장음표시 사용
171쪽
solu1t, multo sane compendiosius. Nam quae de circulo demonstrauit, cum accidant etiam sphaerae, sufficiebat id verbo innuere: quae de Cono dicuntur, parum immutata demonstratione, sphaerae applicari possunt, absque taediosa eius dem rei repetitione. Notandum vero in propo
Euclidis editione omissa sunt, sine quibus tamen veritati non consentit Theorema. Optime quoque dicitur κωνου κυκλον ωντος inia ad disse
rentiam aliorum quibus basis poterat esse Ellip sis, Ellipsoides aliaeque figurae , quos tamen C hos non Compertum habemus, Antiquis notos fuisse : sed in quibus Conis non verum esset, id quod demonstratum est. IPropositisne prima de motu, binas Euclidis, XLIV. & XLV. complectitur , demonstrando
variata enim paululum demonstratione, eadem de oculo manente & obiecto translato intelliguntur. Heliodorus autem stylum suum seruat
ubique & phrasin , ideoque dicit
172쪽
Sequentibus tribus, Heliodorus multo magis perspicue procedit, addendo in prima propositione haec verba: κενπον-οαμα, praeterea, etiam λειν τη---co 3νον,
quae theorematis veritatem sustentant, nam uti
proponitur ab Euclide prop. XLL ἐά. - θοι n
νετ non absolute verum est , uti cuiuis sensum propositionis examinanti constabit. Et vocabulum quod addit Euclides,magis restringit theorema, sine quo tamen verum est; itaque recte Heliodorus hoc expungit, quia idem de monstratur , siue oculus superius , siue inferius
collocetur. Videmus ergo, quanto uniuersaliorem effecerit hoc theorema Heliodorus, & quo modo necessariam plane conditionem adiece rit, scilicet ut oculus in centro constituatur; pbstrem b, aliam affectionem huiCattribuit, nempe, quod id quod mouetur parallele moueatur, quod tam in hoc quam insequenti theoremate neglexit Euclides. Taceo ordinem accurate obseruatum, demonstrato quippe, quomodo apparet obiectum , ad rectos angulos in plano constitutum,consequens est ut demonstretur, quando ad angulos obliquos ponitur , phaenomenon positum ; postremd, quid accidat oculo in circumferentia posito, obiecto autem in centro.
173쪽
Tandem quae antepenultima propositione duabus demonstrationibus ostendit, ea in Opiaticae Euclidis prop. LVI. leguntur, sed diagramma propositionis nostrae sequentis, ibi male adiungitur vltimae demonstrationi ; nam pertinet hoc schema ad sequentem nostram propositionem , quam omiserunt in editione Euclidis, ex nostro restitui potest. Quae cum ita sint, video non iniuria Georgium Pachymeren μήγαν potius Heliodori Opticam transtri psisse, quam eam quae in vulgaribus Euclidis codicibus circumferebatur.