장음표시 사용
31쪽
DE CALA MITATIB VS mortale, atque aeternum , consequitur omnia alia imperia cum tempore incipe re, atque cum illo finiri. IT A L . Ita certe
apparet. Non modo enim imperia, ct regna, sed uita quoque ipsa, atque omnia simul humana cum tempore facta, suum denique fatalem sortiuntur finem. GRAEC. Me quidem hic latet Italia cum ortales simus, cur ta anxio, summoq; cum studio diuitias, opes, clientelas, honores, ct super omnia regna, atque imperia huius uitae quaeramus: diu enim hisce rebus frui non possumus. ITA L. Nobilissimu utique animal, ct super omnia praestans, est homo; diuinarumq; omnium reru semina in animo suo gerit: quo fit, ut cum sese ad imperium , non ad seruitutem, esse natum sentiat, illud ambiat, hac totis uiribus fugiat, omnibusq; praeesse contendat: corde, atque ore illud
Canaris saepissime in seipso reuoluens Si uiolandum est ius Pimperii causa uio landum est. Superiora uero illa quoque
32쪽
GRAECIAE, ΕΤ ITALIAE . bona quaerit, cum manifeste appareat,
multa secum commoda illa ipsa deserre: sed fieri potest, ut aliquis pro summa animi uirtute omnia ista contemnat, nihilq; bonum, praeterquam honestum, ducat ; ct tamen nihilominus imperium, atque gloriam uel quaerere, uot oblatam amplecti non uereatur: ultima nanque omnium est gloriar, atque impcrii uestis, qua denique sapiens , qui humana o -mnia despexerit, exuitur: ita dura est domina, atque imperiosa illa cupiditas , quae est imperii, atque dominationis. GRAEC. Si homo ut superius dicebas ad hoc est factus, ut imperet, non ut seruiat, cui ille imperabit, si nullus homo seruire debet 8 ITA L. Nimi uni eerte argutaris o Cretecta: paribus nanque mili- tionibus nascuntur mortales, sed non pa 'hiribus illi ipsi uiuunt: ideo sapientes statis, generosi imbecillioribus, boni denique malis ita dominari debent, ut animalibus, atque omnibus, quae sunt mi-
33쪽
DE CALAMIT A TIB Vs noris dignitatis , atque uirtutis illi ipsi dominatur. GRAEC. Sed quid, cum pulcherrimus iste ordo naturae confunditur e improbi nanque ut uidere licet ) plerunque imperant : boni uero seruire, illisq; obtemperare coguntur. IT A L . Hinc proculdubio est ciuita tum, & rerum publicarum, regnorumq;, ct imperii denique quantumuis magni, atque fortissimi ruina , atque amissio. nam potentia sine sapientia, quid aliud esse uidetur, quam torrens inundans.
uel gladius ut aiunt in manibus furiosi pdum enim sapiens regnati, uiget mo rum disciplina, uiget militia, uiget ius, praeclarissimaq; litterarum studia sum smopere florent, omniaq; in ossicio suo
semper manent, ita ut uere beata re
gna , beata imperia possint dici , quae
talem moderatorem , talem principem sorti tae fuerint. At e contrario, dum regnat stultus , ingens ruina in populis, in ciuitatibus, ct nunqua sinis miseria -
34쪽
GRAECIAE, ET ITALIAE. IIrum esse uidetur. Studia nanque & cu
riae pariter , atque personae principum sunt tanquam gymnasia publicae disci plinae.Dum Roma Augustum, Traianu, Adrianum, & Pios habuit, adeo bello, paceq; floruit, ut beatissima ab omni bus haberetur: quandiu uero Caligula , Nero, Galienus, ct Commodus imperii
sceptra tenuerunt, dici certe non posset, quam misera , quamq; calamitosa esset . proscriptiones undique, caedes, rapinae , exilia, mortes, incendia, imperii euersiones,atque diuisiones, captiuita - .leS. GRAEC. V tantam hominum sapientissimi gloriam ciuitatibus importat
cur ciues, cur populi tales semper non eligunt, ct uocant, uel nolentes etiam non impcllunt ad praeturas , ad consulatum, atque ad ipsius imperii administrationem PITAL . Ut uideo, parum certe,
Craecia, improborum calliditas , atque impudentia tibi cognita uidetur este. nam isti quamuis non mereantur hon
35쪽
DE CALAMITATIBVs res, semper tamen illos summo cum studio, ac diligentia quaerunt. Quod si hoc
non sussicere uiderint, illos emunt, illos denique sibi dari, quo quomodo dentur, volunt: boni uero contra, cum sese ex merito praestantistimae uirtutis dignos honoribus intelligant , non quaerunt quod iure naturae, pariterq; diuinarum, atque humanarum legum decretis sibi
dari omnino conuenit: cum incongruum esse uideatur , ut medici, qui male se habent. ad sese uocent curandos, ct m gistri pariter discipulos quaerant, ut ex sese rerum doctrinam illi. ipsi accipiant Satis quidem est , si uocati annuant. GRAE C . Si uerum nos credimus, quod sapiens ille dixit; magistratum scilicet ostendere uirum , miror equidem , cur
sordidi, atque hominum stultissimi non magis illi ipsi etiam oblatos recusent honores . Cum hoc utique scire pollint , quod sunt tanquam in specula positi, bi eorum stultitia , atque improbitas
36쪽
GRAECIAE, ET ITALIAE. Iamanifeste ab omnibus uideri potest. non qui habet, sed qui meretur honores, laudabilis est. Magis nos quidem uirtus, quam summa dignitatis conditio, quam etiam imperii ipsius sceptra honestas, atque commendat. I T A L I A. Si homines ita boni , ita magnifici esse studerent, ut apparere uolunt , selix utique hominum genus, beata mortalium species : mundus iste uere mundus, uereor natus, non immundus, neque confusus esse uideretur . nam Socrates hanc uiam
ad gloriam proximam, ct quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut qualis haberi uellet, talis: esset. sed Ru -ctuant illi ipsi inter simuIationem uirtutis, atque amorem utilium assidua iacta
tione. nomen tantum uirtutis usurpant,
sed quid ipsa ualeat ignorant. dum enim malis sortuna fauet, undique splendent, atque omnibus imponere student. sed si quid acciderit, quod disturbet, ac detegat eorum improbitatem , ad illud statim
37쪽
DE CALAMITATIBVs statim Euripidis recurrunt: sine me uocari pessimum, ut diues uocer: an diues, pn bonus nemo, omnes quaerimus : ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit. bene moritur, quisquis moritur, dum lucrum facit. sed quid plura P cum omni bus pateat, hinc non modo ciuitatum; sed denique totius orbis exitium, atque confusionem prouenire: quando aliquis inter homines id agere conatur, quod sui muneris, atque ossicii natura noluit esse. CRAEC . Praeclare loqueris Italia.
natura enim, rerum omnium mater, uni
cuique, quod sibi placuit suumq: essc de
buerat,contulit: optimeq; in magna huius mundi republica res sese haberent, si unusquisque in suo ossicio maneret. 'ascuntur poetae, fiunt oratores: sed scribimus indocti, doctiq; poemata passim a in cunctis nanque singuli eruditi penitus uideri uolumus : cum neque illud ;quod potissimum profitemur, bene sciamus. quod praeuidens diuinus ille Plato
38쪽
GRAECIAE, ET ITALIAE. I 3 noster in optima sua republica uoluit, ut qui miles esset, nullo pacto implicaret se in ossicio senatoris , neque senator in ossicio militis : hoc utique persuasum habens , a singulis singula recte confici poste , plura uero minime . quod squis plura aggressus fuerit, in singulis
ita ea deficere dicebat, ut in nullo euaderet egregius. ITA L. Sed quid dicemus : cum minimae quaeque artes sine magistro non discantur, pauciq; admodum inueniantur, qui bene seipsos uincere, atque regere sciant : tamen o -mnes pene alios bene regere , praeturam , consulatum , dictaturam , ceterasq; dignitates tam anxie quaerendo,
profiteamur. cum nihil dissicilius sit, quam bene imperare: quod Dioclitianum imperatorem, deposito imperii sceptro, dixisse serunt. sed caeca omnino, atque impudens est ambitio. Plato nanque totos ex massa aurea constare dicit, quos Deus fecit, ut ciuitatibus, regni S, D atque
39쪽
DE CALAMITATIBVs 'atque imperiis praeessent: talesq; nimirum uere admodum populorum pallores , ct nationum reges , ut Homerus Agamemnonem uocabat , esse uidentur: nullaq; magis alia re ccteris praestare student, quam sapientia , bonitate, humanitate , atque uirtute. pascuntq;
illi ipsi populos tanquam optimi pastores , ac curant tanquam humanissimi
patres, priuatam semper publicae utilitati , atque saluti pol ponentes. malos praeterea puniunt, bonos denique amplissimis dignitatibus, atque muneribus honestant. sed rara avis principum in tegritas; ita ut boni in uno annulo possent describi; sicut quendam scurrari, magis quidem uere, quam iocose dixi L se ferunt. GRAEC. Quid prohibet ne boni sint ρ ITAL . Hoc quidem saepissime inter sapientes disputatum suit, cur principes , Dei iudicia gerentes in terris, nulla habita ratione officii, atque dignitatis sibi ipsis concessat, ut diuina
40쪽
GRAE CIAE, ET ITALIAE. I rum, humanarumq; legum anima , ii
mulq: Dei iustitiae ministri sint , mali plerunque esse uideantur : hocq; potissimum , tum ex mala illorum natura, tum ex ignorantia rerum agendarum,
tum ex pessimis consultoribus, qui etiam bonum, atque optimum imperatorem quotidie vendunt, tum ex nimia auctoritate , atque licentia euenire dicunt.
GRAEC . Quanam ratione , qui iusti, qui clementissimi, ac sapientissimi sue runt, ut Caroli, ut Pii, ut Augusti, existimas illos bene imperium administrasse Z ITA L. Deorum in primis cultu, atque timore, generosa praeterea, atque aurea natura , magnifica educatione ,
philosophia duce, optimisq; insuper sbi ipss adiunctis consiliariis, hoc illos secis
se existimo. CRAEC. Diuinum igitur munus, magis quam humanum, Deoq; proximum , immo proprium hoc utique esse uidetur. ITA L. Quidni Zcum e Sperientia, rerum magistra, ita esse ma-D a ni seste
