장음표시 사용
51쪽
eruptione sexta aut septima plerum quo observari soleant, praesertim in manibus& pedibus, certae pustulae, albae, aut albo flavescentes, & purpuram albam referentes; quae si rite explorentur, nil nisii aera in se continent; & ideo ut superius dixi, potius vescae dicendae, propter quod etiam a purpura alba distingui debent. Tales pustulas neque a nostro recentissimo scriptore , neque ab alio annotatas legi; quamvis nullus dubitem, quin tales, ut descripsi, saepius etiam ab aliis observatae fuerinti
Tandem aliqua adhuc hic offendo de causis, & curatione scarlatinae, quae meis de contagie principiis contrariantur. Quare spero fore , ut Cl. auctor innata sua humanitate patiatur , quaedam scholia , servatis pariter debitis humanitatis legibus, sibi opponi. Sic enim causam materialem scarlatinae cum illa, quae morbillorum , sudoris
52쪽
Anglici, & aphtharum est , comparat& eandem esse judicat. Item asserit, scarlatinam esse morbum analogum morbo epidemico pecorum; rationem affert, quia in tali morbo epidemico pili & epidermis, sicut in scarlatina, decidere solent. Unde credit, quod ex tali pecorum morbo per contagium scar- latina ortum & originem duxerit.
Quod autem causa materialis scarlatinae specie distincta sit a caussa materiali morbillorum ; sudoris Anglici , aphtharum, aliorumque morborum, constat eX- inde, quia Ordinaria contagii lege videmus, a scarlatina scarlatinam, non Uero morbillos , aphthas , aliosque morbos ultro propagari & multiplicari. Item aphiae solent occupare tantum os internum , fauces, aliasque partes adjacentes, non Vero totum habitum corporis eXternum, ut scarlatina. Tandem in Aphthis sunt pustulae, in scarlatina vero sunt 'ma
53쪽
culae, quae nullam preseserunt ultra cutem eleVationem aut eminentiam.
Quapropter per se corruit illa scarlatinae analogia ςum morbo contagioso & epi-demico pecorum. multo magis Vero Ortus scarlatinae a tali pecorum morbo; quae sententia fere coincidit cum illa Clarissimi, Listeri & Μead de ortu Variolarum a morsu bestiolae venenatae, de qua jam superius in tractatu de variolis diximus. Praeterea huic sententiae ossicit, quia deberemus saepius ObserVare, quod hoc tempore non tantum scarlatinae contagium a pecoribus ad homines, sed quod etiam ab hominibus ad pecora propagetur , quod certe nullus adhuc observavit; quin hoc ipsum primis de contagio principiis adUErlatur; diximus enim in tractatu de contagio; aliam esse luem boVinam, aliamoVinam, aliam caninam, & aliam humanam. XXV. Quod vero curationem scarlatinae con- cernit unico excepto gargarismate cum Plencis descarlat. D aP-
54쪽
spiritu vini confecto ) judico perquam
apposite talem institutam fuisse. Cum enim scarlatina in methodo medendi tanquam morbus inflammatorius ab expertissimo Viro confideretur, sic debet necessario sanguis mitti, item debent omnia diluentia& emollientia antiphlogistica in usum Vocari. Quare optime factum esse censeo, quod venaesectio fuerit instituta, serum lactis tamarindinatum , diversis plantis nitrosis sociatum fuerit aegris in magna quantitate
exhibitum; similia pariter clysmata injecta, & tandem pro rerum eXigentia V sicantia apposita fuerint. De quibus Omnibus dein, dum nostram de eodem morbo curationem proponemuS, proliXior erit sermo. Interim cum haec propter statum inflammatorium fiant, eX eodem fundamento ego sane non auderem, illud gargarisma ex oxymelle & spiritu Vini camphorato in usum Vocare ; quia quamVis cum sale alcati methodo Homanniana praeparetur, gaudet tamen semper particulis acribus ir
55쪽
IIritantibus & Volatilibus, a quibus metuendum est, ne faucium inflammatio potius augeatur, quam minuatur. Si vero illa deglutitio disticilis fit sine inctam matione , ut in scarlatina benigna aliisque rheumaticis defluxionibus contingere solet, tune nullus abhorrerem, quinimo simile gargarisma ad impediendum ulteriorem ad partem affectam affluxuin lubens suaderem.
Ex his, quas ego superius adduxi,& aliis, quas alii illustres practici annotarunt, Obler Vationibu S, qui Sque cognoscet, & ut spero lubens fatebitur, scarlatinae praecipue malignae historiam, aethiologiam, praesertim Vero curationem ad haec usque tempora fat mancam, incongruam& in adaequatam suisse; adeoque in his multa adhuc desiderari; quibus ego pro modulo & tenuitate mea saltem quoad quid satisfacere conabor; reliqua Vero aliis perficienda relinquam. Interim si quis ex his. quae jam dicta sunt, scarlatinae definitio. D a nem
56쪽
sa TRACTATUS. nem seu descriptionem eXpostulet, sequens eX his erui poterit: nimirum, quod scarlatina sit morbus exanthematicus contagiosus & insantibus familiaris , in quo maculae rubrae, plus minus latae primo fuciem , collum, pectus , dein universum corpus obsident; intra triduum aut quatriduum, aliquando tardius evanescentes; nunc majorem, nunc minorem, aliquando etiam nullam comitem habentes febrem,
ac tandem diVersis aliis, prout benignae aut malignae sunt, stibatae symptomatibus. Haec scarlatinae generica descriptio determinat non tantum, quid sat, sed etiam quotuplex sit scarlatina, & quomodo ab aliis morbis exanthematicis differat. Quare sit.
De ιivisione F disserentiis scarlatinae. XXVII. Princeps & necessaria divisio scarlatinae est in benignam & malignam ; benignam
57쪽
gnam illam Vocamus, quae levissimis &vix molestis stipata est symptomatibus ;qualis jam superius a Clariis. Sydenhamio descripta fuit. Maligna vero periculosa& atrocia secum fert symptomata. Haec est quidem generica scarlatinae benignae &malignae descriptio, interim necesse erit, ut indicemus , quae sint illa symptomata,
quae scarlatinam benignam & malignam comitari solent, ut differentia unius ab altero eo magis & clarius unicuique pateat; quod eo magis necessarium esse judico, quo plus ex observationibus constat, a scarlatina benigna nihil, a maligna Vero plurimum metuendum esse, Scarlatina itaque benigna solet alias fanos, aliquando cum levissima aliquando etiam sine aliqua sensibili febre inopinato invadere, aliquando prima, aliquando secunda die, quandoque etiam tardius maculae rubrae primo in facie, collo, & dein in reliquo corpore in conspectum veniunt; sicque tridui, aut quatridui, raro diutius, ct sine magna
58쪽
molestia perdurant, & tandem saepe sine
Omni deiquamatione torminantur, quamvis Sydentiam dicat, illas cum desquamatione terminari. Infantes tali scarlatina laborantes bene appetunt, & placide dormiunt, reliquasque iunctiones sine labore peragunt. Hic tamen probe potandum esse judico , quod quandoquidem scarlatinae etiam benignae poli quindecim aut sexdecim ascarlatina elapsos dies supervenire soleat leucophlegmaticus ille tumor, qui multo plus negotii, & aegro & medenti, quam ipsa scarlatina facessere consueUit.
Aliter vero se habent symptomata in scarlatina maligna; nam ingens prostratio virium uti & appetitus, inopinato accidere solet, tandem sequitur vomitus; aliquando, sed raro diarrhaea; adsunt dolores capitis, febris & sitis magna; inquietudines, anxietates, Vigiliae, sopor, aliquando delirium; tandem aliquando pri
59쪽
ma, aliquando secunda, aut tertia die in conspectum Venit scarlatina; hoc tempore fauces dolent, tument, rubent; ut non tantum deglutitio, sed & loquela disecilis reddatur. Haec scarlatina maligna diutius solet habitum corporis occupare quam benigna; nimirum aliquando ad sextam, aut septimam protrahitur diem. Una Uero alter-aVe die, antequam 2Vanescat, EXUrgunt in cute, ut superius jam exposueram, illa phymata seu quaedam Vesiculae, purpuram albam referentes, quae majores & ampliores spatio bidui saeta flaccescunt & collabuntur; sicque illi mirabili decorticationi, quam superius descripsi, fundamenta
Hic pariter probe notandum est, quod praedi Vesculae, praesertim, dum am'pliores fiunt . videantur externa facie esse smiles variolis uriis lymphaticis di . Ast magna est inter ipsas differentia, quia, si tales Variolae lymphaticae aperi-D 4 un
60쪽
untur, serum aliquod in se continent, in nostro Vero casu semper observavi tales
Tandem scarlatinam malignam sequitur plerumque superius jam descriptus tumor leucophlegmaticus, qui in benigna raro obserUatur.
Unde ex his, quae hactenus dicta sunt, saetis patet disserentia scarlatinae benignae a maligna, quam quisque in praxi medicaeXpertus non tantum in statu, sed jam ab initio morbi facile cognoscet. XXIX.
Exanthemata scarlatina multis imposum runt, & etiamnum imponere solent, ut illa aut pro petechiis, aut pro morbillis, aut. pro purpura Venditari soleant; quare nunc ostendam, quae sit differentia scarlatinae a petechiis, morbillis, purpura, urticata, rosilia, aliisque exanthematibus. Petechiae enim raro ante quartam diem morbi erumpunt; scarlatina vero aliquando secunda aut tertia die in conspectum