장음표시 사용
501쪽
ribus quiritur,ut ab alijs, qui non ita quaeruntur, non deseratur ecclesia cum autem omnium est comune periculum, hi qui alijs indigent,non deserantur ab his quibus indigenti idem supra citatus admonet Nicolaus vii. q.j.cano. sciscitaris.ubino negat quinquandoq; liceat praesuli perfugam cauere tyrannum . Attamen quando populus sua praesentia indiget perinde,ait delinquet, ac si nauta in periculo navim deserat. Quin uero tanto enormius quanto salus spiritualis praestantior est corporali. Hic primum omnium animaduertenda est sententia. S. Thomae,quae ex uisceribus Euangeli, desumpta est . At quo perspica citis fiat,quaeritur,utrum fides quam episcopus ecclesiae seae imo Deo sito obstrinxit,usque ad mortis perpessionem eum , ut resideat,obliget Apparebit enim hoc sciolis prima fronte creditu
durum, quoniam obligatio sit betiridae mortis, quae mortalibus
summa est, affirmari non debet nisi diuinum de hoc mandatum palam constiterit. Et tamen ubi ait Christus bonum pastore prooiribus suis animam dare, consilium magis significare uidetur, qualia praeceptum. Verbum enim illiid, Bonus pastor,non uidetur neces itatem,sed supererogationem prael se ferre. Accedit, quod martyrium tune duntaxat ubi fides periclitatur,confessionemq; sui exigit,necessarium est. Obligare autem episcopos ad martyrium, ubi fidei tale periculum non imminet,temeraritam apparet. Nihilominus indubie tenenda est pars affirmat uia,quam hici ex presse Ditius Thomas in priori conclusione aflirmat. quando quidem ait propter nullum .imminens personale periculum licere
episcopo ecclesiam se in tempore necessitatis deserere. Idque confirmat testimonio Christi, quod ideo in sensu praeceptorio intelligit sic scilicet quod ncmo sit bonus pastor bonitate .quae ad
gratiam amicitia iraq; Dei retinendam necessaria est, nisi ubicun- qita necessitatis casus Occurrerit, cum periculo uitae gregi suo fauore N auxilio praesens usque ad mortem adfuerit. Idq; Augusti. supra ad Honoratum citatus asscueranter enuntiat. dicens,quod
instante persecutione episcopus non potest fugere, sed exemplo Christi debet animam pro ovibus suis ponere . Verbum nanqlle, non potest necessitatem praecepti significat. Unde sanctus Thoatnas secunda secundae, quaestione vigesimasexta , arti c. V. ad temtium argumentum ubi ait non semper charitatis necessitatem obligare hominem ad offerendam iii tam prti amico,calum excipit,
quo tenetur eius saluti prouidere,ad ossicium potis une episcosi
502쪽
alludens. Ab hac ergo ueritate,de qua nemo unquam ambige. re quiuit peregregium argumentum sumitur,residentiam esse de iure diuino. Nam si non esset nisi de iure positiuo,cum pontificia praecepta, ut quadragessinale ieiunium,& festi obseruatio,ut lib. j. scriptum reliquimus, non consueuerint utque ad periculii mortis Obligare, non facile persuaderes teneri episcopum in periculo mortis residere,eo potissimum,quod, ut Q pra uisum est, praeditis autores uerbum christide se proprie assertum arbitrantur,&tamen si illud uerbum neges uim habere pret cepti, nihil relinquis, unde inferatur teneri episcopum tempore necessitatis uitam pro sub grege ponere. Quae tamen omnium est generalis confessio. Ad argumentum ergo in cotrachim resipondetur,huiusmodi preticeptum no esse censendi ina atrox ,quin uero cum tota salus temporalis orbis medium sit ad spiritualem promouendam, idq; us que adeo sit certum,ut Deus ipse temporalem uitam, corporalium praestantissimum pro salute nostra posuit,naturalis ordo diuinulque postulabat,ut qui pastores animarum futuri essent eodem tenerentur prscepto. Neque ullus antea ad id muneris eligeretur,quam idoneus esset inuentus,qui illud Optima fide compleret. Imo uero & rex tenetur pro sua re publica uitam ponere. Quocirca sicuti ubi fidei cosessio id monuerit, martyriu est mortem oppetere, sic & ubi haec ratio iustitis id ipsium postulauerit. Cuius nobis Ioannes Baptista dociamentum reliquit,qui iustitiae defendendet caput obtulit. Hinc facile ad posterioris conclusionis expositionem de sicenditur,nam ex his quae dicta sunt,elicitur, causias omnes,ob quas licite pret sui potest a sua ecclesia. abscedere 'nullatenus existimandas esse respectu suae propriae personae, quandoquidem & uitam ipsam ecclesiet debeat,sed tantum respectu boni ecclesis,cui fidem habet obligatam. Quare etsi Caieta.
imprisentiarum easdem causias sub tribus generibus complectatur,quae sunt,Necessitas impedimenti,qualitas negotii,& conditio personae,ad commodum tamen ecclesiae sunt omnes referenda . Atqui impedimentum aliud est quod ab intrinseco prouenit,&aliud ,quod ab extrinseco. Ab intrinseco scilicet,ut est aduersa episcopi ualetudo ,ratione cuius solum & acrem mutare debet Gquod hoc etia debeat resipemi ecclesis pensari,patet. Na si etiam tunc ecclesia necessitate prae sentiae Antistitis premeretur,occumbere potius deberet morti, quam exire, secundum legem boni pastoris a Christo priscriptam. Quando autem non usque adeo ecclesia
503쪽
ecclesia a Rictatur,in rem eius vergit, quod episcopus suae saluti
consulat,ut expeditius ei seruire possit. Neque uero solius ualetudinis gratia,uerum & animi recreandi suosque uisitandi necesi rios ius naturale indulget, ut possit exigua tempora succidere,
quae his,aliisve id genus suis negoths possit impendere.Nam eiusmodi obligatio non est intelligenda ac si deberet este in carceribus, copedibus uinctiis. Pari modo censendum si impedimetum forinsecus ingruat,ut cum tyrannus ecclesiae infestus est. Nam si non singulariter in odium praesulus,sed in ecclesiani ipsam grassatur, tunc persistendum ilIi est usque ad mortem. At ad hanc necessitatem applaudunt exempla Augustini ad Honora. supra allata. Et de uerbis Domini ser. v. de Petro & Paulo, ac caeteris sanctis martyrib. qui pro suis ecclesijs,exemplo christi, tyrannorum gladis s uccubuerunt. Si autem ob particularem inuidiam praelati turannus est infestus ecclesiae,tunc etiam ex re eiusdem ecclesiae est, ut in tempus sese inde auferat,sicuti ibidem idem ait Augusti. ne subditi fugere cogantur. Cuius 'exempla nobis extant in Ioan ne Euangelista,qui praecibus suae ecclesis,ut expediebat, si cessit,& in Cantuariensi l homa. sed tamen postea dum opus suit, ad
easdem sedes cum periculo uitet remearunt. Qualitas autem ne gotiorum similiter respectu eiusdem eccic sis pensanda est, ut legitima inde petatur absentiae excusatio. Est enim triplex particularimcclesiae habitudo 2Dimaduertenda. Consideratur inquam generalis utilitas Salmanticensis ecclesiae ad singula eius ministeria, ut praedicare,nistrare,&c. ut totum ad singula membra. In ordine autem ad uniuersalem ecclesiam Romanam, sicuti membriim ad caput, eu ad totum corpus. In ordine autem ad alias ecclesias, sicut unum membi um ad reliqua eiusdem corporis. Et omnes istae
necessitudines, iustas possunt episcopo afferre cas secedendi ab ecclesia, etiam iure diuino & naturali .Quando ergo ecclesia pareticularis in aliqua est calamitate constituta,tunc ob primam ha bitudinem totius ad partes potest eius episcopus ab alijs muneribus ti officiss cestare,& accedere curiam uel Romanam uel Resiam ad protegendam suam ecclesiam idque iure diuino & naturali. Quandoquidem non solum alia particularia ossicia, ueriuri etiam hoc, idemq; prvcipue ei debet,dummodo per alios id perficere non possit. Si autem necessitas uniuersalis ecclesiae absentiam episcopi expetiuerit nemini dubium; quin diuino iure & naturali cogatur abscedere. Nam sicut membroru singula naturali
504쪽
ordine se saluti tuendae capitis obiiciunt, ita & ecclesiae particuulares sese tenentur osterre, atque adeo suoS episcopos communi bono. Perplacet autem hic adnotamentum domini Caietani non solum ob suam doctrinam, verum & ob suam dignitatem , qui Cardinalis erat Romanus. Ait quippe iudicium hic esse adhibendum , quo discernatur an personalis opera,& industila episcopi sit ecclesiae uniuersali necessaria. Nam si necessaria non est, non excucitur eius absentia. Exempli gratia, Dum Concilium Cecumenicum, aut prouincialis synodus indicitur, constantissi. mum est debere iure diuino episcopos illuc commeare . Nam
Concilium, est ecclesiarum coetus, Ac nomine ecclesiae uenit episcopus . Pari modo, si citra concilium expedierit Papae pro 'pter egregiam doctrinam, aut singularem autoritatem perlonae aliquem episcopum accrescere, cuius consiliu in in commune bonum capiat, licebit quidem ad tempus eum e sua sede euocare.
At uero si quia eleganter scribit aut psallit,uult illo pro amanue
si, aut cantore uti, uel uult eum esse auditorem camerς aut rotae,
cum id non sit necessarium per episcopum exequi, imo abundat qui eiusmodi prouinciis obeundis praesto adsint , profecto non est legitima apud Deum e xcusatio .eo potissimum, si residentia, ut vere res habet, iure diuino sit necessaria. Nam inde certum fit non posse Papam dispensare nisi idem ius naturale ac diuinum interpretado,quod quidem nisi in uera,& legitima necessitate' neminem excuset, qualis in similibus casibus neutiquam occurrit. Haud aequidem nescio nonnullos iuris prudentum huc nobis obuia in exituros, qui aiunt eos qui Romae resident, residentes censeri in suis ecclesiis, nepe quod qui residet in capite resideat
in membro . Attamen hoc esse merum figmentum, neque Ca ietanus, iuris non ignarus,affirmare ueretur, neque ullus iuris,
aut i heologiae peritus non plane uidet. Cum enim ius diuinum sit ut unicuique dioecesi suus mancipe tur episcopus, idque, ut demonstratum est propter peculiarem curam, S uigilantiam, quae ei de ecclesia' est necessaria,plane colligitur6residere Romae, noso tu non sit residere Salmaticae,uem neq; absentiam non residentis excuset, nisi legitima id exigente necessitate.Quamobrem,sic in Germania nonnulli e patus, quos ego uidi instituti sunt,ut eps nullus habeat alios fructias praeter victum. N honestissimam suarfamilia: in omnibus necessari)s sustentarionem dum fuerit praesens, absenti uero nihil tribuitur. Per haec utique de Reneredi O
505쪽
sinis Cardinalibus episcopis censendum est, sua enim se Ipsi lege iudicare debent. Haud enim frustra lege ab ipso sacro sena . tu cautum est, ne episcopi ad illam insignem dignitatem assumatur, nempe Piudicarunt residentiam episcoporum esse de iure diuino, cuius idcirco dispensationem , nis alia eiusdem iuris in
terpretatio , puta grauitas necessitatis, non admittebat. Qui
quidem lex usque adeo summo pontifici sancta habetur, ut nullatenus super illam dispensare in animu inducat. Et nihilominus Hecto Cardinali commendatur sine titulo ecclesia, quod, ut lib. iii.dicebam , si fas est minimo monacho,Christiano tamen de pefari Christiana, apertam prς se fert tegis elusionem, quasi non
tam stricto iure obligetur, cui ecclesia commendatur, illic residere, ac si esset legitimus episcopus. Aufertur Cardinali eccle- set titulus eo solum,'residere non potest,& tamen non timetur eandem ipsissimo commendare. Vtinam hoc non sit Deo imponere. Porro ergo qui diuinum ius consuluerit, primu hoe aequil sine iudicabit,ut nemo episcoporum Cardinalis creetur. At uero si contrarium fiat, multo minor est culpa imo forsan nulla, si ut in sua ecclesia persistens, nunquam Romam uisat,quam ut incuria commoretur, suam deserat ecclesiam . Siquis dioecesim proximam haberet Romae, quam crebro usitare poster, & ea es set doctrinae autoritatisque excellentia ut plurimum ad ecclesiae bonum referret sacro interesse senatui, forsan suam posset de .sendere causam, hac nanque ratione, ut aiunt, permittuntur sex episcopatus, Romae circumiacentes, Cardinalibus esse mancipati. Evtra hos tamen casius ipsi sibi viderint,nobis enim non licet os ponere in coetu, nisi quatenus ipsi coeli Dominus perstrinxerit. Huic demum sententis maxime a stipulatur decretum Innocentij III. in cap. Bonae memoria 4.de postulatio. praelat. ubi noluit exilibere Cardinalem in archiepiscopum Rauennate, quia necessarius erat ecclesiae Ronianae . inuo fit,ut nisi in test casu, scilicet propter excellentiam, tum autoritatis tum etiam P bitatis personae, & propter ecclesiae uicinitatem, non sit audienda sententia Panormitan. super eodem capitu. nempe Episcopatum,& Cardinatatum esse dignitates compatibiles. Qua ratione in Concilio nuperrimo Tridentino ut supra dicebamus ubi decretum est, nullos episcopos excusari a personali residentia, adiectum est, Quouis gradu uel dignitate fulgeant. Praeter haec,necessitas etiam unius particularis ecclesiae potest alterius
506쪽
alterius episcopo charitatis iure in animum inducere, ut illi siue- currat, quando id sine detrimento propriae plebis facere potest.
Sumus enim omnes,ut ait Pau. eiusdem corporis menbra, atque
adeo cum singuli aliorum ope indiguerint,mutuo se possunt ac debent iuuare, ut quod in Sybolo de Sanctorum communione scriptum est,opere referatur,maxime cum praestantius mebrum inferioris auxilium expostulat. Atque hac de causa Pau. T itum ac Timoth. aliosque discipulos noniiunquam a suis ecclesijs abire in alias iussit,propter raritatem, quae tunc erat similium suppo sitorum ecciesiae,&propter necessitatem promulgandae fidei. Perliqc respondetur aduersariorum argumentis, fictis potiusquam legitimis. Λrguunt quippe, nonnunquam episcopos necesse habere ad concilium ire, aliaque pontificis capessere iussa, &Apostolorum discipulos a suis ecclesius diuagatos. Sed haec nihil conclusioni aduersantur,sane cum residentia propter salutem ecclesiae sit instituta .Quare ut eidem consulatur fim,ipsum naturaleius ac diuinum eiu simodi exceptiones, non solum permittit, sed&iubet. Eadem ratione potest episcopus ad infideles in tempus transire & legatus ad componendam pacem, aliud ve id genus exequendum munus ecclesiae necessarium abire.Secus, si legatio de re esset temporali, quae per alium posset absolui. Tunc enim abusius esset episcopalis dignitatis in detrimentum ecclesiae quandoquidem uetitum sit ne Deo militans implicet se negoths secularibus. Tertium demum causarum genus,quibus potest episcopus nonnunquam se ecclesiae suae subtrahere, est conditio personae,adiunctis tamen temporis ecclesiarumque qualitatibus. Ut si raritas esset personarum, quibus ecclesiae demandari possent,&persona existeret excellenter idonea,& ecclesiae proxims,quibus fructuosior esset uicissitudo uisitationis talis praesulis, quam per petua alius residentia. Tunc enim uni personae duarum possent ecclesiarum tituli committi. ut patet can. Illud. xxj.q.j.ubi archiepiscopus. Parraconensis permissus fuit episcopus esse Fundensis. Hoc autem accidentarium est,&quam rarissime usu continges. Priter hic de iure concestum est dum parcecia annexa est superiori dignitati, ut qui in superiori ecclesia residet per uicarium seruiat parceciar,ut habetur in Concilio Lateranen. cano, XXX P. supra citato iubetur tamen idoneum & perpetuum habere uicarium canonice institutum,& uoce perpetuum,designari uidetur ut sit quasi curam habens animarum. In calce demum pri en-
507쪽
estim exceptionum sciscitabitur quis forsan, utrum possit papa praeter has caulas super hoc iure dispensare,peruia tamen est solutio,quippe quae ex superioribus plane colligitur. Quem enim opinio tenuerit hoc elle tantum de iure humano, subsequenter respondebit,perinde Papam super hoc dispensare posse,atque super ecclesiastico ieiunio. aut quavis alia id genus lege. itaq; non solum poterit interpretari ius, nempe quod ad talem casum non extendatur, uerum & obligationem prostis singularis personae tollere. Qui uero ius hic diuinum & naturale consessus fuerit, lnon solum probabilius uerum certo certius est, subsequenter respondebit, pontificem dispensere non posse, sed ius interpretari diuinum ac naturale, scilicet declarando talem casum ab ipso eodem diuino iure excipi. Quod si quis sic contra redarguat, Reddere uolunt simplex est etiam de iure diuino , super quo tamen Papa dispensare potest,ergo poterit residentis uinculum pariter
dissoluere. Negatur consequentia,nam S si redditio uoti manente uoto sit de iure diuino,cuius cotrarium Papa permittere non potest, tamen quia obligatio uoti nascitur ex peculiari uouentis uoluntate, super illo Papa potest dispensare,uidelicet, ut factum uotum,pro insecto habeatur. Lex autem diuina iubet episcopum residere. inrare dum manet episcopus. per nullam potest pontificis dispensationem ab eodem residendi nexu religari. Vide quanti referat sic, aut sic loqui. Attamen licet in illa uix probabili opinione persistas quod residentia tantum sit de iure humano nihilominus Papa pro libito dispensare non ualet, sed legitima id causa exigente. Neq; aliter ille cum quo fuerit dispensatum, tuto potest eadem dispensatione uti. Iuxta hoc ergo documentum harasitabit quis sorsan utrum ratione ciuilis administrationis rei pu- Nicae possit episcopus licite in curia regia uel alibi uitam agere. Et arguitur a parte affirmativa. Primum iuris autoritate in Ruthenticis supra citatis,Quomodo episcopo.& de sanctis episcOpis permittitur ut possint per annum in curia manere atq; diu tius de Caesaris facultate. Et ratione id patet, quia bonum , quo
communius est eo praestantius. Administrare aure rempublicam regni uniuersali iis est,quam ad gubernaculum unius ecclesiae se. dere,ut exempli gratia,si episcopus fiat pro rex,aut curiae praeses.
Nam uerisimilius est per cpiscopum eius in odi magistratus sanactiori fide & iustitia, uigilantioriq; cura administrari quam per seculares administratores. Et supra hec si fiat generalis fidei pro
508쪽
iector aduersus haereticam prauitate . nam eiusmodi prouincia praefici commodius ac d centius nemo potest quam ecclesiasti. cus praesiui propter illustrem autoritatem ecclesiallicam ad idem munus requisitam, Ad hoc autem discreta distinctione resipon dendum est. Quod enim episcopus ob causam componendae pacis aut aliam non fictam, sed uere honestam, regia legatione fungatur ad alium principem, item quod inquisitor fiat haereticae prauitatis,profecto nullum refragaturius, imo aequitas ipsa suntragatur. Quod uero annorum curriculo maneant civilibus magistratibus,atque administrationibus mancipati,tum iura citata consentienter reclamant, tum S ratio sublimitatis,ac perinde fi dei qua sie suis ecclesiis manciparunt, & iustitia insuper sulcepti stipendis nullatenus ferre possunt. Vrimum enim eiusmodi administrationes non solum necessarium non cst ut per episcopos fiant,verum neque suum statum condecet. Possunt enim in primis uiri seculares illas optime exequi, Antistites uero non satis digne . Cum Timotheum Paulus admoneat neminem , qui Deo militat, implicari debere negotiis secularibus. ecquis rogo ratum ducat episcopum qui tam sancto spirituali muneri addicius est, in discordijs ac litibus secularibus audiendis, totum tempus prodigere Quod re uera uel altissimo contemplationis silentio deberet uel suis oui hiis docendis educendisque impendcre. Euocauerat Romam Nicolaus Papa episcopos quosdam, qui erant apud Carolum Caesarem, causante uero Imperatore quod contra maritimos piratas inuigilarent & ideo ire no possent, respondet,ut patet.xxii1. quaestionc octaua, quod reprehensibile id ualde esse constaret, nam cum militum, inquit, hristi sit Christo seruire,milites seculares debent seruire secul Q. Potissima tamen in tio quae huic abusui reclamat, est, quod etiam si eiusmodi munia meliu , ac salubrius per episcopo S quam per alios exhiberentur, non tamen hoc est talentum quod Deus illis augendum commisit,neque id quod eis iussit,& pro quo tam ampla decimarum si pendia ipsi percipiunt,neque de quo rationem est ab illis exacturus. Quid enim particulares Vcclesiae reipublicae ciuili debent. ut tantam decimarum copiam pro seruitio rependant,quod episcopi non sibi sed seculo impendunt e Aut quomodo dum Christus ab illis in diei iudicij cstusi sanguinis sui rationem repoposcerit, quo animas redemit,quas illis seruadas confidit, respondebui se alijs uacasse negoths, no sibi ab ipso commissisZPerpndant si rex
509쪽
a suo duce male ducti exercitus rationem interrogaret, cui ille responderet,rei aulicae dedisse operam,quomodo responsum serret. Si qui in agone seculari conte dunt, se ab omnibus abstinet, ut ad Corinth. 9.ait Paul ut se totos suo muneri tradat, qui Christo tam insigniter militant, perpende quam se debeant a cunctis
alijs subtrahere,vi tanto negotio integri adsint ρ Et si qui inuitati ad nuptias male in Evangelio ob id audiunt, quod quia vel villas,veI iuga boum emerant conuiuium detractauerant , quanto
putas peius sint apud Deum audituri praesules, qui ad conuocandum conuiuas missi sunt, imo qui secundum Christum sponsi, &ipsi existunt ecclesiae,qui sunt conuiuium celebraturi, si alijs sese
mancipent negoths, quibus illa, vel defraudetur, vel remittatur curas' Regi OZie,ut legitur. 2. Paralipo. x s.conuitio,& sacrilegio dabatur,quod inuribulo incensium adoleret Domino. Cui facerdotes improperantes aiebant,No est tui ossicij Ogia, ut adoleas incensium Domino, sed sacerdotum. Sed longe iustius vice versia sacerdotibus, ac maxime episcopis opprobrio tribuendum est, quod officium situ adolescendi incentum deserentes, thurificent seculo. Non enim est ille spiritus, quem Deus illis dum consecratur, suggerit,sed quo spirituales proles progignant ac nutriant. Audi Moysen Numeror.vndecimo, quanta verborum significantia similes curas quas Deus animarum pastoribus committit, exaggeret. Cnr enim inquit,posuisti pondus uniuersi populi huius super me Nunquid ego concepi omnem hanc multitudine, vel genui eam,ut dicas mihi, Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum; & efferes in terram, pro qua iurasti paa
tribus eorump Profecto multo maiorem curam,& solertiam reo
qui fit Christus a praesulibus, animabus quas suo ipse sanguine P- .gignit,impendendam; ad quod proprie spiritum fauoremq: suppeditat.Quocirca illic statim subdituri Cogrega mihi septuaginta viros.&c.& auferam de spiritu tuo,tradami eis, ut sustentent tecum onus populi. Aliqui volunt imminutum fuisse tune spiritu Morysi,sed forsan,ut supra diceba,non ille est sensius, quandoquidem illi non fuit culpa auxiliares sibi poscere; de ideo neque P nam commeruit.Sed sensus est forte, Auferam, id est,capia eiusdem generis sipiritum,quem illis infundam.Nam,ut ait Paulus,diuersa sunt gratiae,& spiritus munera, qui Deus suis dispertitur iuxta officiorum necessitatem, quae illis committit. Quare in epi- .scoporuua consecratione ab ipso petitur, ut super eum qui consecratura
510쪽
sueratur,de oleo sacerdotali insundat. Horum ergo meminimus ut episcopi intelligant non sibi diuinitus aliam gratiam, & fauorem atque sipiritum impertiri,quam quoad tuam regendam ecclesiam Opus est. Sed humanet appetentie & conatus sunt, qui illos in alia secularia negotia submergant; ut navim, quam illis Deus ceu proretis,ut ait in quadam epistola Clemens, ad regendum concredidit, submergi sinant. Neq; vero diflitendum est, hanc pellem qui ecclesias praesentia suorum pastorum expoliat, inde latius inrepsisse, ex quo episcopi a suis capitulis eligi desie
dem est,quod Prorsus contra principum indulta obmurmurem. Nam eo iam usque euasit humana malitia,ut si penes capitularia collegia potestas electionis duraret,omnia essent discordijs plena,cruentisq; dissensionibus dilacerata. Sed tamen quia,ut est humanum ingentu, nullum remedium rebus adhiberi potest,quod secum non aliquid incommodi asserat, inde coeperui curiae, tum Romana,tum potissimum regiae episcopis crebrescere, qui sponsis pauperioribus neglectis cum ditioribus adulteria committere semper inhiant. Quod quidem malum non est recens. Hac.n. de causa,ut Hieronymus in epistola citata ad Ocea. resert in cocilio Nice .cautum fuit,ne isti episcoporum ascensus ecclesiariiq; Cambia permitterentur. Porro autem quo ad finem iam demum quaestionis properemus, ex huiusmodi episcoporum,tum absentia a suis ecclesijs,tum freque tia in.cursis,ccepit, vulgus eo
rum dignitatem despicari. Coeptum inquam eis est & a secularibus parum reuerentiae,& a clericis minus obedientiae exhiberi,de a ciuilibus curijs,& foris plurimum iudiciorum adimi. Nam,ut ait super ultimum ca ad Heb. Athanasius, quemadmodu necesse est, ut pretsidentibus populus obsequentem se praebeat, ita & sa
Cerdotem oportet,ut aliorum animas curet,& noctes ducat inso
mnes. Aequissima ergo est vindicta, ut qui suum negligunt locum, sensim de illo decidant. Hsc enim vitio fuerat de sacerdotibus a Malachia praecantata cap.a. ubi ait: Et nunc ad uos mandatum hoc,o sacerdotes; Si nolueritis audire, & si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, & maledicam benedictionibus veitris. Ecce ego prosiciam a vobis brachium cseu armum & dispergam super vultum vestrum uentriculum sole nitatum vestrarum. Et insc1 Ego dedi vos contemptibiles,& humiles in omnes gentes