장음표시 사용
51쪽
DE CALAMITATIBVs uiolentia fiunt principes , atque aliorum
domini: ct quod ita res sese habeat, Caesar ille tuus quanam uia Imperator est factus p cesserat ne illi pater iure haereditario imperium populi Romanit tu quoque Italia, quod ius super Asiam,2 Africam, ceterasq; mundi prouincias tibi datu in fuerat e Non ne ui , ct armis ita magnum, atque gloriosissimum Imperium occupaueras e unde Uates ille tuus argumentum acceperat, ut tibi mire assentaretur, dicens Romanos rerum do minos: hoc illis utique proprium: parcere subiectis , ct debellare superbos , nisi
ex rapinis, ct caedibus tuis, quae omnia milites Romani mutando nomina re- bus trophea uocabant, triumphos maximos ex ita partis rebus ducere non e rubescentes. sed is tempora et O mores t, minuta sacrilegia puniuntur, ct magna in triumphis ducuntur. ITA L. Quid tu Graeciap Alexander ille Magnus quanam ratione , pira iure tam amplum sibi pa-
52쪽
GRAECIAE, ETIIT ALIAE . 2Orauerat imperium e Athenienses praeterea, atque Lacedaemonii, unde pulcherrimum, atque sertissimum sibi principatum acquisierant e GRAEC. Vi , &armis ipsi quoque omnes quidquid habebant, occupauerant. ITA L. Si ita esse crederemus, nemo utique principum legitimus esset dominus rerum suarum, omnesq; tyranni, simulq; uiolentiae ministri uiderentur. sed nimis profecto absurdum ita persuasum habere: cum plurima pars illorum, uel ex iure hameditario, uel ex optimatum electione reges, ac *mmi principes fiant. GRAEC. Iure quidem naturae nemo aliorum dommu nisi qui melior se qui aliis sapientior esse uidetur e iure uero gentium hic Rcx, ille I mperator dici tu r,&est. sed si altius haec repetere, mundiq; statum, atque aetates considerare placeret , perspectum utique habere iamus, non qui melior, sed qui uersutior, ac callidior, ct cui magis arriserit for tu-
53쪽
C DE CALAMITATIB Us et D na plerunque regnasse. ITA L. Quoia quo modo regnare contingat, hoc uti que summum bonum putant esse homines. GRAEC. Igitur summum ma tum est seruitus. ITA L. Ita prosecto. CRAEC . Quam seruitutem intelligis nam ab eruditis uiris dictum est, nisi sapientem liberum esse neminem . hic uero laudari imperatorem, aut etiam ap
pellari, aut hoc nomine dignum putari uolunt , si primum refraenet libidines;
spernat uoluptates, iracundiam teneat, coerceat auaritia, ceterasq; animi labes
repellat. tumq; dignu putant, ut incipiadaliis imperare, cum ipse improbisiimis dominis dedecori , acrturpitudini pa sirere desierit et dum quidem his obediet, non modo imperatorem, sed ne liberum quidem habcndum omnino uolunt. iITA L. Admirabilia sunt ista, contra liopinionem omnium, in gymnasiis', ct in otio a stoicis disputata , sed non probata . hacq; de causa ab ipsis etia, . . appellantur.
54쪽
appellantur. sed cum duplex seruitutis
species esse uideatur,neutra omnino mihi probatur. GRAEC. Scis ne duplicem quoque esse libertatem, ciuilem scilicet, ct moralem p ITALIA. Quidni pGRAEC . Quam ergo ex his magis tibi eligeres p)IΤΑL. Vtranque: cum male una tac altera, quod uult, efficere possit. nam 'quid egregium sapiens siue intrepublica, siue in toto terrarum orbe, sne libertate agere potest e multa uero e contrario mala, qui stultus est minus, uel rex,sine sapientia faciet. Cum
potestas sine illa ι ut iam dictum est sit
tanquam gladius in manibus furios. hocq; Neronis crudelitas, rabiesq; Cal ligulae clarissime demonstrant; quorum alter populo Romano unam tantum ceruicem desiderabat . ut uno ensis ictu simul omnes interficere posset. GRAEC . Bene utique loqueris , ac
sentis Italia ; sed quid, cum meus ille Socrates, qui Apollinis oraculo lapientis-i F simus
55쪽
DE CALAMITATIB Vs simus est iudicatus, dicat, quod poten tia , quod diuitiae improbitatis magis,
quam bonitatis sunt ministrae. nemo aliorum dominus, nemo rex uult esse, ut
curet quae dei, quae populi sunt; sed ut gaudeat, ut deliciis affluat . satisq; propriis cupiditatibus faciat sed quomodo, aut cui tandem hic libero impera bit, qui non potest cupiditatibus suis
imperare Z utram ergo tibi libertatem eliges, ciuilem ne , an moralem p cum non facile una simul cum altera stare possit. ITA L. Difficile id quidem : sed fieri etiam potest . ut una alteram subsequatur, v tq; in eadem re simul bonitaς, atque potentia commorentur . multi quidem boni principes , atque optimi imperatores suerunt, ut Constantinus, qui primus pietate ornauit imperium, alijq; plures. GRAEC . Potens est Deus,
etiam de lapidibus ipsis praeclarissimam hominum stirpem suscitare, filiosq: eos ipsos fidelissimi Habraae facere . hocq;l idea
56쪽
GRAECIAE, ET/ITALIAE. 22 ideo per certo habeo , quos elegerit ipse in reges, ac principes, ita eOS tutari, ut non modo boni , sed optimi quoque esse uideantur: sed ueritas mentiri non potest, quae dicit, quod difficile
est diuitem intrare in regnum caelorum: neque enim , unquam expletur, nec satiatur cupiditatis stis : neque ea solummodo, quae habent diuites, libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu. Sed mihi tandem explica, quid ueram libertatem esse affirmes. CRAEC . Potestatem uiuendi, ut uelis. ITA L. Vivitne ut uult, qui hostibus, qui tyrannis , qui nequissimis dominis seruire cogitur e GRAEC. Non, ut arbitror. ITA L. Quis igitur uiuit , ut
uult, nisi qui sui ipsius dominus est, ct qui recta sequitur, qui gaudet ossicio, qui legibus quidem non propter metum paret, sed eas sequitur, atque colit, quia id salutare maxime esse iudicat, qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat deni F a ques
57쪽
DE CALAMITATIBUS que, nisi libenter, ac libere: cuius omnia consilia, resq; omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur. codemq; reseruntur: nec est ulla res, quae plus apud eum polleat, quam ipsus uoluntas , atque iudicium. CRAE C. Hoc quidem soli sapienti contingit, ut nihil faciat inuitus , nihil dolens , nihil coactu S.IT A L. Quanam ratione id agere poterit, sine sua ipsius libertate, atque sub potestate tyranni constitutus PCRAEC. Dissicile id quidem : sed tamen aget: cum tantae grauitatis, constantiar, atque magnitudinis animi sit, ut in ipsa quoque dominetur astra. cui quidem etiam, quae uim habere maximam dicitur. fortuna ipsa cedit; ut sapiens ille poeta dixit: suis ea cuique fingitur moribus. ITA L. Si ita facile, Graecia, philosophari factis, ut uerbis, concederetur, bene, ac praeclare res nostra sese haberent. sed, quid tandem p nonne
qui aliquo tendit,securiorem semper sibi x eligit
58쪽
GRAECIAE, ET ITALIAE. 23 eligit uiam P nos uero, quorsum dissicut rates quaerimus, uel etiam oblatasiamplexamur in re tam magna, atque periculosa; ut est,amisia libertate ciuili, vetile animorum libertare uti ρ nihil dissici
lius, quam bene uiuere cum tyranno,
atque cum. perditissimis dominis; quippe qui nihil magis , quam bonorum
uirtutem, atque constantiam, timeant,
perspectum habentes, sortissimum omnium contra se ipsos propugnaculum esse bonorum consensionem. atque hinc semper occasionem illi ipsi quaerunt, ut eos uel exilio itaremotiora loca relegent, uel morte denique de medio tollant. Jaeuigitur quid faciam misera, pulcherrimo utique libertatis munere, simulq; imperiali, atque regali maiestate priuata, ct undique serua, atque captiua, pariterq; omnibus dominari cupientibus, tanquam mulier sine proprio uiro, expostat quid , inquam, faciam e cum filii quoque ipsi, quos in deliciis enutrivi,&
59쪽
DE CALAMITATIBVs ad supremos dignitatum gradus tandem evexi, spreuerint me, nullaq; ampliussit eis cura de honore, de libcrtate , &de maiestate tam optimae, atque praestantissimae matris. quid optimates ρ quid principes in utrunque oculum obdormiscitis e tu emi mi uiduam , defendite maircm,undique tot malis, atque miseriis circunseptam. dici te quaeso quid hic faciunt peregrini enses e quid armatae hostium copiae e quid oro ) tanta sibi
uult mortalium strages, atque undique rerum omnium interitus p ubique luctus , ubique clamor , ct plurima mortis imago . in tam magna distidiorum tempellate uidetis ne intus periculum, intus denique latere discrimen commu ianis libertatis, atque salutis 2 sic surdi e sis, ut & caeci sitis e quid natura ipsa.
nonne ex altissimis montibus, atque ex profundo mare mihi contra exteras nationes munitissima propugnacula secite Uerum quid haec ualent, nisi adsit ut
60쪽
GRAECIAE, ET ITALIAE . a tus , nisi adsit concordia uestra, inexpugnabile utique ciuitatum , atque regnorum munimentum Z Rom a olim iam totius orbis terrarum triumphatrix, belli ciuilis gladio uulnerata, tota excidit:
unde poeta ille: Altera iam teritur bellis ciuilibus aetas, Suis & ipsa Roma uirib us ruit. sola igitur uirtus, atque omnium uestrum concordia potens est mihi reddere libertatem , maiestatem, atque gloriam, discordia, atque bellis ciuilibus mihi iam ereptam. GRAEC. Quid si non audiant, opemq; non serant Z lΤΑ L . Actum erit omnino de communi omnium libertate, atque salute. CRAEC . Hoc iam pridem tibi utique obtigisset, si aliger ille Leo consilio, armis , auctoritate , atque sententia tibi non affuisset quoties ille terra, mariq; opem tulit e quoties auxi lia promptissime subministrauit, ut te de hostium seruitute, atque de captiuitate, α excidio eriperet, quod undique tibi imm
