Flauii Alexii Vgonii ... Brixiani De maximis Italiæ atque Græciæ calamitatibus. Reliqua uide pagina sequenti

발행: 1559년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE CALAMITATI Bus ni seste doceat. hac enim de caussa senatus Romanus olim iam optimos imperatores, cum ultimo illi ipsi concessia sent fato, inter deos connumerabat.

quidquid enim sue fortuna, ut dicitur siue suprema illa potestas alicui datatum uelit, talium ore pronuntiat; nihilq; difficilius, quam in tanta rerum licentia seipsum uincere, aliosq; praeclare, ac sapienter regere. CRAE C . Cum tam dis.ficile uideatur bonos bene imperare, quid mirum, si mali iis contraria agant, cum semper aures ueritati clausas, patulasq; adulationi, atque assentationi teneant, nullosq; alios magis sbi adhibe ani consultores , quam proprias , si mulq: nefarias cupiditates P ITA L. Sed heu heu me miseram; quia talis principum meorum improbitas mihi gloriam, mihi imperium, mihi denique libertatem omnem penitus eripuit. nullum Gnim malum in ciuitatibus, aut in regnis, quod non ex dominorum peruersitate. L ci atque

42쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE. I atque stultitia prosectum plane constet . CRAE C. Quid iterum ploras Italia pquid tristitiae , atque maeroris assecta conficeris p putabam equidem philosophiam pulcherrimis suis sensibus , atque diuinis rationibus ex oculis tibi iam lacrymas detersisse, animumq; in uir tutis adamante obfirmasse, pariterq; tristitiae nebulas a tua mente consolationis

Zephyro penitus dispulisse. sed modo

etiam te lacrymis picnam, nimioq; do lore assectam uideo. quid sacrae philosophiae studia ρ quid ratior quid fides pquid diuinarum scripturarum oracula tibi prosuerunt e nondum rebus in arduis aequam mentem seruarc , nec secus in bonis ab insolenti temperaturam laetitia didicisti . nam cum omnium sapientissimus dicat; praebe ccasionem sapienti, ct sapientior erit ; quid extimescis pquid dubitas ρ forti animo esto. uirtus nanque circa dissicilia uersatur, ct m gnanimos semper labor nutrit

43쪽

ITAL . O quam facile est philosephari

uerbis, aliosq; pulcherrima, atque ac curata oratione consolari r sed non ita assectus, ut lingua, regitur . quapropter hic mihi ingenue responde , o Graecia es tibi daretur facultas eligendi quidquid

placeret, statum ne tibi miserrimum, an uero florentissimum deligeres pCRAEC . Quis ita stultus, ut se esse miserum malit, quam felicem p prudens homo difficultates, si sorte inciderint, seret, sed non quaeret. ITA L. Sapienter loqueris, Graecia: cum tu scilicet, tum alii omnes aduersis rebus tristentur, prosperis uero e contrario gaudeant. GRAEC . Sed hoc opus, hic labor, ut intelligant homines, quid reuera sit bo num, atque malum: cum saepissime umbram pro ueritate accipiant, bonumq;

malum dicant, di malum bonum; quod magnus ille summi Dei interpres eis ipsis obiecit dicens: filii hominum, usque quo graui corde t ut quid diligitis uani

pa tatem,

44쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE. Istatem,& quaeritis mendacium ρ hoc

idem gentilis quoque ille poeta ait:

O curuar in terras anima , ct coelestium inanes. I Τ A L. Bonum ne impietatem , caedes , rapinas, populorum de praedationes, expilationes, factiones, iustorum exilia, bonorum oppressiones, atque mortem arbitraris p GRAEC. Id omne ita malum esse arbitror, ut pene summum dicam. ITA L. Cum undique igitur tot foedissimis cladibus me omni no exulceratam uideam,& iam in turpissima seruitute consti tu tam,possum ne non summopere tristari, atque dolere Fnam cum omnis seruitutis species sit

misera, tum illa intolerabilis, seruire timidis sine ulla spe futurae aliquando libertatis. CRAE C. Pulcherrima utique res est libertas, adeo ut non bene cum toto commutetur auro ITA L. Id nemo

melius intelligere potest, quam qui utrunque, libertatem scilicet, atque seruitutem, expertus fuerit. iam olim equidem

45쪽

DE C ALAM IT AT IB Us dem domina rerum, imperatrixq; totius mundi cum suerim, di talis, ut de

me uere illud posset dici : Imperium

Oceano , famam quae terminet astris, nunc undique diuisa, nunc dilaniata, nunc denique praeda hostium meorum facta esse uideor. CRAE C. Sine me me am deplorare sortem: quae cum mater

liberalium disciplinarum, & alumna uirtutis, domiciliumq; libertatis, atque emula Romani imperii existerem , iam omni ex parte antiquum honorem , libertatem, atque gloriam nunc penitus amiserim. in hoc quidem te certe consolari potes, quod non omnino tuam ipsius dignitatem, atque maiestatem perdideris . licet enim sceptra Romani imperii in alia loca translata fuerint, adhuc tamen uiuit in aliqua tui parte antiqua illa libertas, atque gloria, nomen ad

huc remanet imperii. nam cum ex tuis non sint, qui imperent, se tamen reges, atque imperatores Romanorum uocari uolunt.

46쪽

GRAECI AE. ET ITALIAE. I uolunt .. Petri sedem, atque claues lia bes. praeterea ubique serax, atque foecunda est terra tua , omnia illa utique praestans, quae hominibus grata, iucunda, atque utilia esse uidentur: adeo ut uere terra repromissionis, atque para

disius deliciarum posit appellari. quid igitur libertatis, quid honoris, quid maiestatis non habes e populi tui pulcherri

mi : ciuitates tuas praestantissimae: principes inclyti . iam omnium rerum artes , iam praeclarissima litterarum studia, iam disciplinae militaris praestantia munera: tua propria esse uidentur. quid am plius coeli, terraeq; Deus e quid natura

ipsa tibi potuit facere, quod non secerit ITA L. Haec omnia quid prosunt sine libertatet Gigas undique , catenis constrictus, quid faciet Z reor equidem, ut non mihi, quod pulcherrimae mulieri, eueaniat. plures illa amatores habet, sed nemo esst, qui eius libertatem, qui honestatem , qui gloriam conseruet. ex illai

a . . t E Omnes,

47쪽

DE CALAMITATIBUS , omnes, quod proprie libidinis, atque nefariae cupiditatis est, quaerunt. ita e nim Hunni, atque Cotthi immanissimi illi populi fecerunt: qui me armis subiugatam, totam omnino foedissimis cladibus affecerunt, & denique Romam ipsam, iam totius mundi caput, solo aequarunt. sed o fata, o pessima hominum studia . nemo aliis, sed modo sibi unusquis. que duntaxat uiuit: dumq; quod suum esse dicunt, tueri uolunt singuli, en quo discordia ciues perduxit miseros . iam quae erant ancillae, quae seruae , modo

quidquid libet, quidquid uidetur imperant; seruitq; regina mundi, ct domuna prouinciarum , undique captiua te netur. CRAE C. Nimia semper seliciistas robur animi, atque uires frangit omnino, uel imminuit, delicatisq;,ac molle etiam in minimis quibuscunque rebus patientem rcddit: summumq; genus infelicitatis misero est, fuisse aliquando se licem . quocirca olim iam nimium tu

selix

48쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE. I 8 felix Italia, atque beata, nunc misera, nunc aerumnosa omnino tibi uideris. sed

quid ego ρ quid nobilillimae aliae mundi prouinciae e quid amplissima regia a; quae modo iugum turpissimae seruitutis du-cuti quid Numantia ρquid Carthago illa pquid Hierosolyma e quid Athenae Z a

lia'; celeberrimae ciuitatest quarum pene nullum modo residet uelligium : ina ino aratur , ingensq: solitudo terrarum

esse uidetur, ubi aliquae ipsarum tam magnifice stae crant. ITAL . Quid mihi prodest aliorum miseria Inuidi prosecto est uelle socios habere poenarum . GRAEC . Si hoc nihil, uel parum tibi prodest, iuuet saltem , quod ex tua mi

seria alii felices, ex tua seruitute alii domini euaserunt. cui enim non ex alieno damno lucrum P nam ita res humanae sese habent, ut corruptio unius sit generatio alterius: qui callidior est , ct cui magis arriserit fortuna , ille potentior.

quid reges amplius, quam quisque pri-E a uatus

49쪽

ἴ DE CALAMITATIBUS IIDuatus intulerunt illi ipsi in hunc mu ovidum Z scis ne, quid potissimum homines Inciat principes Z ITA L. Id equidem, scio, omnem potestatem a domino Deo lette, ut magnus ille doctor gentium distuxit. GRAEC. Si bona fuerit, potestaso proculdubio ex domi uo Deo est: tuncq;, bona esse uidebitur , quando tota ex massa illa aurea, de qua superius diximus , constabit; utpote benefica, libe --iralis, magnificentissima, ct omnibus derinique uirtute, humanitate , atque sapientia praestans. ITA L. Quid, sima liaρ GRAEC, A Deo, sed non ex Deo,, rerum sacrarum periti illam esse dicunt a quoniam, quae bona, ex Deo, idest Dei Opera, atque uoluntate sunt: quae uero mala, a Deo, id est Dei permissione, pro arbitrio liberae hominum uoluntati S ac cidunt; unde illud ex diuinis oraculis de Saule pessimo rege scite dinum : Elege -- runt sibi regem, ct non cx me. bona enim omnia ex diuino illo totius pulchri-

50쪽

GRAECIAM ET ITALIAE. I9tudinis atque bonitatis sonte emanant. soli igitur optimi, ac praeclarissimi principes ex Deo esse uidentur ; quoniam, quae Dei sunt', agunt: peccati uero causa permittit Deus, etiam regnare impios, atque facinorosos homines : qui uentri,

qui libidini, qui nefariis cupiditatibus sese peni tus addixerunt, & a Christi pietate, atque clementia sese omnino abdicarunt. ITA L. Nihil ne aliud malogregnare facit, nisi, quod ita Deus propter hominum scelera , atque peccata permittere uidetur ρ GRAE C. Hoc uti que est, quod ex te superius equidem scire uolebam : sed libere dicam ego quod sane de hac re sentio. Cum homi anes duobus constent, animo scilicet, ct corpore, pluribus utique morbis, atque raritudinibus in utroque saepissime illi ipsi laborant . qui uero ambitione. atque philautia assecti fuerint; si potentia , si ingenium accesserit, si Artuna deantque annuerit, rapinis, caedibus, atque

SEARCH

MENU NAVIGATION