illa communio viget, utique ibi obtinebit erit inter conjuges introducta , non ex vigore contractus matrimonialis, scd vi statuti ibi vigentis, ratio est, quia si statutum illud ibi non vigeret, communio cessaret. Quod igitur rem existere facit, cita το esse producit, ac ita efficit, id illius rei existentis vera causa est, cies existens iroducta illius causae verus essectus dici debet atqui statutum statutariam communionem producens , cum ad illius productionem rere effective concurrat, illi omne suum esse largitur, sequitur

itaque necessario, statutum communionis illius causam csscientem introductivam esse , ter consequens communionem statutariam ut statuti cffectum, considerandam esse. Et hanc oditrinam quoque confirmare videtur antica decit. 2 ambig. conveni lib. 6. it. 12. n. tradens, tacitam bono. rum societatem inter conjuges non censeri contractam si, NA.)aliter se habeat consuetudo regionis evidenter illis verbis innuens, illam bonorum societatem , non e matrimonii contractu , sed e regionis consuetudine profluere, adeo ut regionis consuetudo bonis

conjugum, si ipsi non expresse providerint, legem ponat Optime turba in consuet Messane is cap. I. L G. n. q. inquit sit

namque contra ius matrimonii ad individuam vitae consiuetudinem non lucri habendi causa, proinde uxoris bona non debent marito communicari, nec vir tenetur uxori communicare eorum proprietatem,

quae acquisivit, nisi aliter se habeat consuetudo regionis. Et haec satis quoad argumentum primum ab effcctu petitum, quod

probati sensitiva a DD. vocatur. Tota porro uris Romani compages nostram confirmat sententiam , contrariamque respuit atque retundit, cuncta jurisprudentia Romanae penetralia, pro hac sententia militant veteres enim

103쪽

matriinoni cos trabendi ritus, otium jura trivi leo a inde nata bonorum distinctio, antiqua conjugum succei similia

illa omnia in unum quasi conspirare videntur, ad bonorum societatem e matrimoniali contractu exterminandam, cum illam natura sua repudiare, ex infra dicendis manifeste constabit Quod ut ostendam,sicu um argumentum deduco ex ure antiquo ex antiquis matrimonium contrahendi ritibus penes Romanos receptis, ex quibus haud obscure apparebit, ex matrimonii contractu an e spectito, reciprocam bonorum societatem resultare non possbquia tali ocictati quodam modo repugnare videtur , priscum ius coemtionis, quo jure in manum familiam viri transibat uxor ut&antiquus perulum ducendi ritus, quo mulier, quae dicebatur, nihilominus in potestate tutorum permanebat

Hoc ut paulo clarius ostendatur , sciendum olim in coniuetalia

foedera convenisse farre coemptiones usu. rre in manum mariti conveniebatur certis verbis, Vecem

testibus praesentibus, solenni sacrificio facto , in quo panis

farreus adhibebatur Ulpian tit. insiit. Hasce autem farreatas nuptias, quibus Flaminem ita minicam ure pontificio, in matrimonium convenire necesse erat, Serv. , Virgil. q. AEneid. , apud gentilium Pontifices, uxores ducentes, solos, frequentatas fuisse, Hottomannus csembecius iraqucllus opinantur , licet alii existiment, illas nuptias, omnibus quibuscunque uti volentibus. communes suisse, in earum locum coemptionem submaatam esse, ut probari pos putant, ex collatione rituum coemptionis, effectus solennibus nuptiarum confarreationis , in confirmationem allegantes Dionys Halicarnass. histor Rom. lib. r. Plino Id. cap. I. Ulpian lib. titulor. tit. 9. de iis quae in manu fiunt. ted haec quaestio ad nostrum institutum non pertinet Quod igitur coemionem spectat, fiebant istae nuptiae, ut ait Boet. a. topicor ex Ulpiani institutionibus, dum se coemen invicem interrogabam , vir ita , an sibi mulier materfamilias se

vellet Ille velle respondebat. Itaque mulier viri conveniebat in manum C erat materfamilias viro loco stia, in ita mulis ilia

posica crat in manu, id est, pote te viri. Ea

104쪽

8o DisSERTATIONIS Et haec coemptio imaginaria Venditione peragebatur , adeo ut

in ea facienda , nummi aliquot dicis causa intervenerint veteri enim Romanorum lege nubentes mulieres, asses tres ad virum venientes ferre solebant, atque unum quidem , quem in manu te nebant, tanquam emendi causa marito dare, alium quem in pede habebant, in soco larium familiarium ponere , tertium in sacciperione cum condidissent compito vicinali donare, uti Lips lib. s. antiquar. edi cap. r. mendavit. Vid. Carol. Sigon de antiq. Roman cap. 9. Et ita dicebatur matrimonium per ars, libram

contractum , coemptio enim est ubi libra atque aes adhibetur mulier atque vir in se quasi emptionem faciunt, uti inquit Serv. ad Virgil. lib. . . Eneid. verso os . Ex hoc ergo fiebat, ut mulier in manu mancipioque mariti es Iet, suaque illi heres fieret , quod Jurisconsuli in familiam nubere vocare videntur in .i .s de condit oe demonstr. 21 ff. quand dies legat. Servio in lib. i.

Eneid. infamiliam migrat mariti. Qua de causa conventio in manum inter minimas capitis diminutiones ab Ulpiano enumeratur fragment tit. II. s. I 2. Vir autem non in manu, id est, potestate uxoris erat, sed quod coemtus esset, id ei sui heredis jus tribuebat. Sese mutuo enim emerant nubentes , quo facto jus sibi mutuo succedendi impetrabant. mmc Serv. ad lib. neid. inquit, de jure traxit, non ut generum sed ut heredem diceret , nam per coemptionem facto matrimonio, sibi invicemsuccedebant. Et hujus modi emptionem apud Romanos non tantum , sed etiam apud

alios in usu fuisse, tradit Tyraqueli de L connub. in . q. n. 9. allegans Assyrios puellas nubiles in serum duxisse, virisque in matrimonium vendidisse ex Elian lib. q. var histor. Idem Thra ces, Indos, Sauromatas fecisse testatur Simile silliarum coma mercium apud Chinenses obtinere, illi testantur , qui de statu

hodierno Chinae scripsere. Usu denique seri matrimonium dicebatur , cum tutoribus auctoribus mulier in matrimonium conveniebat cum viro ita consuescebat , ut cum justo marito , adeo ut si usus ille in traannum non interrumperetur, pro Uucapta haberetur. Quod si vero per trinoctium a marito abfuisset,ixterrupta dicebatur

105쪽

batur usucapis. Et haec uxor, veteribus matrona dicta, nec in manu mancipioque mariti, nec sui juris erat, sed semper in tuto

rum potestate permanebat si intestata moreretur , adgnatus proximus familiam habebat, uti notat Hottomann tu commentar.

Ex hisce nunc cuivis fatis patescere conseo, priscum coenatio . nis jus, muli erem ponere in potestate viri, seu ut cum Servio ad lib. q. Laeneid. ad verba liceat Phrygio servire marito loquar , coemptione facita mulier in potestatem viri cedit, atque ita sustinet conditionem liberalis servitutis. Quod videlicet tantum jure Quiritum in dominio mariti esset jure vero gentium dominium una non transferebatur, i non erat maritus pleno jure dominus, sed tantum jure Quiritum. Et si nunc conjicere fas est , hoc coemptionis jus causam dedisse arbitror, cur de jure Romano nulla inter conjuges, ne quidem acquae uum societas obtinuit, hoc jus enim per se, omni bonorum socictati repugnare videtur , cum nulla coiri nec subsistere queat societas inter cos, quorum alie est in alterius potectate.

Societatem ineuntes sibi invicem aequales esse debent, jure viribus, Wingenio , de societas alteri in alterum nullum imperium tribuit unde Terent in Heaut act. λ μ ait, aequali suo video in ervire oc latas igitur proprie non nisi inter aequales iniri potest.

Nulla tali: coiri potest societas, ut unus alienare, dissipare, emere .effundere possit omnia , alter vero ne quidem suam partem.

Si igitur societas bonorum, ne quidem expresse contrahi potest, nisi inter eos, qui liberam suarum rerum administrationem habent, mulio minus tacite inter eos potest dici contracta, quorum alteri bonorum administratio non competit, sed obsequii loria

relicta est. I

Nil obstat coemptionis solennitatem , quodque ex ea juris erat, dudum exolevisse , quamvis enim haec coemptionis solennitas evanuit, non ideo tamen conjugii natura mutata est , dictans quod maritus imperabit uxori, quodque uxor in potestate viri sit, praeterquam enim quod haec subjectio ex divina institutione descendat, apud omnes moratiores gentes receptum est constanti Ia jure

106쪽

DisSERTATIO Nisiure invaluit, mulieres absque maritorum consensu contrahere

lide non posse, nisi forte iis in casibus, in quibus haec contrahendi licentia ipsis express permissa est. Sui juris antiquis nun

quam scemina erat, sed in perpetua tutela, adeout M. Portius

Cato pro lege Oppia apud Liv. lib. dixerit majores voluite

nullam, nec minimam quidem rem, sime auctoritate foeminas agere, sed in parentum fratrumve esse potestate,&ut Cicero pro Caecinna scribit, non potuisse sine tutore obligari, nisi Vestales essent nam tunc eximebantur ex lege Numae a potestate , ut refert lutarch in Numa.

Sic Dion Prusensis in orat non temere credendo inquit, vetustissimana si legem , qua contractus impuberum vetantur,

apud Athenienses mulieres a commerciis arceri, ultra sex modios hordei. Et, ut ad mores nostros perveniam, hodie uxori libera contrahendi potestas non est concessa , cum in tutela mariti sit, nec se nec maritum obligare pos et, nisi quatenus vel ipsa vel maritus locupletiores facti sint, Neostad. ι pact antenupi obf9 in notis in . Vel nisi forte quoad ea quae oeconomiam pii demandatam concernunt, quod tamen cum moderamine accipiendum belsi publica fuerit mercatrix , in rebus ad mercaturam spectantibus. Qui bini casus consensum mariti tamen plane non ex ludunt, cum ipsa haec contrahendi potestas , ex praevio quodam tacito maritali consensu promanare videatur Rodenburgi, jur conjug. Et 3 cap. I. and decis Frisic. lib. 2. tit. q. q.

Quod insuper imaginariam emptionem spectat, desponsatio hodierna, quae per arrham si , quam sponsus dat spons ae talem

emptionem quodam modo redolere videtur Encores a our 'huy, auae e ponsailles , se donne un retraira, par te arx, quasi imaginaria emptione o qui s es observe de tout te sis trestis Fran-cοis , uti inquit Petr Pithoeus A les cou stumes, Bailllage de Tryes en Cham ne iit. s. art. 8O. Nulla igitur bonorum societas ex hoc prisco coemtionis jure de . duci potest, cum haec in manum viri conventio operaretur duntaxat, ut omnia mulieris bona ad virum dotis nomine transirent, teste Cice

107쪽

Cicerone in Topici, qua dote maritus, ut uxoris peculio, utebatur ad onera matrimonii iistinenda, cum dos proprium patrimonium uxoris esset. l. 3. . eg etiam . . de minor.

Quod si itaque muller bona sua sibi retineret jure dominii, non obstante quod ipsa esset in dominio mariti, quanto magis dicendum, hodie hac in manum conventione, ut ierpetua foeminarum tutela cessante, ex ipso matrimonii contractu, nullam bonorum societatem resultareri licet enim ex matrimonii natura

suat, ut foemina , ut olim , ita 5 hodie marito subsit, mari talis tamen majestas tanta non est , quanta fuit illa, quae ex dicta

in manum conventione oriebatur.

Et certe si antiquum maritorum imperium , unde hodiernum profluxit , adspiciamus, apparet statum mulieris discussum fuisse, maritique suppositum potestat , qua ille olim in agorem etiam vitae necisque jus habuit.

Alia nunc rerum facies, hoc jure non utuntur mulieres nostrae patriae, ut cum Chasianae loquar ad cons Burg rubr. q. f. I. verb.

en a pulsance de so mar n. Is evanuit illa prisca potestas, desit illa spes successionis , ex in manum conventione ortum ducens: praeterquam enim , quod quandoque vir serviat qui caput est, adeout in uxorem ipsius placita spernentem , ne quidem hiscere audeat, sed vel invitus uxori jussa capescere cogatur, foemina hodie sui juris sit, ac liberam bonorum suorum administrationem consequitur, matrimonium initura, pro beneplacito pacta dotalia conficit, adcout non tantum bona sua sibi reservet , sed quandoque futurum maritum ab ipsa administratione, ex jure maritali profluente, contra reverentiam ipsi debitam, excludat. Huc facit quod oderiburgh in resiminar de marita Ἀο-

testat tradit, uxorem hodie, ut consensus capacem, obligari posse, vivo tamen marito actionem conticescere demum a morte ejus, recte in mulierem agi, uti in statuto Ultrajectino cautum refert, cum tamen olim matrimonio morte dissoluto, mulier ex

contractu clam viro inito , conveniri non posset, pupilli instar, 1sa tutoris potestate constituti, qui adeo inutiliter contrahebat, ut ne quidem major factus, ex illo contractu obligaretur.

1 Quod

108쪽

Quod itaque maritus res uxoris curet, cum prisca Rom. lege nobis commune est, quod vero in manu .familia mariti mulier non siit, nec heredis loco habeatur, congruit cum moribus nostris, uti tradit h. Herbaj rer quotid. lib. si Vlar cap. s. g. I. Quod si igitur ex coemptio=re nulla bonorum societas seu communio nata ibit, licet e mancipatione, qua coemptio peragebatur, jus domini in personam uxoris marito competeret, mulio minus ex matrimonio usu contracto illa inferri potes, si enim uxor usu ducta esset, omnes consentiunt, non fuisse in dominio mariti, ratio, quod nulla mancipatio, hoc est, ctitia venditio innuptiarum celebratione intervenisset. Ex tali itaque matrimonio nulla societas oriebatur , nisi in quantum inter conjuges erat conventum , ad eout mulier quandoque omnia bona doti diceret, quandoque eorum tantum partem , prout libitum erat, . . . de jur dot l. 72. F. eod. Dotis vero hac erat natura, qualis pacto

conventa esset.

Et in hoc uxor quae usit tantum habebatur, differebat ab ea quae materfamilias erat, quod haec in mariti potestatem Tamiliam transisat, ac crat illi loco filiae, haec vero ad usum, cliberorum

tantum quaerendorum causa ducebatur, ut quando viduae cui maritus viduitatem indixerat, per legem ullam Miscellam , licebat nihilominus nubere, modo sobolis tantum gratia, ad secundas nuptias migrare se affirmaret,is cautionem Mutianam praestaret, non etiam coemptionem faceret. Hoc modo utique minus videbatur defunctus laedi , cum mulier nec confarreatione , nec coemptione in alicrius familliam non transiens , bona, quae tanquam sua heres a primo marito acceperat, in secundum non trans ferret, nec suis liberis spem succedendi auferret, non quoque hisce nuptiis mulier domum primi mariti in partes distrahere videbatur, cum ei nuberet tantum liberorum quaerendorum causa, non

ut ei loco ilia esset.

Consequens itaque, ut maritus per hoc matrimonium, duntaxat eorum, quae doti dicta erant, dominusis quidem tantum dominus bonitarius fieret, hoc est, quod naturale tantum, non legitimum ex are si uiritum dominium nanciscebatur, ex antiquae subtilita

109쪽

stillatis ludibrio Vid. l. unic. C. de nudo jur. Quirit. οἶ ibi Gothos red. Caeterorum bonorum dominio orbatus erat, quin imo earum rerum ne quidem usum abcbat, nisi sorte usus esset pro miscuus, i. 22. . quib. mod usus P a it ne ei carendum matrimonio aliter oret, . . . de usu C habitat ut .caeterarum rerum quarum usus promiscuus esse debet. l. 9. f. eod. At si non esset promiscuus usus, nulla fiebat communicatio marito. l. 78.

Quamvis autem hiritus nuptiarum postea in desuetudinem abierunt, attamen coniuges de jure Romano omnium etiam quaesitorum expertes manserunt, idque haud absque ratione Romanis nimnon alia spes ex matrimonio quam liberorum, uti probatur ex solenni illa formula, liberorum seu cipiendorum causa convenisse in l. 9.C. Sesenne erat in omnibus nuptiis adjicere, se liberorum quae rendorum causa nuptias contrahere. Vid late Brisson de formul Q. 6. Satis superque Romanis fuit habitum, ut tertio ad argumentum natura&jure otium petitum accedam, si resp. civibus augeretur, non etiam ut mulieribus ex matrimonio quidpiam accederet.

Alioquin in societatem admissis mulieribus, in facili erat, ii las indotatas manc re, si pro lucro forte damnum suppetant, quod

non raro accidere poterat. Id vero ne eveniret, reip. interes e visum est, dotes mulieribus salvas se, ut scit facilius cum dote virum invenirent l. 2. f. de jur dot sobolesque propagaretur l. D. F. de cond. demonstrat. Illa itaque otium cura, dotiumque privilegia, illa uris Rom. distinctio, quoad mariti bona, inter antidotalia , vel non antidotalia, in quibus uxor nil uris habebat quoad uxoris bona, inter dotalia paraphernalia , receptitia, quodque paraphernalia receptitia bona, adeo pleno jure uxoris essent , ut marito illa,

invita uxore, ne quidem attingere licuerit, Ant. Matth in auctar. di p. q. n. 22. CV 23. cum quae debebantur mulieri, maritus exi per non posset, I. II. C. de solut utpote illarum rerum admini fi ratione carens, i hac lege C. de pact convent haec omnia, inquam, manifeste important, e societate matrimonii, societatem

bonorum suam originem non trahere, pugnant enim dotium

110쪽

eommunionis iura, cum ubi dos est , communio bonorum esse nequeat, nam dos est delibatio Vadam p4trimomi per t. 9. g. i. U. de minor quinimo non mariti, sed uxoris patrimonium, . f. s. f. de minor quod ad uo victus , suasique alimonias mulio' possiduisti inquit Imperator in famosa illa lege siduis. r. r. Q qui pol in pigu. Hinc maritus respectu dotis, in jure emptori aequiparatur, ad- eout mulier datas dotem , sit ut vendens, onera matrimonii, quae subit maritus , sint loco pretii ipsius dotis, quae ob oneradatur quo sensu maritus emptor vocatur in L I9. . de obL-act. l. 9. f. ult. f. qui sit inpign. id, . q7. H. f. mandat. l. 8.13. f. quo mod pigra vel hypoth. solν Ut ergo emptori nullum

jus in caetera venditoris bona competit, sed rebus emptis con tentus esse debet, ita maritus rebus in dotem datis, contentus esse debuit obligatus ad matrimonii onera sustinenda. Viri quantas pecunias, ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tau tas ex suis bonis, limatione fanta, cum dotibus communicant, uti de Gallis testatur Caesar de bollo Gallico lib. I 6. cap. 9. Et de his Belgicis regionibus Neoli ad de pact dotat obs9. in notis. Ut tamen Tacitus scribat , in moribus Germanorum fuisse, ut non mulieres viris, sed contra viri mulieribus dotes darent. lib. de morib. German. cap. 8. Quod institutum quidam absurdum putant, cum dos proprie detur ad onera matrimonii sustentanda, turpe autem sit dicere , maritum uxori esse oneri , vel uxorem onera matrimonii sustinere. Huc quoque quodammodo spectat, antiquos uris Conditores dotes inter donariones connumerasse l. it. r. C. de donat ant. nut quod scit in lucro quasi existimarent, marito dotem dare pro levandis matrimonii oneribus, cum matrimonium etiam sine dote esse posset dict. ult. 22. C. de nupt. Sic apud Iaponios dotem viris nullam afferunt uxores. Quae omnia manifeste probare videntur, Romanos matrimonii contractum non ut rerum, sed ut personarum societatem considerasse, magnovisse , convenienter praecepto divino , illi duo erunt is carne una. Consistit autem haec uuitas praecipue in conspirantium unde-

SEARCH

MENU NAVIGATION