장음표시 사용
181쪽
I 77Eisdem indicationibus satisfaciebat pa riter serum laetis; aut etiam hydrogala. Quae adsiduo, & in debita quantitate ,
prout unum alterumve ex his magis arridebat, propinabantur. Tandem ad inquietudines sedandas, somnumque conciliandum inserviebant pa- regorica. His offectum erat , ut omnia periculosa symptomata primo mitigarentur, dein Vero plane abigerentur; sicque aeger die circiter decima quarta in vado esse judi
Verum odio diebus dein vix exactis tumor ille leucoplegmaticus novas nobis injecit curas, novumque attulit periculum. Hic enim lente, & insensibiliter se in. sinuabat, & non, nisi dum in notabilem molem increvisset, observabatur. Quapropter sine mora praedicta aperitiva, salina, diu retica, & per epicrusim evacuantia in usum Vocabantur. Plencla desuriat. Μ Prae-
182쪽
I78 TRACTATUS Praeterea tumenti scroto applicabantur cataplasmata ex speciebus carminativis cum Vino in pultem coctiS. Cum enim ex his tam per alVum, quam per urinam multum materiae serosae, &mucosae quotidie evacuaretur, & tumor exinde successive decresceret: illis institi, neque alia Valentiora molitus fui. Quorum Ope dein intra I 5. aut I 6. dies aegrotus pristinam recuperavit sanitatem; sed non vires, quibus resarciendis longiore tempore OPuS erat.
LXXXV. Eadem sere methodo usus sui apud alios nostri aegroti fratres, & sorores; qui eodem morbo, & iisdem symptomatibus
affecti erant. Differentia tamen quoad curationem interfuit aliqua : nam duobus natu minoribus sanguis missus non erat, partim propter teneram nimis aetatom , partim quod symptomata non ut in aliis eXasperata sidereiatur. Item
183쪽
Item in uno praedictorum aegrotorum nonum annum agente tumor leucophlegmaticus ita pertinaciter affigebat, ut praedictis salinis aperiti vis non cederet, sed potius augeretur. Unde necessarium fuit ad scillam , & millepedas confugere, qui bus tandem domatus fuit.
ad A grotum VII. Hicce casus praeprimis ostendit necessi. tatem Venaesectionis in scarlatina maligna instituendae, praesertim dum magna inflammatio fauces occupat. Quo in casu fiomitatur , Vel gangraena vel suffocatio presso pede sequi solet. Hoc assertum possum pluribus aliis observationibus corroborare , sed lassiciat illa , quae eodem tempore nobilissimam D. D. Comitum de Kaunig Prosapiam attigerat. Duo nimirum Illustrissimi ejusdem familiae juvenes Comites, in Academia Sabaudica tunc commorantes, cor Μ a ri-
184쪽
1 8 o TRACTATUS ripiebantur scarlatina maligna. In utrO-que eXanthemata fere una cum morbo in conspectum Venerant ; in utroque pariter ingens inflammatio fauces Occupabat. In uno seu secundo genito, propter motum retro pulsus nulla Venaesectio admittebatur. Unde etiam factum fuit, ut in tra triduum suffocaretur aeger.
Alteri Vero, nimirum primogenito debita sanguinis instituta erat; qui quamVis dein totius fere corporis desquamationem, & decorticationem EXpertus, tu morem que hydropicum in longum tempus persessus suerit; nihilominus tamen lavente Numine J omnem hujus truculenti morbi saevitiem elusit, superavit, EVicit ; cui Deus secundam sine fine tribuat vitam, ut Magni Parentis vestigia terens, sibi, Reipublicaeque felix ViVat.
Praeterea ex hoc casu edocemur quasdam cautelas, quae Vomitum bilis, ama
ritiemque oris scarlatinae malignae solita symptomata respiciunt & quae medem
185쪽
tibus inexpertis, ut ego saepe vidi, imponere possiant. Vidi nimirum in simili-jbus casibus emetica praescribi; a quibus
non tantum febris , anXietates, deliria perpetuusque nisus ad Vomitum, augetur sed & fauces, praecipue larynX, PharγΠX lque ita inflammantur, ut aegro suffocatione necessario pereundum sit. Quapropter meliore & saniore incedimus via , si illud acre irritans temperemus , diluamus, & abluamus per illa, de quibus superius in cura dictum est;
quae tam per os assiimi, quam per Enemata injici possitnt. Neque eX enematibus diluentibus, & emollientibus, dummodo omne acre irritans, stimulansque abiit, quidquam de retropulsu metuendum est, ut quidam opinantur. Tandem quod tumorem leucophlegmaticum in nostro aegro attinet, eXinde Cognoscere potamus, quod quandoque levioribus aperitivis abigatur, quandoque Vero nec Valentissimis cedat remediis.
186쪽
AEgrotus VIII. Juvenis septemdecim circiter annos natus cubicularii apud serenissimam Sabaudiae Ducem filius laborabat scarlatina maligna cum inflammatione faucium, aliisque solitis symptomatibus ; quibus stilli. cidium narium se adjungebat. Omnia remedia , quae legitimis indicationibus satisfacere possent, in usum Uocata sunt, eXcepta sola sanguinis missione, quae, quamVis Ordinata fuisset, tamen instituta non fuit. Morbus interea cum inflammatione saucium augebatur; his accesserant deliria, convulsiones, & tandem quarta ab eruptione die morS. Vix denato aegro, & toto adhuc calente cadavere , ingens copia sanguinis CX Ore, & praecipue e naribus, effluxit.
187쪽
Haec succincta morbi, mortisque historia nos docet, quod ex inflammatione saucium, aliarumque alacentium partium Venae jugulares, & Vertebrales ita premantur, ut se in subclaviam eXonerare non possint; ex quo dein fit stasis instammatoria in cerebro, ejusque sinubus. Hoc ipsum evidentissime observamus in angina, pleuritide, & peripneumonia. His praesuppositis quisque cognoscet Vanos, inanesque esse omnes alios medentium conatus, nisi in similibus casibus susficiens fiat detractio sanguinis. In quo casu, sicut superius I. LXXIX. ostendi sanguisugas in infantibus post aures appositas optimum praestare effectum, EX Eadem pariter ratione, & quidem majore cum fundamento judico, sectionem Venae jugularis in aetate provectioribus omnibus aliis anteponendam esse. Quia haec im-
188쪽
mediate ex cerebri sinubus, aliisque ejusdem vas s . in quibus stasis inflammatoria haeret, deriVat. Ex quo patet ratio illius Observatio. nis medicis praescis notae, qua Videmus, largam narium haemorrhagiam in morbis abutis proficuam esse , stillicidium vero semper mali omnis; quia desolat, sta-sam inflammatoriam in cerebro, quam de se solvere potis non est, in gangraenam
Unde mirum non est, quod non tantum in scarlatina maligna, sed in aliis etiam morbis accutis , praecipue si sanguis non erat extractus, statim post mortem magna cruoris copia tam PCr OS, quam Per nares , quandoque effluere soleat ;quia post mortem Vasa, quae prius stri cta & integra erant, relaXantur , aut Crosa, facile aperiuntur.
Quare dolendum, quod quidam praejudiciis capti malint proprio suffocari cruorem
189쪽
Ore, quam in certis circumstantiis Venae sectionem admitter C.
Adolescens syntaxeos studiosus tredecim circiter annos natus 176 o. in Novembri assiciebatur scarlatina maligna hoc modo: Prima statim die de summo languore, debilitate, nausea, &nisu ad vomitum conquerebatur ; secunda die in conspectum jam Uenerant exanthemata scarlatana in lacie, aderant praeteroa respiratio, & deglutitio laboriosa, sitisque intensa; & reliqua, quae prima die: Ego adVolatus inveni pulsum celerem debilem, & Vix perceptibilem, qui, quamVis adesset summa saucium inflammatio, & reliqua , quae Venaesectionem indicarent , me a sanguinis missione deterrebat, & arcebat. Dum Vero post meridiem aegrum delirantem suffocandumque invenirem, judicavi non obstante praedicta pulsuum de-
190쪽
186 TRACTATUS bilitate , unicum superesse remedium , spemque e sanguinis missione; qua dein in pede instituta, pulsus fiebant successive sensibiliores, & sortiores ; respiratio& deglutitio evadebat facilior; & adhibitis aliis remediis aegrotus breve intra tem, pus sanitati restituebatur.
ad 2Egrotum IX. De simili observationes locutus sum jam superius 3. XLVII. ubi ostendi, virium prostrationem, languoremque saepius a spiritibus, & viribus oppressis , quam ab exhaustis dependere; etenim in florente aetate, & alias robusto corpore caussa subtanei languoris aliter concipi vix poterit. Idem saepe observamus in aliis labribus continuis, malignis, miliaribus, &petechialibus, in quibus pulsus debilis,& summa virium prostratio adesse solet;