Flauii Alexii Vgonii ... Brixiani De maximis Italiæ atque Græciæ calamitatibus. Reliqua uide pagina sequenti

발행: 1559년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE CALAMITATI B Vssit, nonne propter impietatem prophetiam , sacerdotium , templum , regnum denique, patriumq; solum perdidit, captiuusq; insuper ab omnibus tenetur,

contemptuiq; est omni populo e Quid demit magnus ille Angelus hac de causa Lucifer dictus , quia plenus uirtute, fortitudine, sapietia, atq; gloria undique spledebat,none e caelo uelut fulgur elapsus in ima terrarum , relegatus tenetur ρ dicebat enim immemor, quantum in se diuini splendoris, atque gloriae Deus habe bat, id a se ipso accepisse : ponam sedem meam ad Aquilonem, & ero similis altissimo. G R A E C. Iam equidem per speculum, atque horum exemplum mihi clarissime uidere uideor, quascunque a rum naS, atque calamitates ex nimio gloriae appetitu, simulq; ex Dei offensa prouenire. ad hoc enim mundus ille Actus esse uidetur, ut hominum saluti, atque necessitati inseruiat:& homo ad hoc pariter est creatus, ut Deo opt. Max. Dbtemperet,

22쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE. temperet, ct illius diuinitate perfruatur: cui cum repugnare contendit, in aliis quoque rebus confunditur statim ordo naturae. in primis nanque homo ipse diagnitatem, atque excellentiam amittit, nihilq; amissa ratione a ceteris animantibus differt: caelum praeterea, atque terram ,&Deum denique ipsum sibi infensum reddit. ITA L. Hoc ita esse, n5 modo superiorum exempla, sed prouinciae quoque ipsae, regna pariter, ct imperia , &totus denique mundus testantur . nam populi, qui iam imperabant, nunc seruiunt. gentes iam olim liberae, nunc ita seruae, ut etiam uinculis sint mancipatae.

imperium nunquam stabile fuit, sed modo huc, modo illuc translatum. Aegyptii, Medi, ct Assyrii iam ipsi quoque erant rerum domini, nunc dentque ser ui. Sed quid plura e cum Omnia morta lium opera mortalitate damnata sint; penitusq; omnium rerum sit uicissitudo. GRAE . Sed cur tanta in rebus humanis inconstantia atque confusio P multa qui

23쪽

DE CALA MITATIB VS dem ex hominum malitia, atque ex Dei offensa accidere aduersa arbitror. uerus hac solummodo de causa mala omnia euenirciat, boni potissimum omnes imperarent, improbi uero seruirent, perpetuaq; apud sapientes uiros imperii gubernacula manerent. Sed cum his contraria plerunque uideamus, regna scili cet, atque imperia in manibus improborum: quid caulae est, cur tam instabilis hac in parte rerum humanarum condi tio esse uideatur e ITALIA . Nimium Graecia, acute interrogas: sed quid mirum, cum tu alitus rerum statum penetres Puerum quid ego e Nimio nanque dolore, atque tristitia cum mens sit asse-cta; quana ratione pelagus tantae dispu tationis traiicere poterit Z CRAE. Nemo certe magis dolere, atque tristari deberet, quam ego; quae imperium, quae libertatem , quae disciplinam militare penitus amisi : ut taceam de Christi pieta

te , de iustissimis legibus, de praeliantis.

24쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE . ssimis morum institutis, R de praeclarissimis litterarum studiis, quibus undique florebam , celebrisq; apud uniuersum

terrarum Orbem eram : sed iam tu tem pus, tum ratio ex parte dolori remedia attulerunt, ita ut callum iam calamitatibus meis obduxerim . Tute quoque

philosophiae potissimum studiis, atque

rationibus consolare Italia. tibi cons a. serti animo esto. nam sui cuique mores fingunt Artunam. atque ita demum mihi omnia, quae ex te seire cupio, uOce, sensu, atque ore proprio si fieri potest ipsius philosophiae responde .

ITA L. Id a me, quod hortaris, omnino fieri uellem : sed hoc mihi non ita facile uidetur: subtilius nanque ista uer bis, quam factis, disputantur . sed illoruexemplo, qui per alta maris nauigant, remis, ac uelis ut ita dicam conabor ad portum summa philosophiae nauiculam sermonis, atque sententiarum mearum dirigere. Hac igitur potissimum de B a caussa

25쪽

γ DE CALAMITΛTIBVS caussa humanarum rerum conditio mihi non stabilis, ct aerumnis, atque consusione denique plena uidetur, quia eoru, quae sunt, partim aeterna, partim perpetua, partim temporaria, atque caduca caeli, terraeq; auctor uoluit esse. solus igitur Deus, diuinaeq; personae aeternae, Anigeli, hominumq; animi perpetui. Mundus uero ex iis esse uidetur, quae prin cipium atque finem habent. omnis eni in

creatura ingemiscit & parturit usque adnhuc, ut magnus ille gentium doctor testatur ) redemptionem filiorum Dei ex pectans : transitq; habitus huius mundide generatione ad corruptionem, qu9- usque, igne prius consumptis omnibus,t quae uidentur, caelum nouum,& terra noua in nouissimis teporibus fient. Houmo igitur, qui est nobilissima huius mundi pars, immo, ut aliqui uolunt, alter ille ipse mundus, ct quaecunq; hominis sunt, siue diuitiae,siue honores, siue regna, siue imperia,sive gloria, ad corruptionem,

26쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE. 7 interitum omnia denique tendunt, ni hilq; perpetuum, ac propriti in hac vita. G R A E C . Certe mecum iocabaris, I talia , cum te dolore, atque tristitia ita a sectam esse dicebas, quod minime ualeres tam magnae, atque profundae quaestioris pelagus traiicere . sed quid est, quod ex te audio Θ In cassum usque ascendisti, ibiq; philosophiae, atque diuinae rationis

oculis causiam malorum nostrorum tandem inuenisti; ct digito ut aiunt uul f nera nostra pressisti. sed hoc quoq; ex te

scire cupio: mutentur ne ita quae in caelis, ct super caelos sunt, ut ea , quae sub illis esse uidentur. ITA L. Tu mihi tam, tum tribuis, Graecia, quantum ego nec agnosco, nec postulo : sed facis amice; de iis uero, quae modo percontabaris, in medium equidem asseram, quae uera esse iudico. Septem igitur caelos esse dicunt,

ct hos quidem singulos planetas habere;

qui cum uariae proprietatis, atque naturae sint, uarios utique influxus in morta

27쪽

DE CALAMITATIBVstra transfundere, atque hinc esse diuersa illorum studia assirmant, ut ciuilis uita, quae diuersis adiumentis, atque artibus indiget, tueri semper, atque conseruare

illa possit. Super septem uero aliud ponunt, quod caesum stellatum, sue firmamentum uocant, in quo zodiacum fixasq; omnes stellas collocant. istis postea nonum adiungitur cariti, nona sphera, siue primum mobile appellatum: cx quo tanquam ex anima alios motum accipe re uolunt. Atq; hinc esse temporis mensuras, ct spatia, uariasq; planetaru conmiunctiones, atque caelorum motus dicule ex quibus pestilentiae, fames, annorum uicissitudines, atque sertilitates, tempestates, bellorum incendia, principii dissensiones, regnorum mutationes, &omnium denique generationes atque corruptiones prouenire asseuerant. Prima nanque illa caussa castis motum , atque uirtutem, proprietatemq; illis congruentem sui isti uolunt praebet: secundae

uero

28쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE. 8

uero caussae uitam similiter, motum, alteratione mi, corruptionem, atque uirtutem rebus inserioribus subministrant. nihilq; penitus in terris accidit, nihil mouetur, quod non ex Dei prouidentia, simulq; ex caeli dispositione proficiscatur. GRAE C . Sed de his satis: optime nanque ac breuiter sui fieri conuenit unde, uel qualis si caeloru motus,atquc dispositio, explicatum est. Sed hic obiter scire

uellem, unde Epicurum existimas accepisse argumentum, quo affirmaret in rebus inferioribus non esse Dei prouidentiam. ITA L. Vir ille parum certe, immo nulla in re cognovit mysteria ueritatis,

neque a liminaribus quidem ipsis sapientiae Dei sacellum intuitus est. Qua propter cum uideret bona malis, mala bonis plerunque accidere, omniaq; humana simul misceri, atque confusa esse, ita certe credidit,ita persuasum habuit, a que ita docuit, in rebus humanis nullam

esse Dei prouidentiam. sed omnium im-

29쪽

DE CALAMITATIBUS , peritissimus nullam quoque alia uitam, quam praesentem, esse dicebat; utpote qui animorum immortalitatem, tanquapoetarum fabulas haberet: & hac qui dem de caussa summum bonum in uo Iuptate ille ipse ponebat, cum ignoraret, quae esset uera uoluptas, illaq; hic, ct ubique simul cum ueris bonis optimos tantum, ac praestantissimos uiros potiri. Veru haec hactenus. Reliquum est,

ut de statu decimi cani dicamus, quod Empyrium dicitur, eo quod instar ignis undique totum lucidum, totum splendidum tum ex sui natura, tum ex praesentia

summi Imperatoris nostri Dei esse dicunt; in quo sedes beatorum sunt: qui tanquam stellar in firmamento felici sit mi huius caeli lucent. Nam suprema illa potestas, cum sit ipsa lux gloriar, simulq; ineffabilis bonitatis, atque pulchritudinis fons nunquam deficiens, cum Omniubus, qui illam uere colunt, atq; adorat, ex sua potissimum felicitate, atque beatitudine

30쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE. 9titudine communicat: neque aliquid est, quod uirtutis eius, qui omnia mouet, nost particeps, plus tamen, ct minus, prout illi placuit, qui omnia in pondere, numero &mensura fecit. illic igitur nihil uarium, ni tui caducum , i ed omnia perpetua, omnia sempiterna esse dicuntur :quenliadmodum est ille, qui beat felicis. simos illos spiritus, qui sunt tanquam regcs, ac principes diuini sple doris, atque gloriae, ct tanquam una ciuitas deorum: Cui imperat, & quam regit ille, qui est

principium, atque finis omnium rerum, quiqς, esse, uiuere,sentire, moueri, atque

uti ratione, quibuslibet prestat: qui in

mortem tradit, R denuo ad uitam reuocat, deducit ad inferos , ct reducit, ut sacra uatum oracula testantur . Huius igitur imperii sceptra immortalia, atque huius potestas aeterna. omnia enim, qua cunque uoluit, fecit in caelo, ct in terra, in mari, & in omnibus abyssis.

CRAE C. Si Dei solius imperium est im

SEARCH

MENU NAVIGATION