장음표시 사용
81쪽
ovium morbo aliquo contagioso denatorum ; corium enim eX tali cute praeparatum nullius usus esse solet, quia tantam possidet teneritudinem, ut facillime laxetur , & dilaceretur. Ratio hujus phaenomeni in eo consistit, quod in tali morbo sat stasis hu orum in minimis Vasis cutem perreptantibus unde haec vasa partim nimium distenduntur, partimque rumpuntur; ex quo dein exurgit minor partium, fibrarumque cutis ad inubcem cohaesio, minorque firmitas. Haec vero adhuc magis patent, quod ex similibus morbis pili in brutis, capilli in hominibus suo nutrimento destituti, sponte de cidere soleant.
XXXIX. Dixi superius 3. III. IV. & reliquis quod
in scarlatina praesertim maligna adsit tam vehemens saucium tumor, rubor, & ardor, ut aegri quandoque nec deglutire, nec loqui, nec respirare Valeant; ex qui
bus spero fore, ut quilibet judicet in tali
82쪽
casu summam adesse inflammationem, quae non tantum laryngem, Pharyngem, linguam, tonsillas, aliasque parteS in saucibus sitas occupet, sed saepe etiam se adces phagum, Ventriculum, arteriam asperam, pulmonesque eXtendat; in quo casu affigit nausea, Vomitus, aut perpetuus nisus ad Vomendum cum continuis deliquiis & lypotemiis. A stas inflammatoria arteriam asperam, pulmonesque Obsidente fit continua tussicula, respiratio perquam dissicilis, parva & frequens summisque anXietatibus juncta. XL. Dum itaque praedicta mox recensita ita fiunt, exurgunt exinde necessario alia his similia, & lethalia mala; nimirum Venae jugulares , & vertebrales exinde compressae se in subotaViam, & ca Uam eXOnerare non possunt; adeoque fit stasis inflammatoria in cerebro, ejuSque sinubus, unde dein sopor, delirium, conVulsiones, gangraena, & mors eXpectanda sunt. . XLI.
83쪽
XLI. Dixi superius I. XXXI, quod causa
materialis scarlatinae tam benignae quam malignae videatur esse una eademque specie. Quia Vero haec propositio alicui paradoxa Videri posset, rationem dedi, quia nimirum eXperientia constat, quod a sca latina benigna maligna , & Vicissim a maligna benigna contrahatur , uti hoc ipsum in variolis benignis & malignis videmus. Verum quia haec ad convincendum quemquam ratio quandoque non suffceret, sequentia spero Omnibus satisfacient: se hoc ipsum videmus in omnibus aliis seminibus vegetabilium, quod si eadem materialia semina in di versis locis, aut diUersis terrae plagis, aut etiam diVerso tem-POre terrae mandentur, quod nimirum fructus quoad aliquas cicumstantias diversi EXinde oriantur; quin imo Videmus OX- Eadem V. g. arbore fructus quoad quaedam accidentia, ut magnitudinem, colorem, maturitatem, diversos provenire. Qua
84쪽
re ergo non etiam idem posset elso in se. miniis scarlatinae, & variolarum non Vi
Sic legimus in Boneti medicin. se temtrionali parte altera pag. 222. quod variolae & morbilli in insulis orientalibus , & occident. sint semper maligni: Cujus rei causa non sunt seminia Variolarum aut morbillorum , sed loca ipsa, aut aer, aut corpora incolarum ita disposita.
XLII. Ast superest hic dissicilior quactio, de
esu mytuli solvenda. Experientia enim constat , quod quamdiu hoc Venenum in Ventriculo latet, eXanthemata in circum- serentia corporis oriantur quam primum vero illud evomitur talia exanthemata dis, pareant. Vide eruditissima comment. vanSwieten Tom. II. 3 99. Igitur eVidemtissime exinde deducere possiimus, quod exanthemata scarlatina , aut quaezunque alia a praedictis seminiis verminolis non dependeant.
85쪽
Hoc argumentum videtur in fronte ha- here aliquam Vim, qua etiam illis, qui nostrarum essent partium, imponere possset; si vero in recessu consideretur, appa rebit , quod nostram de contagio sententiam potius corroboret, quam inscirmet.
Nam duplicia generis admitti debent e Xanthemata ; nimirum illa, quae contagiosa, seu ultro multiplicabilia esse solent; qualia sunt: scarlatina, morbilli, Variolae, petechiae, & similia. Item alia, quae non sunt contagiosa , ut lentigines, ephelides , sudamina, maculae hepaticae, & scorbuticae; huc etiam spectant illa , quae a pulicum morsibus cuti infliguntur , & petechias
quandoque mentiuntur. Quapropter ad ultimam hanc classem debent pariter reduci illa eXanthemata, quae a comestiS my- tulis dependent. Qu a nimirum a mytulo in primis viis haerente, & internos spasmos excitante humores magna Vi ad peripheriam corporis premuntur qui ibidem subsistentes talia eXanthemata exhibent. Dum Ve-
86쪽
to Irytulum eVomitur, spasmi sedantur,& liber humorum circulus per Vasa cutis conciliatur, sicque CXanthemata OVanes
Hujus asserti clarissimum exemplum habemus in illis praecipue sceminis , quibus annis intra quadragesi rium & quinquagesimum mezstrua Valedicere solent ; istae enim a spasmis internis, saepiusque recurrentibus Veliantur, phlogosibusque assciuntur, eX quibuS facies adinstar scarlati. nae rubere, moXque pallescere solet. Haec sunt praecipua scarlatinae symptomata , quorum non tantum decursum sed & causas , rationesque pro possibili explanaVi; supersunt plura alia eXponenda , quorum quia ratio facile patet, aut,
quia jam superius S. XXI. data est, talia hic tacitus praeterire Volo. SE
87쪽
Exhibet prognosta scarlatinoe.
XLIII. Scarlatinam benignam, si nullus in sex
rebus non naturalibus committatur error, osse omni periculo eXpertom omneS norunt practici. Altioris vero indaginis , & majoris periculi scarlatina maligna es solol. Scarlatina maligna habet suos malignitatis gradu S, nam aliquando prima, aliquando secunda, tertia, aut quarta die, a- .liquando tardius interficere solet. Gradus malignitatis desumitur a symptomatibus amigentibus; si enim summa adsit prostratio virium , ingens in deglutitione , & respiratione dissicultas, sopor, delirium, intra unam alteramve diem jugulare potest. Si stantibus his diris symptomatibus pulsus sit parvus, & celer, videtur jam gan graena su besse.
88쪽
si TRACΤAT Us A contrario multum sperare possumus, si aegri libere respirent, si eXigua cum dissicultate deglutiant, & si pulsus, non obstante ejus ceteritate, sit fortis. In infantibus caeteris paribus minus est periculum quam in adultioribus , quia illo, rum corpora magis sunt transpirabilia faciliusque sine dilaceratione fibrillarum ten
Quo tardior & rarior fit scarlatinae Eruptio , eo benignior plerumque esse solet;
quo autem citior, & copiosior corpus obsidet, eo periculosior esse consuevit. Interim vidi saepe statim prima die scarlatinam benignissimam in conspectum Venisse. Item obserVaVi, qUOd, quamVis eXanthemata scarlatinae sint rara, si tamen febris,& anxietates perseVerent , semper mali moris dicenda sit scarlatina, Quando scarlatina sedem mutat; hoc est quando nunc Una, nunc altera pars corporis magis rubere Videtur; aut quam do universaliter in ambitu corporis nunc
89쪽
major nunz minor apparet rubedo; metuendum est, ne in aliqua interna corporis parte sedem figat, sicque periculum
augeat. Si in frequente , & copiosa scarlatina eXternuS corporis habitus tumeat, saei ius toleratur morbus, secus enim adest intolerabilis ardor. Si corpus in peripheria tumeat, sub sequitur certius decorticatio, quam si non
XLIV. Si dissipata jam scarlatina aegri adliuosrebricitent, inquieti, & insomnes sint, signum est crisim necdum perfectam adesse,
adeoque multa adhuc metuenda superesse. Quibus scarlatina ad decorticationem disponitur, videtur quasi critice hac ratione evacuari; observaVi enim, quod tales aegri non tam ex scarlatina quam ex subsequo tumore leucophlegmatico motu en' dum habeant.
90쪽
Si post superatam jam scarlatinam praecipue malignam aegri ab omni febre immunes sint; & tamen non appetant, languidique maneant, signum est praedictum tumorem leucophlegmaticum in propatulo esse. Si tumor iste leucophlegmaticus cum pulsu febrili conjunctus sit majus portem dii periculum, quam si sit sine febre. Si adhibitis exquisitissimis , quae ars dictat, remediis, tumor ille leucophlegmaticus nihilominus cedere nolit . tunc vel fit raptus illius seri ad cerebrum, EX quo aegri fiunt comatosi, sequet aut Con- Vulsi, aut apoplectici pereunt. Vel fit decubitus ad cavitatem thoracis, unde dein sequitur suffocatio. SE.