장음표시 사용
61쪽
ctum venit. Secundo scarlatina faciem &totum corpus occupat; petechiae Vero coblum , pectus, dorsum&lumbos obsident. Tandem petechiae sunt distinctae maculae ,
scarlatina vero habet unam continuam cutis rubedin Om.
Scarlatina differt a purpura per id, quod
purpura habeat papulas ultra cutis superficiem prominentes, scarlatina Vero habeat maculas, quae cutis superficiem non eracedunt. Item purpura nunquam statim sub initium morbi in conspeetum venit, sicut scarlatina. Eadem ratione differt etiam scarlatina a morbillis, quod videlicet morbilli sintexanthemata supra cutem aliquantum prominentia, nec tam lata, ut in scarlatina, praeterea cum morbillis jungitur molesta tussis, coryZa -& oculorum stillicidium, quae in scarlatina non observantur. Ex iisdem pariter rationibus differentia scarlatinae facile eruitur ab aliis exanthematibus, ut ros alia urticata, erVs
62쪽
late, & maculis scorbuticis; quia priora prominentia habent CXanthemata; erysipelas Vero unam tantum corporis partem occupat, scarlatina autem totum corpus;& tandem maculae scorbuticae non rubent,
ut scarlatina, sed ViVent, item sunt sine febre, diuque corpus descedant. Haec, quae nunc de divisione & diseserentiis scarlatinae dicta sunt, inserviunt pariter pro facienda scarlatinae diagnosi; unde superfluum fore judico, diagnosin separatim tractare, ejusque signa distincti. Va adducere, quia ex his jam facile cognosci potest, quae benigna & quae maligna dici debeat; item ex iisdem scarlatina facile a morbillis, purpura, aliisque supra dictis exanthematibus distingui potest.
Quemadmodum aliorum morborum tam internas, quam externas, tam Pro-
63쪽
XimaS, quam procatareticas quisque medicus debet indagare caulas, ita pariter nostra interest, 1carlatinae inquirere & assignaro causas, quae scarlatinam ab aliis exanthematibus distinguant , quod , ut eo facilius assequamur, sequenteS observationes notandae & praemittendae erunt, ut Primo , quod scarlatina plerumque epidemice grassari soleat, etenim uno alteroUe anno plures, alio Vero neminem assigere solet. Secundo , quod talis scarlatinae epi-demia, quamvis Sydenhamius illam ad autumnum tantum referat, quolibet anni tempore grassari soleat; interim viginti &aliquot annorum spatio ego hic Viennae illam saepius circa aequinoelium Uernale, quam alio tempore ObserVaVi; quo tempore etiam observarunt D. D. Schulgius, Navier, aliiquo.
Tertio, quod scarlatina sit affectus, qui ut plurimum insantes illos Ve, qui nondum ex ephebis excesserunt, invadere
64쪽
soleat; quamvis ego aliquos triginta, &ultro annos natos noverim, qui scarlatina correpti erant. Idem legimus in Aetis
med. Berolin. Dec. T. Vol. VI. pag. 2I.
ubi legitur foemina adulta scarlatina laborasse. Idem etiam observavit & annotavit Eruditiss. Magnific. D. Haen in scar- latina maligna , quae 17 8. hi Hollandia grassabatur, & infantes adultosque corripiebat. Quarto quod scarlatina praecipue malignam sit morbus summe contagiosus, &periculosus, qui integras familias quandoque delere solet, & ideo pestis infantum
vocari consuevit. Si enim in communitate decem infantum unus eadem corripiatur, Vix aliquis praesentium ab ea immunis erit. Unde videtur ejus contagium
facilius propagabile & multiplicabile, quam in variolis & morbillis ipsis. Verumtamen abest hic observatio admiratione digna , quod aliquando sanguine juncti, quamvis longo locorum in
65쪽
6 Itervallo inter se dissiti, eodem scarlatinae contagio amari & fere eodem tempore laborare obserVati fuerint. Tales funesti casus attigerant quondam nimirum ante- triginta circiter annos Nobillissimam familiam Austriacam , Comitum de Cur-land , cujus quinque proles diVersa praedia inhabitantes, ubi nulla scarlatina grassabatur, scarlatina viX non eodem tempore corripiebantur, & summo cum nobilissimae familiae luctu enecabantur. Tandem quinto , quod causa materialis scarlatinae tam benignae quam malignae videatur; esse una eademque specie; ratio asserti est , quia repetitis vicibus observaVi, quod contagii lege scarlatina benigna communicata fuerit aliis, in quibus malignae notas praeseserebat, & V, cissim; sic in communitate aliquot insantum non Videntur omnes laborare maligna , neque omnes benigna. Hoc ipsum videmus in contagio Variolarum , quod nimirum aliquis variolis discretis laborans
66쪽
T RACTATUS easdem communicet alteri, in quo malignae indolis notas exhibent. Verum hoc dein magis dilucidabitur, dum causa materialis scarlatinae in aprico erit.
Cum itaque ex moX antea dictis constet , causam materialem scarlatinae esse contagiosam & multiplicabilem, debemus primo determinare in quo proprie talis causa consistat; item cum eX observationibus constet, quod talis causa materialis non semper agat, seu non semper ultro communicetur , & multiplicetur, unde debent assignari tales causae procatareticae, occasionales & disponentes, quae illam causam materialem in aetiim deducatit ut hoc modo multiplicetur, id est, ut epidemice grassetur. Quare , si considero generalia contagii principia, quae superius in tractatu de contagio adduXi, nullus dubitabo , quin statuam, quod causa materialis scar- latinae consistat in certis seminiis animatis multiplicabilibus: eodem fere modo. utisci
67쪽
63 scimus, & Videmus, alia semina animalium & vegetabilium ultro propagari &multiplicari; qua ratione propter analogismum facile concipitur & eXplanatur, quidquid in hoc genere discutiendum Oc
Etenim pro certo habeo, quod si cummiasmate scarlatinae fieret insitio, aut in Oculatio , uti talis cum Variolis seri consuevit, quod scilicet scarlatina exinde exurgeret , & non alius morbus, in qua opinione eo magis confirmor, eX aliis experimentis non pridem institutis. Sic novimus , hoc modo morbillos , quin imo morbos contagiosos armentorum propagari, & multiplicari posse. Vid. Tractat. de contagio & de Variolis. Si igitur scarlatinae Variolarum , aliorumque morborum contagiosorum eadem est ratio,& modus propagandi & multiplicandi, uti in Vegetabilibus, tunc sicut admittere debemus, quod in Vegetabilibus fiat propagatio & multiplicatio per propria semi
68쪽
nia, idem a posteriori dicendum erit de scarlatina, aliisque contagiosis affectibus. Quare huc quam optime quadrat, illud eruditissimi Marcelli Malpighii sapientissimum effatum: Rerum enim natura tenebris
obvoluta, cum flo analogi mo pateat, tota Iercurrenda Venit. 6'. XXXII. Postquam igitur pro causa materialiscarlatinae certa & propria seminia constituissemus, superest, ut procatareticas &occasionales seu praedisponentes assignemus caussas, a quibus praedictum miasma, seu seminia in actum deducantur. Quare judico , tales procatarcticas caussas a certis tempestatum mutationibus plerumque dependere; quae vero illae tempestatum mutationes snt, dissicile est determinatu, quia quascunque sensibiles assignavero, semper Verum erit, quod sub iisdem mutationibus etiam alii morbi contagiosi, ut Variolae, morbilli, petechiae, purpura, aliique aliquando grassari soleant.
69쪽
Quapropter necessse erit, ut recurramus, aut ad certos Ventos talium seminiorum vectores; aut ad talium seminum certum,& debitum maturitatis terminum, ad hoc, ut dicere possimus, quod haec seminia scilicet scarlatinae potius, quam alia in actum
Unde tales causas praedisponentes deinduco a tempestatibus humidis praesentibus, vel praegressis, & diu durantibus, aut acertis tunc temporis stantibus ventis, Euronothis, aliisque A ustralibus, seminum vectoribus , illorumque evolutiones χ- ventibus & promoventibus. Talia enim semina Vel a praedictis causis asseruntur , vel inertia jam dudum latentia, in actum deducuntur , hoc est massae humorum communicantur, ibidem eVolvuntur, & mubtiplicantur , humores inficiunt, & con spurcant, uti superius in tractatu L de aqua nuceriana putrida S. 74. dictum fuit; ista materia putrida exanthematica in massa humorum aucta , aliquando occupat
70쪽
pulmones, hepar, Ventriculum, aliaque interna Viscera, alia vero subsistit, & haeret maXimam partem in membrana cellulosa, ejusque Vasis; unde etiam fit, ut non tantum totus corporis habitus rubicundus, sed etiam plus aut minus tumidus appareat; quin imo dein ostendam, quod subsequens ille leucophiemaglicus tumor eXinde dependeat.
Iste, de quo nunc diXi, est communis & ordinarius contagia propagandi, &multiplicandi modus. Interim debemus
admittere, quod causa materialis contagii, sive scarlatinae, sive cujusque alterius, aliquando interne in corpore lateat, diuque haereat iners ibidem, donec a certis causis in actum deducatur, ut evolVatur , efforescat & multiplicetur. Ratio vero & necessitas, talia seminia in corpOre latentia admittendi est: Primo, quia ex observationibus habemua, quod scarlatina, uti jam diXimus ο