Decisio Brabantia super famosissima quæstione [...]. Nuper in suprema Brabantiæ Curia [...] ventilata. By Joannes Andreas vander Muelen

발행: 1698년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

111쪽

quaque voluntate, tum enim coalescunt in unum hominem coniuges , cum eorum animi per nuptias junguntur , non tum demum cum corpora miscentur consensus enim, qui nuptias ficere

dicitur in . o. g. de C. Dr animi operatio est, concubitus corporis. Rectissime itaque Broum de jure mus '. tib Σ. cap. 28 inquit, quod scit nimis carnalis eorum argumentatio est , qui tunc demum unam carnem fieri neogamos asserunt, cum consuetudine con)ugali utuntur. Sunt, alii qui hanc uitatem carnis exponunt ratione sobolis , quae ab utroque parente proveni an qua caro utriusque o scit. Quarto, ea praecedenti ratiocinat ne constat, bonorum communionem Romanis plane incognitam fuisse ' quidem adeo incognita iis fuit, ut Martiat. b. . pur. 7s. Nim ob eami ponte constitutam, adaeque laudibus earum , quo initis vitam impenderunt quae tamen communio, si ex mat monii contractu duceret originem, esset utique principalis illius contractus effectus omni itaque verisimilitudine destituitur , mea sententia, Romanos latuisse ignorasse hunc principalem matrimonialis contractus effectum, cum tumen non ignorarint caeteros illius contractus, ut ita dicam, manus principales effectus, qui omnes in jure enumerath sunt. Ut taceam, conjugalis societatis conventae exemplum occurrere in

. s. g. - de aliment i, cibar. Mat. Certe Romani , quibus debetur totus juris Oceanus, aeque

noverunt ne tum causae ac causam ipsam, aeque filiam , ut ita loquar, ac matrem aeque norunt actiones ac obligationes, licet

actiones sint obligationum filiae. Sic ex prisco illo vitae iecisaure, servitus originem traxit, hoc autem se itutis jus Romanis

aeque notum ac Ius vita necis Pari modo contractus emphyleuticus locationi condactioni, emptioni venditioni originem debet g. . in . de locat conduct tamen, ut ex dict. s. con-ltat, Romani non minus noverunt vim, naturam contractus emphyleutici, quam duorum illorum contractuum , ex quibus emphyleusis suam mutuatur originem.

Si itaque Romanis fuerit incognita conjugalis bonorum communio, uti fuit, nobis vero cognita sit, utique verius puto sta

112쪽

tuere, communionem illam , non e matrimonii contractu in se spectato, Romanis aeque ac nobis noto , sed ex moribus nostris ducere originem, ac proinde statutum loci communionis causam introductivam esse. Et huic non parum opitulari videtur, quod tradit Groeneri eg. d Iob, C ad tit. C. unde viri uxor, inquiens, mores nostros binorum successioni unde vir uxor, qua Praetor de jure Rom.

antiquo , deficientibus cognatis , ad excludendum scum , conjugem superstitem admittebat, ad bona conjugis destincti, surro. gasse, propter hodiernam conjugalem bonorum communionem. Ex qua Praetoria conjugum successsione apud Romanos, quinto non inepte argumentari posse existimo pro nostra sententia, scit. quod ex illa Praetoria successione, qua conjux conjugi, ante juris novi constitutionem, deficientibus omnibus eognatis demum sibi

invicem succedebant, maxime evincitur, matrimonii contractum non tam mutua bona, quam quidem mutua corpora communicare,o in contractum deducere. Si enim bona in eo contractu comitarentur seu sequerentur personam, vel si jus in mutua bona profluet et ex jure in mutua corpora, adeo ut bona ejusdem juris cense uda essent, uti censentur personae , sequeretur utique , uti conjux conjugi proximus est, in tantum ut conjuges, ex praecepto divino, parentes relinquere , ibi mutuo adhaerere teneantur,

habitur inter sese proprios suos quasi nidulos, suavis ima perpetuae consuetudinis domicilia , sequeretur, inquam , conjugem abonis conjugis defuncti , nec liberis , nec parentibus, nedum cognatis a latere venientibus, excludi ratione vel jure potuisse, ae ad selum fiscum excludendum admissum fuisse , sed ut ratio nataturalis addicit liberis bona parentum , primo loco ita eadem illa

naturalis ratio conjuges ante omnes, ad mutuam successionem vocasset, non solius fisci intuitu , ut inter alios consortes quoque talis successio recepta est, L n. C. si liberi. Imperiat socius me herede decesserit. Qit. C. de hereditat. Decur in caeteror. , si quis rasseter C. de Episcop. . Cur sed ex ipsius uris naturae immutabili dictamine quod tamen cum nec jure antiquo obtinuerit, nec jure novo vel novissimo receptum fuerit, existimandum

113쪽

dum cst hentium bona sed personas tantum cspicere. Ut sileam , in Brabantia , conjuges deficientibus consa noui iacis cunctis, ne quidem scum a successione excludere, de out moribus Brabantinis titulis Codicis unde vir uxor plane abrogatus conjuges sibi invicem non succedant , uti tradit Itoc mans deci . M. Sexto, ipsi matrimonii definiti nostram opinionem confirmat, cum illa solas personas, earumque statum ac conditionem respiciat, adeout ex illa nulla bonorum communio inferri queat. Nam cum desinitio debeat continere essentiam S vim des niti, ejusque naturam explicare, juxta l. I. g. r. f de dolo malo. eridenter sequitur , quod ex definitione apte deduci non potes , illud non posse poni inter naturalia definiti, vel ex definito posse derivari cum itaque e matrimonii definitione , bonorum communio erui vel derivari nequeat, utique concludendum opinor, illam ex contractu matrimonii suam non ducere originem. Non equidem inscias ire possum, matrimonium esse dioini atque humani juris communicationem , uti definitur in l. i. f. derit nuptiar. itemque uxorem esse sociam rei humanae in divina domus ex . . C. de crim expil hered nec non dominam quodammodo rerum mariti vocari in . . . de A. rer amotar adeout Ulpianus ofugum familiam commixtam esse , unam domum pronunciet in . . . I s. ad S. C. Syllan haec Omnia tamen non important communionem bonorum nobis usitatam, statuta riam scit ex matrimonio derivari, cum illa bonorum communio, quae ex dictis erui potest, tantum, honoraria sit, quin inter Romanos obtinuit hoc est, honoris causa maritus uxor socii dicebantur , omnis fortunae una domus, commixta familia, cum tamen re vera distincta haberent patrimonii, adeout marito bona parapherna aut receptitia uxoris, ea invita, ne quidcm tangere liceret. l. 8. C. de pact convent ut supradictum.

Et ex hac honoraria communione descendit, quod uxor idem forum , candem familiamin dignitaten cum marito participet, L 63. f. de judio Lia. C. de dignitat distinctis tamen utriusque M patri

114쪽

0 DISSERTATIONI s patrimoniis. Quinimo haec patrimoniorum distinctio et allegata l. r. f. s. s. ad S. C. ' an manifesta est , ubi Ulpianus de

monstat res viri non si proprie uxoris , nec res Σoris proprie viri, inquit enim, si vir aut uxor occis si proponantur, de servis quaesti habetur quar tuam neque viri servi proprie uxoris dicam tur, neque uxoris , proprie viri r scd quia commixta familia st, Crina domus est, ita vindicandum atqγ in propriis servis, Sena- natus censuit Proprie igitur si loqui velimus cum juris regulis, nisi societas ipsa rerum, inter conjuges conventione contracta sit, neque res viri sunt uxoris, neque res uXoris viri, licet nota solum in cadem domo contineantur, sed etiam in promiscuo usu sint omnia quasi commixta Commixtio utique in se spectata, absque

ulteriori voluntate communicandi, non indui communionem, cor

pora enim ista discreta manent,&singula suam speciem retinent, ac in sua substantia durant, . quod sifrumentum 28. inst. de rer. divisin in hoc commixti a confusione differt, quod si ii confuso proprie sit perpetua, adeout res non possit separari vel discerni,

cum ui aliam materiam transierit commixtio autem temporalis est, cum commixta res separari queat. Frustra quis ad antiquam illam conventionem recurreret, qua uxor in manum viri conveniebat, ac ex illa communionem inferre contenderet illa enim conventio , praeter Iram quod illam

pro nostra sententia magi me militare supra docui , illa, inquam, conventio, licet uxori jus heredis sui in bona mariti tribueret, vice versa in bona uxoris viro, non inducebat bonorum communionem , adeout uxoris mariti bona illa ita confunderentur commiscerentur, ut nulla esset juris inter illa distinctio, atque domini possessio, insus fructus communes essent, minime, contrarium enim ex eo constat, quod bona uxoris tantum dotis nomine ad virum pervenirent, quodque etiam antiquissimis temporibus, maritus lucrari certis casibus dotem potuerit, veluti propter adulterium uxoris, repudiata uxor, vel quae divortisset, dotem suam a metrito recuperare. Praeterea si filia familias nupta esset,ca neque in potestatem mariti ipsa transibat, sed in patris potestate remanebat, neque bona sua in maritum ita transferre potuit,

115쪽

ut uri parentum praejudicaret, cum posterioribus temporibus, quil, is valde potestas patria imminuta fuerit, cum in persona fi liorum, tum in bota s, tamen ea ara parentes perpetuo retinue rint , ut de filias in porcstate haberent, non mariti, dotem quam pro filiabus dedissent, cum iis communem haberent. I. . de lib. exhib. . . . de jur dot Quod saltem de usu olim ductis satis affirmari potest, non enim credibiles, ut quae per res, libram in viri manum consensu patris convenerat, in patris potestate permaneret ita nim una eademque mulier fuisset mater familias .filias amilias, ta duarum familiarum mulier, quod juri invisum. g. io in i de bere ab intefit Hottoman. U. adiit debit. Vt cap. q. Et quid multis communionem bonorum conjugio nec induci nec unquam inductam fuisti , videnter satis probare confido, rigidum illud interdictum de donationibus inter mim est uxorem, quo conjux conjugi quid donare vetatur : si enim cunctarum re rum communio inter conjuges obtineat, adeout nil inter eos sit, quod non uterque pariter suam dicere queat, quid opus tam diligenti interdicto fuit pInsuper, quorsum speciali lege opus sui , qua statuendum,

conjugi caeterarum rerum usit legato , uxorem cum viro in promiscuo usi eas res habere pose, uti sunt verba l. p. f. de Gu Cr habitat. utique, si natura matrimonii res uxoris, res viri resviri, resigori essiciat , res ipsa absque hac speciali lege hunc promiscuum usum dictare videtur. Pari modo, si uxori usu aedium vel habitationis relicto, fricto mero jure maritus cum ea habitare non posset, nisi forte hoc ex benignitate quadam specialiter a lege fuisset permissum , uti hoc benigne receptum est a Quinto Mutio, qui primus hoc ei admisit, ut Ulpianias testatur in l. . . I. f. de usu 2 abit. Q.

ne forte matrimonio carendum foret, cum uti vult domo adeo ut sic

usus effectu destitueretur ob quam rationem quoque in stipulatione existimant DD. speciale hoc est in viro uxore, ut servitus itineris vel habitationis eorum alteri constituta , alteri debeatur exl. ii I. de velis ob , haec omnia certe, similia, ouae ex ure M 1 ad

116쪽

D A Tam a sud ferri possent, si exacte ponderamus, reperiemus, . illa omnia, tot veluti tela esse, quibus diverso modo praetens conjugalis communi ouoad bona oppugnari potest. Si enim E. . penitius intaspiciamus , cur servitus habitationis vel itineris alteri conjugum constituta , alteri stricto jure non deberetur , illius uris rationem in jure manifestam puto, it servitus regulariter constituitur, aut testamento, aut contractu, atqui nec in testamento, nec in contractu subauditur persona l. I 26. f. a. f. de verb. bl ergo si tibi in testamento vel contractu servitus constituatur, alteri non debetur cum itaque ut quid speciale in conjuge statuatur contrarium, scit ut talis servitus alteri eorum constituta , etiam alteri debeatur, sequitur, conjugem quoad conjugem, bonorum respectu , inter

quae .servitutes numerantur, ut personam extraneam haberi injuris puncto, quod jus propter duram conjugum separationem tamen mutatum est, nisi enim hic juris rigor ex aequitate esset sublatus, conjux etiam ille alter esset quoad conjugem , respectu servitutis constitutae, adeout illa cum conjuge frui non posset,

quod iterum communioni repugnat. Et ex hisce satis perspicuum eo , a quae ex ures mano ad communionem bouorum conjugalem adstruendam, allegavimus, nullius ponderis esse, sed contra satis multa in ure Rom. occurrere, eg quibus ratiocinando apte inferre possumus, conjugium in se spectatum , bonorum societatem non inducere, nec unquam induxisse.

Ejusdem farinae argumentum nobis quoque suppeditat . ult. f. de in rem es ad quam legem eleganter Groene eg de Z abrog ita tradit hic textus Q. I a. f. de praescript veri, rei familiarisae domesticae imaginem inter conjuges Romanos exhibent, qui sep

ratis inter eos bonis, alter alteri quoi extranei videntur. Huc quoque facies, quod uxoris bona pro marito debitore nee capi nec distrahi possunt l. uxorem Iz. C. de Decur l. I. Q ad LPul de viet tit. C. ne uxor pro marito.

Jura igitur quae conjuges socios appellant, ad communicativam

bonorum societatem non reseruntur, prout civiles societates sunt, sed ad cohabitationem is omne consertium , ac communionem divini ac humani juris, uti inquit Conan lib. 8 comment cap. I.

117쪽

adeoque ad vita societatem, ex prima illa communione, Marctissima co: junctione, a Domino instituta descendentena, adeo it haec societas, reli tutas quasdam illius felicissima cohabitationis , quae jnter primos conjuges erat, contineat, uti docet eruditissimus ut is interpres Balduin ad inst. t. de patr. potest. Id uic convenit quod Scipio Gentii tradit de donat ini vir. Θuxor lib. I. cap. Is , inquiens, quod uxor socia sacrorum io-norum omnium , item divinaris humanae domus dicatur , id

non ad veram communicationem bo/rorum lucrorum pertinent,

quam ad usum domesticum, summamque conjun tionem. Vid. o thosted ad dict. . . C. de rim expil hered. ubi inquit, quod

divinae domus societas , nil aliud denotat in dicta lege , quam βο-

cietatem religionis si sacrorum. Quod si quis ulterius instet, inter virum uxorem societatem quandam necessario contractam esse , propter naturalem charita

tem ex illa aristissima conjunctiones mutua affectione profluentem, ut is illo promiscuo rerum usu promiscua illa cohabitatione, sicut non dissimili ratione ut Paul filios vivo patre, substantiae paternae, quodam modo dominos existimavita in suis. f. de lib. 2 posthum ipsi respondeo, me non negare societatem

quandam inter conjuges matrimonio contrahi, minime existimo enim non tantum societatem personalem, Verum etiam de realem inter conjuges esse, sed alio sensu ac nostri adversarii primo enim ex ipso matrimonio tantum oriri puto secietatem animorum corporum, quae est socictas arctissima, non bonorum, nam ma-: tale conjugii est conjunctio animorum primari , secundario corporum, formale in individua vitae consuetudine consistit. Secundo , soci ta rerum , quae inter conjuges obtinet , meo judicio, non est statutaria illa communio de qua noster sermo, quae concernit omnia bona quae quilibet nuptiarum tempore possidet,

sed communio quaedam acquisitorum, hoc est, eorum quae in fu turum acquirentur, qualis societas acquaestuum a DD. vocatur, quamque non tam ex ipse matrimonii contractu , quam quidem ex mutua cohabitatione , vel potius ex mutua coIaboratione descendere eristimo, quaestus enim intelligitur, qui ex opera cujusque M a descent

118쪽

cosiaborati cxpresse vocatur.

Et haec societas summa ratione nititur, rerum enim domesticarum cura ad utrosque pertinet. Ut viri proprium est acquirere, sic uxoris ossicium est quaesita conservare , quo fit ut uterque conserat ad sustentationem familiae , di uterque quasi acquirat: quid enim prodesset multa domi conserres, nisi intro lata mulier custodierit, conservaverit, distribuerit non mediocres ergo utilitates ex hac uXoria custodia proveniunt, nam omnibus notum est, rebus servis in cujusque domo opus esse, ne quorum copia & ope res familiaris administrari non potest , in hisce autem rei domesticae moderatio ex magna parte continetur , quae nisi consiliis iraeceptis uxoris stabilita sunt, latissime evagari solent. Quod maritus igitur oris facit, uxor intus operatur. Hinc Balduin ad inst. it. e vir potest notat, Scripturam sanctam uxorem saepe appellare aedificium, quod ea procuret oeconomiam. marito praeparet tueaturque certas sedes, quasique suavissimum nidum Uti Geometrae ferunt lineas .superficies non per se , sed una cum corpore moveri: sic uxorem habere affectum nullum proprium convenit, sed studia, curas, risum, communia habere cum

viro Lud Cael. Rhodigin antiq. DE Z. lib. 28. cap. 22. In hoc maxime quadrant, .notatu digna sunt , quae Tacit. de moribus Germanorum tradit, cap. 8. dotium rationem describens dotem non uxor marito, sed uxori maritus affert. Intersunt parentes propinqui, ac munera probant: munera non ad delicia muliebres quaesita, nec cuibus nova nupta comatur, sed boves C frenatum equum , scutum cum framea gladioque. In haec munera uxor accipitur atque invicem ipsa armorum aliquid viro a sert. Hoc maximum vinculum, Lec arcana sacra, hos conjugales Deos arbitramur. Ne se mulier extra virtutum cogitationes

extraque besiorum casus putet, ipsis inoipientis matrimonii auspiciis admonetur , venire se laborum periculorumque sociam , idem in pace, idem in praeli passuram ausiuramque. Hoc juncii boves, hoc

paratus equus, hoc data arma denuntiant. Non est itaque haec societas leonina, ratione uxoris, ut per peram

119쪽

peram opinat a Costat. l. r. . de donat in . . r. Crisaeorquem sequitur Scip. Gentii de don it int vir uxor tib et ca is nam nil iniqui continet sicut enim Deus mari Ο res agendas delegavit, ac in domum eas inserendas docuit, ita placuitiummo Nummi illis rebus in domum illatis servatricem adnita e re quae custodiendo foris parta marito opem ferret. Nec hoc minor ponderis est , quam ipsius viri ossicium, quod extra do

mum exercetur. Uterque igitur, suo munere fungendo, parem diligentiam praestat, aequum itaque ut par commodum uis uepercipiat. .

Et hanc societatem inter conjuges obtinere, nobiscum agnoscit

Joann. opea tradi de lucr maris. Maor. cap. s. n. q. ubi itaria quit ne me lasse sod meter maritum , si uxorem si eou- tracta societas omnium bonorum, nam bona quae quilibet eorum a bet tempore nuptiarum , sua remanent sed solum contrahitur societas eorum, quae in futurum acquirentur. Et cap. . . . naturam hujus societatis explicans, inquit, non matrimonium, sed mutuam habitationem hujusmodi societatem causare, in tantum, ut illa

non censeretur inducta, si seorsum habitarent ob rationem, uti puto, quod seorsum habitantes, non possint collaborare , e qua cogaboratione societatem hanc nasci supra diximus , adeout hoc modo hae sententia cum nostra conveniat. Cui consequens est , societatem hanc restrin cndam csse , ad illum quaestum , qui constante matrimonio fit, illa omnia itaque qua coeuntium propria ueculiaria fuerunt, sive successione, sive labori industria parta , vel quoquomodo alterutri obvenerunt , decursi quoque reditusis pensiones , ad tempus usque nuptiarum, ingulorum illata sors est sortis vice fungi debet, ratio est, quod id omne ex collaboratione non provenerit. Sed, ut in viam redeam , argumento septimo e lege Romuli ex qua ipsi contrariae sententia fautores , bonorum inter conjuges societatem accersunt, ac asserunt, antiquo Regio jure , societatem inter conjuges non modo quoad sacra trophana, sed etiam quoad bona omnia introductam fuisse, uti hoc probant ex Dion. Halicarnasi antiq. Rom. lib. 2. cap. s. mulier, inquit Romuleja

120쪽

lex A. viro legitimc of Vcta forat Varum sacrorum eo a illi ' o. Utque domus ille dominus, ita hac domina ad quam legem ita differit Balduinus: Legitimas nuptias voluit Romulus societatem esse , ct communio

1nem bonorum inter conjVes atqae sacrorum. Et ut vir dicebat r. paterfamilias, i uxor materfamilias.

At in posterioribus Romanorum legibus, nonnulla super se videntur et eris societatis vestigia amgam miservata sit illa, quam

Romulus instituerat, inter conjuge bonorum omnium communio.

Modestinus radii l. I. f. de rit nupt nuptias esse consortium Omnis vitae , divini humani juris communicationem. In quodam Gordiani Imp. scripto , uxor dicitur socia rei humana atque dioin domus adversus C. de r. expil hered , in Paulus scribit Nervam C Cassium exi limas, propter hane summam it societatem , feri uxorem quasi dominam rerum mariti, l. i. f. ct rer amot. sed Sabinum Cassium id non probasse. Sabiniani rejecerunt , quam Γ Omulus probara , inter conjuges fortunarum omnium societatem eorum sententiam reliqui Puris- eonpulti siecuti sunt. Memini quidem 4 arvola cujusdam mariti, qui hocietatem omnium bonorum Horum cum uxore sui, per annos

amplius o. habuit, i. 16. . ult. f. de alim. cit, legat. sed illud ipsius te limonio esse potest, sin aliter inter conjuges, hanc

societatem iniri, quam si inter eos ita convenerit. Conventione itaque opus , ad communionem conjugalem inducendam, hoc adversariorum argumentum , e lege Romuli petitum, apte in adversarios retorqueri posse videtur, cum non parum nostram sententiam stabilia , quod Romulus communionem lege sua introduxerit: si enim ad illam introducendam lege opus fuerit, ergo non fluit ex societatis conjugalis natura, alioquin Romulus frustra illam legem condidisset.

Secundo ex lege Romuli communionem tantum obtinere in matrimonio per coemptionem contracto , cum mulier juxta acras leges in manum viri conveni se , fatetur Vese de bonor connub. societ iratit. I. n. I. non igitur in matrimonio usu contracto obtinuit, consequenter non ex matrimonii natura es personarum commixti

SEARCH

MENU NAVIGATION