Decisio Brabantia super famosissima quæstione [...]. Nuper in suprema Brabantiæ Curia [...] ventilata. By Joannes Andreas vander Muelen

발행: 1698년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

131쪽

Phas SECUNDA

principalem rationem ac normam decidendi esse , cum hic agatur de viribus statiui , non de legibus societatis a suis subditis coitae, implendis atque exequendis, uti perperam Nesse existimat adeo-

ut inprimis statuti naturam discutere oporteat, ac ex minare utrum realium an personalium statutorum numero annumerari debeat, ut ita constet, quam late vires exerere queat.

Quod ut expendam, primum de statutis in genere quaerendum est quotuplicia illa sint, inde eorum natura dignosci queat. Quod statutorum divisionem spectat, D circa illam valde discrepant, dum quidam contendunt statuta esse vel realia vel personalia , vel mixta , alii contra nulla statuta mixta agnoscunt, alii denique statuta mixta concedunt non concedunt diversio

respectu.

Quod primam opinionem attinet, illa est opinio Argent rei,

ut iurgundi, ut tamen inter sese quoad mixturae modum non conveniant, sed maxime dissentiant, in tantum, ut Argentreus sit a Burgundo reprehensus, licet Burgundus non felicius Argentre illud mixti genus asseruerit, adeout Rodenburg, qui statuta tantum duplicia statuit, utrosque recte refutaverit tracti de jur. quod orit e statui dives cap. a. it. I. ad quem Lectorem, ne

actum agam, remitto.

Tertiam opinionem, quae singularis est, tuetur Paulus Voetius, subtilissimus sui temporisci C. intract de statutis se l. q. cap. r. n. g. considerans statuta duplici respectu, scit vel quoad oseolum vel quoad se tum Statuta quoad objecta considerata, duplicia statuit, scit vel realia vel personalia, prout objecta circa quae di sponendo versantur , vel personalia vel realia sunt hoc respectu nulla mixti generis statuta agnoscit, sed prout vel magis rem quam personam, vel magis personam quam rem afficiunt, illi

generi connumeranda statuit, quod in iis praedominatur. Quod si vero statuta ratione quorundam effectorum considerentur , eo respectu alia esse realia , alia personalia, alia mixta contendit, adeout illa mixta dicenda ese existimet, quae effectu in- spino, partim intra , partim extra territorium vires exerunt. Et

huic sententiae convenire videtur doctrina Burgundi ad cons L a tract

132쪽

ua F. . quaest. I. 3 ubi inquit, vero mixtum, quia ex utroque genere confatum est , naturam assequitur utriusque , proinde inquantum personale est , non cohibetur intra terminos , in quantum vero reale , territorii snibus circumscribitur. Ac si effectorum tanta esset confusio vel commixtio, ut instar corporum liquidorum invicem misceri talemque inseparabilem mixturam producere possent. Effectus utique ut species misceres, vel ut materias confundere velle, ad statuti mixturam eliciendam, ratio non patitur, cum effecta a se invicem distincta sint&maneant sua natura Convenit itaque mixtura speciebus materiis, 3 27. 28. inst. derer.

divis non statutis, quorum effecta a se invicem distincta manent. Ut itaque Paul. oet nulla statuta ratione objecti considerata, mixta dari posse concedit , sic pari modo nulla solida ratio occurrit mihi, quae me ab hac sententia, etiam quoad hunc effectum statuta considerantem, deflecteret, cum hoc respectu aeque a potiori denominationem locum habere posse , ac objecti respectu, rationis identitate assirmare cogar Mixturae enim necessitatem in eo ponit doctissimus Vir, quod scit quaedam statuta partim intra partim extra territorium vires exerantes at nullum statutum,

si re in rem, sive in personam, sit de ratione juris civilis sermo i

stituatur, sese extra statuentis territorium extendere, idem Auctor loco dicto fatetur , quam doctrinam adeo veram puto , ut semper vera sit, nec unquam falli queat est enim regula certissima, nullam exceptionem admittens, quod extra territorium impune non

paretur, cum ibi omnis potestas jurisdictio deficiat, qua cessante , cessat statuti ligamen Optime ipse Voetius dict. loco n. 7.

inquit, ut civitas quae civitati non paret, alterius civitatis consuetudine non ligatur , aut expresse aut tacite , ita statutum civitatis unius , nec expresse , nec tacite in ordine ad alteram vires exserere poterit. Absolute itaque cillimitate asserere nil vereor, nullum statutum extra territorium vires suas exerere posse , adeoque rectissime localia vocari, cum omnis localis potestas, tam ecclesiastica quam sarcularis, territorii finibus circumscripta sit. Huic convenit quod Gai tradit lib. a. Obs 2 q. nulla scit statuta extra territorium extendi posse , sive disponant circa personas, sive circa

bona.

133쪽

bona. Cui non obstant, quae de personis extra territorium ex istentibus , tamen alterius territorii statuto affectis , ad serri

possunt , ipse enim Voetius haec personalia statuta quoad hunc effectum limitatin restringit ad subditos, quos haec personalia jura

comitari dicit, exteros peregrinos excludens , C rationem , uti inquit, quod ab alieno territorio nuPam qualitatem accipiant recta

inique ratiocinatio, quae pro nobis rem decidit, nostra enim sententia est, statutum personale aeque ac statutum reale limites imperii non posse excedere. Quod enim statutum personale operari dicatur extra territorii fines, quoad personam fortasse, alibi extra territorium existentem , illud non importat, illud statutum cxtra territorium jus diceres, cum illa operatio statuti oriatur potius cet cientia personae , ipsi ratione bonorum ibi sitorum obveniente, vel ipsi in territorio existenti inusta , .lbjectus enim extra territorium degens, subjectionem quandam radicalem se habituale retinet, quam qualitatem , ut ossibus ipsius inhaerentem , ubique secum fert, adeout illius qualitatis intuitu , quoad illum statutiestectum, in illo territorio existere intelligatur. Statuunt insuper DD. obligationem statutorum personalium extra territorium quoad subjectos, magis oriri ex tacita juris limo . nis prorogatione , quam ex statuentium potestate, adeoque ex tacito consensu lapprobatione subjectorum. Potest praeter haec asscientia oriri , uti dixi, mediantibus bonis in territorio sitis, sic statutum ligat sorensem, quoad bonascit. in suo territorio sita, adeout proprie assiciat bona non personam. Stat igitur inconcussa haec veritas, scit nullum statutum extra ter ritorium vires exerere , ωjus dicenti consequenter impune non pareri. Quaestio ergo , qua quaerunt D. an cives patria extorres, legibus patriis astringantur ex hac nostra doctrina facillime resolvi potest, de qua vid Bernard Barii de potestate legis municipat. in adsenas indigenas di visit. a. s. unic. Et huic doctrinae conformes sunt illa regula a P. Voetio traditae allegat loco, quarum prima est, statutum personale tantum rare subditos territorii, ubi satutum conditum est, non autem forens s licet ibidem aliquid agentes.

134쪽

Secunda et i , statutum personale non ascere personam extra te ritorium , sit ut pro tali non reputetur extra territorium , qualis

erat intra.

Tertia est, personalis qualitas non potest extra territorium addi personae non subjectae. Quarta est, statutum personale ubique locorum personam comitatur, in ordine ad bona intra territorium statuentis ita , ubi persona secta domicilium habet. Vel etiam in ordine ad poenam , a cive petendam se poena civibus sit imposiva non tame statutum personale sese regulariter extendit ad bona immobilia alibi sita. Eodem modo itaque quo statutum personale extra territorium personam forensem assicere dixi , mediantibus scit bonis ibi sitis, eodem inquam modo, assirmare possum etiam statutum reale bona extra territorium sita suo modo assicere, mediante scit persona sibi subjecta, in alio territorio etiam bona possidente, in quantum scit persona sibi subjectae, ratione bonorum in alieno territorio storum ad se pertinentium, collectam imponit.

Et hoc modo judex quoad bona in alieno territorio sit , jus dicere potest, scit mediante persona sibi subjecta, ad omnia personae accidentia potestatem habet sic interdictio bonis pro8igo facta , aut alteri, omnia bona comprehendit, etiam alibi sita id enim ratione personae , quae sui fori est, judex pote', ut inquit Costat ad . . t de agnosi alend. liber Vid. artol in l. al n. i. . de uri id omn jud. insichol resp. 88. quaest. 2.

Harimann. lis 2 tit. I. U5. Ut tamen executio realis a iudice

loci fieri debeat licet enim judex subjectum suum possit privare bonis alibi sitis , cita quoad illa bona, praedicto modo jus dicere, attamen executio realis per judicem loci in quo bona sunt,

expediri debet Costat ad dict. l. s. uti ad L s. f. de judic.

Cum igitur nullum statutum extra territorium vires exerere proprie dici queat, uti me satis adstruxisse confido, evidenter sequitur , quoad hunc effectum corruere fundamentum quo statuti mixtura niti videbatur. Nec majoris ossicaciae erit esse ' us dispositivus, modum vel blennitatem actus concernens , cu)us effectus respectu etiam statuta

mixta

135쪽

inlata admittenda esse Voetius opinatur: cxistimo enim haec solen-

QV0 in prioris generis solennia,

sunt, vice versa, in tantiam ut semper ad personam vel rem re

f ri queant, sic omnis necessitas , qua dam statuta mixti

dicere cogeremur, est sublata. Fustra Burgund ad consitivis ira 3. I. n. I. urget statutum ne ερ 'x ρηy personale dicendum, quatenus respicit etiam mobilia extra terratorium, de caetero autem reale esse Iuu isti vir doctus . ut inquit c se ac veli art. i. n. a. pereens non enim ideo nobilia extra territorium existentia, secundum sta inormam reguntur, quod flaturum extra territorium vires extendat

2 νς per vale sit sed quod hares vaga ibi existere intestigan

tur, ubi paterfamilias larem , rerumque ac fortunarum suarum Dmmam constituit quodcunque ergo judex domicitii de rebus erit, ita quoque de quibusvis patrisfamitias mobilibus ius sit.btatuta igitur sunt vel realia vel personalia ut autem coanosca-

rhi , ut olim artolo placuit, sed

'iubsecta materia iudicandum puto, adeoque non cui quid ve-atur aut permittitur aut qua ratione, cujusve personae intuitu i Vm. iud ipsum untaxat, quid quale sit quod in dispositionem statuti venerat, considerandum est, uti erudite docet Ro-denburg de Iur quod rit e sat diffisit. I. cap. 2. Quando itaque Ratutum primata dirigit alicujus bona, sive actum hominis intervenientem requirat, sive non modo objectum circa quod principaliter versatur, reale sit, reale esse existimo. Statutum igitur, ut prius in genere loquar, conjugalem bonorum communionem ducens , non est personale sed reales, cum ob;ectum totum reale sit, primario, principaliter res ipsas assiciendo, communio statutaria enim potissimum rerum alienationem spectat. Quamobrem rectissime a Patriae meae ordinibusiancitum, statutum largitionis conjugalis , extra mutui usu ructus causam prohibitorium, reale esto. ut videre est art. I. eu constit. Ultrfecit. cibi Cesel. Pari

136쪽

Pari modo memorati ordines Ultrajectenses , statutum filiosa-

milias testamentum condendi jus tribuens reale declararunt, uti ex art. 16. dict. nove L constit constat. Errat igitur Molinaeus noster , existimans statutum nostrum

ideo personale dicendum , quod primario Virecto super actu

dispositione personarum contrahentium matrimonium disponat consit L 3. 8 habilitas enim vel inhabilitas contra jus commune ad actum particularem a statuto indita personae, non efficit ut statutum evadat personale, praesertim si actus ille particularis circa res dominium transferendum versetur. Illa statuta personalia sunt, quae pure de personarum statu agunt. Non sufficit, ad statuti per sonalitatem serendam , ut sorte dispositio ejus quodammodo quoque personas concernat, modo objectum primarium circa bona sit. Sic statutum Bruxellenses, quo nec patri nec matri licet praelegatum, aut ullam praerogativam liberorum alicui testamento adscriberes, ut ita inter liberos servetur aequalitas, realium numero recte annumeratur, adeout ad bona extra territorium Bruxellens sita non pertinere , rectissime Brabantiae Senatus unanimiter intellexerit, teste Stokman decis 28. personae enim per consequentiam tantum in dispositione sunt, cum testamentorum materia ad jura personarum non spectet, adeout potius personae hoc casu in nunciatione quam in disposivione dici queant. Et ut de statuto Bergensi in specie dicam, scit art. I. it vanuersio lenis en,successse. c. quod ita sonat alleonroerendegoedereriso me ingebrachi ais verstorven, ais lyn mysen, Hovem, Landi, Eeen de en Gronden an eruen, gelege binne de Stad en ' hero an Bergen e oochalle vercrege goedere , vae dase gele

goeden mare, ten mare dat inde Houwelijx Voor aerden, tu seu an ena ij, anderi are onder pro m. Si unquam statutum reale dici queat, hoc utique reale dicendum est, tam ex Barioli quam ex odenburgi sententia nil enim

137쪽

in dispositione nullae , sed in nunciatione tantum a bonis incipit, ut artolus voluit, it verbo dicam, ipsius dispositio tota

realis eri.

Non obstat primo , si quis hunc articulum non de successione,

sed de divisione ex praevia communione conjugali sultante agere contendat nos enim illum articulum non realem dicimus, quod forte de successione agat, sed quod circa bona dividenda disponat, adeout nobis perinde sit, utrum de successione, an de divisione, ex tali communione orta, disponat, cum dispositio idcirco non minus realis sit, quippe qui statuimus, communionem non e per sonali contractu, sed c statuto descendere. Quinimo licet communio ex personali contractu descenderet, quod tamen nullo modo concedimus, divisio bonorum ex ea profuens, nihilominus realis , inuidem, ut ita dicam , reatissima est, adeout nobis ad realitatem hujus articuli adstruendam, sussiciat, bonorum divisionem ipsius objectum esse, nil interest ex quo titulo illa divisio profluat. Non obstat secundo, si quis persenalitatem redolere dicat, verba statuto inserta, en oci alle Percregengoederen, Nae datsegetegenetiyn, id est, etiam omnia bona acquisiti, ubicunquesta ac si horum verborum ea esset vis cissicacia, ut de bonis alterius territorii, i extra sui territorii limites, disponeret , statuti pers natis instar, cum statutum reale res alienas legibus suis alligare non possito plures enim rationes, hunc nodum solventes , dari possunt , quas cunctas Lectori suppeditare decrevi, cum saepius contingat, ut multis sagittis in vanum excussis, ultima scopum feriat. Respondeo itaque primo, illa verba ubicunque ita referri posse ad verba antecedentia, scit binnen de Stad en Hryhyt an Re en, ic inferunt generalitatem quoad illam dioecesin, ade ut de bonis ubicunque in illa dioecesi seu Provincia sitis, loquatur, si hoc sensu verba acceptantur, statutum extra territorium disponere dici nequit, sed ut Provincialis urisdictio vim suam extendit per totam illam Provinciam , quatenus statutum Civitatis dominantis reputatur jus commune Civitatibus subditis comprehendit itaque cuncta bona, Bergens jure comprehensa, licet illius Dice- ces eos

138쪽

cestos limites non egrediaturi, eodem fere modo , uti res se a. bet in confiscationis sententia, cum in aliquem a Provinciali consilio animadversum est, utique si ille bona habeat, Toparchis inferioribus imperii jure subjecta, unicuique corum vi illius sententiae, acquirentur pro ratione & mensura imperii, reliquam vero partem bonorum, quae ad inferiores non pertinebit, fiscus Principis in rationem transmittet , uti tradit Burgund ad cons. Fland tra 2.

Quod si cui haec responsio dictorum verborum tenori non satis

convenire videatur, utpote latiorem significationem importanti, res p. secundo statutum reale sese extra statuentis territorium extendere , in quantum a supremo Principe est confirmatum , qui utriusque territorii Dominus est , nam statutum vires sumit effectum a Principe confirmantes, qui cum super omnibus bonis

jurisdictionem habeat, potest urisdictionis defectum supplere, quod penes statuentes erat judices quoque qui sub illo Principe judicant ac ab eo jurisdictionem habent, possunt de illis bonis,

virtute principalis potestatis, decernere, judicare arg. l. 8 in II. de cui Zod reor Thesaur. lib. 2. quaest. s. n. 3. Haec itaque consuetudo ergensis, cum a Principe fuit confirmata , illius Principis urisdictio sese latissime extendebat , cui consequens, nil repugnare ejus realitati in hoc casu specialam hanc extensionem ei tributam esse, illud enim ubicunque de toto dominio Principis confirmantis intelligi debet, adeout sic in persona Principis confirmantis considerata, ex qua omnem sortitur vigorem auctoritatem, extra territorium se non extendat, ed intra imperii pomoeria claudatur. Pari modo ac bona commissa in quacunque Provincia, de Jure Rom. uni fisco applicabantur, quod omnes Provinciae uni subessent Imperatori, quod moribus nostris, propter diversa territoria locum non habet.

In praesenti itaque illud ubicunque accipiendum erit de iis locis, quae eidem Principis confirmantis imperio subsunt sic illis verbis aer ase elege Ajn satis sua energia constat, ubicunque enim est omnibus in terris, in quibus illius Diceceseos Princeps dominatur, ulterior extensio dari non potest per rerum naturam,

139쪽

cum impossibile sit ut quis in alieno territorio lure disponere queat,

sermo autem universalis ad ea trahi non potest, in quibus deest potentia Craueti consLiῖq. n. 18. Nam statutum, quamvis indistincte loquens, nil excipiens vel reservans, sed generaliter etiam universaliter in verbis suis procedens, suapte natura ad jus comis mune restringitur, secundum illud intelligitur, & ad jus te minos quantum fieri potest, reducitur, ut minus ab eo recessum sit, ne alter laedatur Mintellectiam recipit a concedentis mente qui non creditur aliquid vello, ultra sibi possibilia, sibique concessa termissa, adversus quae sermo generalis muniversalis astendi operari non debet Giurb. ad con uet. Me sanens cap. I

Et quod si cui haec solutio nondum placeat, resp. tertio hoc statutum illis verbis decidere quaestionem inter D. valde agita tam circa acquaestuum societatem, vi consuetudinis introductam, utrum scit consuetudo circa bona stante matrimonio acquisita quae acquaestus vulgo dicuntur, inter conjuge communionem inducens, in suo territorio duntaxat vim exerat, an vero acquaestus ubicunque sitos comprehendato Hanc quaestionem consuetudo decidit, dum acquaestus quoad situm, ut bona mobilia considerare videtur , ac instar talium utpote domicilii statuti dispositioni subjacentium, ex aequis partibus dividere jubet. Quaestio sane, quae non omni caret dubio quod enim acqui-sta judicari debeant secundum domicilium acquirentium , non rei situs, multi D. opinantur, Joc ita decisum esse , refert Papon lib. Is tit 2 arre'. s. Is Idem testatur Collat ad I. 6 s. f. de judic. Quae sententia duas rationes habet, illud enim tacitum de quaestibus pactum, quod matrimonio ex cossaborationis natura inesse supra diximus, in omnes res soli regionumque omnium conventio transitoria videtur, cum bona acquisita personis, ubicunque sunt, accedere dicantur , non mirum igitur, ut naturam principalis induant. Eadem autem vis taciti qua expressi. Huc facit maritum acquaestuum dominum fieri, quod in bonis patrimonialibus secus obtinet.

et Quod

140쪽

Quod me attinet, cum supra admonuerim, in praesenti de horum bonorum communione non quaeri, hanc quaestionem in meis

dio relinquam, cum inter hanes nostram quaestionem diversita tem quandam demonstrasse obiter sussiciat, cumque in praesenti statuti Bergens realitatem asserere sola intentio sit. Nil obstat, quod forte bona acquisiit in tali territorio sita sint, ubi dispositio dispositioni hujus statuti contraria viget, adeout judex rei situs, secundum suas leges quoad illa bona contrarium pronunciaturus sit, tali enim in casu in erciscunda familia semis aestimationis conjugi superstiti praestandus erit, uti obtinet in eudo quando illud stante matrimonio communi aere emptum, soli marito investito cedit. Et hoc modo statutum domicilii semis a stimationem conjugi dando jurisdictionem salvam exercet, uti hoc ita nuncupatim quoque apud Antverpienses sancitum est tit. I. art. 63. 63 ubi idem jus quoad bona acquisita, iisdem fere verbis sancitum reperimus, adeout ad hoc statutum Bergense,

quoad hanc clausulam, interpretandum, non parum conducat.

Hoc statutum Bergens itaque hac dispositione , nullam qualitatem bonis extra territorium sitis imprimit, nam hoc impossibile est, sed superstiti duntaxat concedit actionem personalem, quae ad aliquid dandum vel faciendum ex natura sua dirigitur , adeout heredibus defuncti talem divisionem injungat, & sic extra territorium disponere dici nequit, cum disponat, aut quoad personas sibi ratione domicilii subjectas, aut mediantibus bonis in hoc territorio , ex divisione ad heredes, forenses sorte, pertinentibus,

sitis.

Nec haec actionis personalis conces o statuti realitati repugnat, cum nullam contradictionem, me judicio, implicare videatur, in rem disponere, ac ideo reale dici, in subsidium actionem personalem concedere, ad illam dispositionem exequendam. Ultim denique puto ad realitatem nostri statuti adstruendam sussi cere, dispositionem ejus mere realem esse, etiam illam quae acquisita bona ubicunque sita concernit, designat enim tantum modum dividendi. Considerat quoque illa bona ut mobilia, ac si in familia crciscunda mobilium naturam induerent, qua semper in domicialio

SEARCH

MENU NAVIGATION