De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

dum per ticulares episcopos fiunt, indecorum quidam,quod noetanta grauitate, ut decet celebrantur, praeterquina quod an inde porrigi tur titularibus episcopis introducendis. Verunta inaen non ista sunt munera,quq urgentissime residentiam cpisco pi requirunt, sed alia lupra commemorata, quae assiduam praealentiam sedulamque diligentiam eκ poscunt. Imo uero ut iam diximus, propterea episcopi obligationis residendi obliti sunt. Unon putant alia si brancumbere onera, quam lites audire, &seu mel in anno ordines conferre. Si enim se ignorantium lucem,delinquentium regulam , relictorum sufiugium , egentiumque sub fidium ac praesidium cui uere sunt) esse cognoscerent, non gra di opus esset negotio,iat ius residendi persuasissimum haberent. - Nulla alia hic missa facimus scripturarum testimonia, nimirum satis rati ea, quae praecipui sunt momenti attulisse. Multasque aduersariorum argutias silentio praetermittimus. ad quas utiq; molestius, est et respondere, quam utile. Quod autem de epistopo assertum curauimus, de cunetis etiam parcecialibus pastoribus subinde eli intelligendum . Sane cum N allata testimonia idem sibi uelint licet multo efficacius episcopos urgeant. In apice autem istorum , quae dicta sunt ,hoc licet per seipsum euidentissimust, non erit tamen admonitu superuacaneum, nempe residendi obligatio sic praeceptum est, ut non sit praecepti finis. Videas enim prς sules in suis quidem ecclesijs residentes. sed tamen adeo oscitanter, & segniter in adininistratione uerbi, in guberatione in afflictorum consolatione & pauperum subsidio sese gerentes,

ut nihil reserat absentesne sint an pr sentes. Residentia n. propter haec nece ila ria est, quae si non sani superuacanea,imo quandoq 'causa ut episcopus maiori opprobrio , de vilipendio a sua plebe habeatur. Α D primum igitur argumentum rei pondetur, uerba illa sormalia, quod episcopi sidere teneantur , nullam suisse necessitatem, ut in Eu angelio exprimerentur. Sane cum euidentissimEex ipsa epilco pali functione diuinitus inli itura colligantur , letiam secundum aduersarios satis eli, ut eadem residentia sit de iure diuino . Nana ubi Christus ceu operarios miserit praedica tum Apollolos atque alios lxxij. discipulos, quibus episcopi, &parceciales sic erdotes succest erunt, Nubi iubet in Petro cunctis episcopis , ut gregem pascant, & ubi docet bonum pastorem esse , qai nomuratim cognoscit oves, ec ubi ait 'Paul. epi scopum

492쪽

seonum esse doctorem & hospitalam. & vhi admonet Timoth.

ut seipsum operarium inconfusibilem,verbum veritatis recte tractantem exhibeat;& ubi admonet praesules,ut uniuerso gregi attendant in quo eos Spiritus sanctus posuit episcopos ad rege dum ecclesiam Dei;atque in id genus ali s locis, usque adeo luce clarius residetia palloru praecepit, ut fatuu sit expressiora verbae requirere. Ad secundum iam satis responsunt ei quod etsi summam ecclesis iurisdictionem Petro eiusq; successoribus singulariter commiterit,ubi ait, Pasce oves meas; atq; adeo facultatem eligendi pastores, modum tamen pascendi non reliquit suo arbitrio,Vt eum mutare posset. Haud enim in arbitrio est Papae facere,ut episcopus non sit doctor,non sit hospitalis, non sit uigilator super gregem,quibus muneribus intimum est, ut resideat. Ad tertiu deniq; respondet,quod si Timo. 8c alii forsan episcopi iussu Pauli a suis nonunci ecclesijs peregrinati fuerint; id tameob ecclesiae uniuersalis neces litatem factum est,atq; adeo per interpretationem eiusdem diuini iuris,& naturalis. Haud enim se . cum pugnant residentia esse de iure diuino, & nihilominus posse casus accidere, in quibus non solum licitum,verum Nexpedien. tissimum sit episcopum a sua ecclesia in tempus abscedere.

Utrum residentia episcoporum iure naturali fundetur. iCV M monstratum sit residentiam episcoporum de iure esse

diuino , subsequitur, ut videamus an ius etiam naturq suas rationes eidem veritati subministret Arguitur nanque a parte negatiua: Euangelicus episcopatus,ordo est supernaturalis;quip pe cum fundatio ipsa ecclesiae super naturam fuerit a Christo instituta;non ergo episcoporum residentia in iure naturali fundatur . Secundo: Si iure naturali eiusmodi residentia iuberetur.

nulla ratione posset super eo dispensari. Nam ut lib. h. de Decalogo pronuntiauimus, ob id indispensabilis est, quod indiuiduuhabet a natura obligandi vinculum:& tamen, ut in ca. . patebit, ingruere ea necessitas potest, ut legitime a sua ecclesia episcopatus absens fiat. Tertio denique arguitur: Esto de residentia praeceptum agnoscamus, natura tamen prsceptorum amrmatiuorum est,ut non obligent, quod aiunt pro semper. Non ergo PPP a iugis

493쪽

iugis continuaq; residentia necessaria est. In contrarium est,st cum ius naturae, aut ore Deo, mentibus nostris insculptum st,explicandis et fidei legibus ab eodem Deo pro manantibus multu inseruit. Nam diuinae leges naturalium perfectrices existunt. IA M supra dictum est naturale ius esse, quod natura nos docuit; atque adeo minime repugnare, ut quod diuino iure sancitu est,naturali etiam quadam tenus roboretur. Respondetur ergo ad quaestionem,affirmativa hac conclusione: Obligatio residendi quam proxime est naturali iuri affinis. Enimuero quamuis episcoporum institutio iure sit sacta diuino; tamen ut supra dictum

est, rationibus naturalibus eius congruetia innotescit; atq; adeo modus episcopalis administrationis eisdem rationibus elucidatur; quas quidem insuperioribus adeo insinuauimus,ut haec non sit uisi explicatior repetitio. Primum igitur argumentum Smiε ab officio. Enimuero cum pastoris osticium, ut dictum est,sit spirituali animarum saluti prosipicere, functio haec bipartita est; nepe,vel resipectu gregis infirmantis,ac deficientis,ut iuuetur sane turq;, uel respectu eiusdem fani, ut ad perfectionem promoueat. Defectus autem & quantum ad intellectum accidere potiti quatum ad estectum. Est ergo pastor ignorantium lux. Nam Vos, inquit,estis lux mundi. Luce in autem natura docet nisi praesentem

lucere non posse . Illis autem qui de via decedunt, est ciuitas sua Pra montem posita cuius uitae sydus aspiciens populus recto tramite incedere debet in conspectu autem populi nisi resideat, e L se non potest.Condiendis uero corruptis affectibus est sal,qui in operibus uirtutis ostendere saporem debet. Denique aegrotis est medicus. Nam talem se appellauit Christus, ubi ait:Non est opus ualentibus medico,sed male habetibus. Perspice ergo quaeso te,utrum si rex selectissimum medicum eligat, cui iusta stipenadia pro ratione suae facultatis exoluat,serre queat, ut ubi corporalis sibi uita periclitatur,per altu seruiat f Si ergo in medico corporali industria person ς expetitur & optatur , quis neget tanto id iustius in medico spirituali, quanto temporali uitε spiritualis praestatὶ Et denique episcopus .ut supra diximus, auriga, nauc le-rus,dux,fidelisq: seruus ac dispensiator mysteriorum Dei. Et,tamen si ad rempublicam ciuilcm spectes, quisnam mortalium petmitteret haec per uicarios exhiberi .Cur ergo Deus id permittati Re uera naturq ius aperte reclamat. Sut etiam ad arcendum

Jostes,custodes de vigiles. quod absentes esse nequeunt. Respe

494쪽

ctvat gregis et si sanus csset ab hostibus tutus summu epioisiciae est ut ia supra diximus,& in sua consecratione tir, ad persectum plebe perducere,quod de Baptista Lucae i. Iegii, ut sit sine macula & ruga,ac perinde digna,quae in conspectu Dei appareat. Ad

haec atro naturalis manifeste denarat industriam, atqi adeo praesentia personae requiri. Secundus locus ide naturaliter dem randi sumit ex stipedio, quod ut supra satis probatu est, no pro scia

aut moria Probitate ,aut nobilitate,aut dignitate episcopali, sed pro praesidetia,& functione,atq; adeo pro exercitio ipso, di opere,& usu pcnditur,ut Nume. 1 8. admonitio diuina habet, &I. ad Corinth. . docet Aposto. Vbi nanq; stipendium pro opere penditur, naturalis ratio illico dem rat non satis esse uicarium constituere,etiam si digniorem te ipso substituas. Est enim ille uelut auxiliarius, qui ideo episcopum non excusat, quin praesens, quod ualuerit, esticiat. Sed tertius locus sumitur ex detrimetis quq episcoporuin absentia progignit,& parturit. Florum aut potissimum est, idq; nisi omni sensu careant pastoribus extimescendii, quod propter eorum negligentia creberrime multat alae perpetua morte pereunt, qui quidem si secundu suam obligatione diligentcs essent, sempiterna felicitate fruerentur. Reui se illud suPra citatum oraculu, EZech. D. Postu enim ait Deus,Vae pastoribus Israel ,eorumq; negligentiam in consolandis infirmis Rc. recenset,subdit. Ecce dispersae sunt oues me eo quod non esset pastor,& facti sunt in deuorationem omniu bestiaru agri. Ecce eo

quod non esset pastor, Non quod nullus esset: alias non dixisset, Vae pastoribus Israel ; sed quod nullus legitime suam expleret curam. Et ideo subdit. Et ego de manibus pastorum meorum Oves meas requiram. Huc uellem attentos habere Christi pastores. Si Rex charisssimos filios negligentia pedagogi custodisq; eorum trucidatos consPiceret,quisnam regiam iracundia ferre posset e Cum ergo Deus quod saepe,& saepius,ac sapissime usu uenire solet pastorum incuria priuatum se viderit animaru contubernio, quas ut sua ipsius gloria fruerentur,condiderat: quarumq; Fratia filium suum qui pro illis moreretur huc de inisit, easdemq; in

infernorum abysso perpetuo trucidandas conlpexerit,quq na rogo no suppliciorum genera ab infidis illis, & ta insigniter sacrilegis pastoribus non reposcat in vero non solii in pastores ipsos prauos indignari solet Deus, verum,& ob ipsoru prauitatem indignatio eius dimanat in populum.Sic enim legitur. Nume. 19. Excubare

495쪽

Excubare in custodia sanctua vi & in ministerio altaris, ne o rIMtur indignatio mea super silos Istaei Non quod ob alienam cae-pam populus qternaliter puniatur, sed quod uel ex eo quod in populo nunquam ingentissimus delinquentium numerus deest, qui praelatorum suffragii, sustentari debet, illis cessantibus indugnatur Deus in populum ob sua ipsius crimina,vel quod cessantibus episcopis manus cum Moyse ad coelum cum precibus leuare,

atq; adeo negligentibus populi curam facile a suis hostilibus cupiditatibus prosternitur', dignu': adeo fit indignationis Dei.

Cum ergo ex absentia palloris tam praesentaneum moderando gregi emineat negligentiae periculum , naturalis prosecto ratio planis inae demonstrat. quam debeant pret sentes ad uigilare. Mox N praeter gregis detrimentum eadem praesiuium absentia indecorum aliud in Christiana republica peperit. Nam cum ob personalem residentiam ius cogat unicuiq; ecclesiae suum mancipare episcopum, ubi persuasium habent licere sibi absentes esse, pro In conuenienti non ducitur, ut quis plures habeat ecclesias, quarum simul fructus unus percipiat. Id quod in Concilio Lateranensi pςohibitum est,ut patet cap. Quia nonnulli. de re g.&xX. q.j.can. clericos . Ac deinde protinus mos in ecclesiam ingestus est episcoporum titularium, per quos quemadmodum ordines atque reliqua episcoporum cacramentalia perficiantur,experientia ipsia testimonio est. Inde enim emanauit, ut eiusmodi spiritualiauqnundentur,adeoque tractentur abiecte,ut in cospectu Christiam populi despectui habeantur. Accedit quarto quod cum episcopi cultores instituti a Deo sint animarum,messoresq; adeo spiritualium frugum missi,ipsi per se deberent in conspectum Domini portare manipulos siros, quod re uera qui per alios gubernant,minime faciut. Ipsiq; talenti sui ustiras quas per se accumularent Deo reddere, & tanquam legitimi pastores exemplo coelestis illius qui illos instituit, oves suas proprijs humeris baiulare, propriisq; manibus contrectare. Sic enim de illo praecanta uerat. Isai. ca. xl. Sicut pastor gregem suum pasicci, in brachio uo cogregabit agnos,& in sinu suo leuabit,scetas ipse portabit. His nanque atq; id genus 'alijs exemplis Damas Papa,ut in illa supra citata epistola. iiij. uidere est, chorepiscopos exploderet sancte curauit.qui quidem no ita multum ab istis titularibus differebant,ut lxviij. dist. can. ecclesijs. & duobus sequentibus era

icatur. Et potissima causa eos abigendi & extinguendi fuit,

496쪽

quod legitimi episcopi illis siros greges pascendos committebant,ut otio ipsi torpescerent, instar,ut ait ille sanctus Pontifex, hie tetricui quae statim ut pariunt infantes suos aliis nutricibus 'tradunt educandos,ut suam citius libidinem explere ualeant. Sic enim miserandi episcopi faciunt,dum sibi commissos populos uicarijs educandos concredunt , ut liberius ipsi secularibus curis inhient. Perspice ergo quam ratio naturalis persuadeat, ut qui ecclesiae desponsantur, proles Christi sanguine per se progignant suisque propriis uberibus lactent. Nam sponsa,ut in Canticorum capite legimus, i ponso ubera tribuebat, eademq; super uinu unguentis Optimis fragantia. profecto cum in episcopo

sine usu sunt ciliore Deo, desiccantur. Sed o temporum calamitas. Istarum nanq; omnium necessitudinum obliuio obligationem residendi obscurauit. Quis enim iam se , ut sponsium ecclesiae suae gerat, & ut subditorum patrem Pau. quidem in ter suos episcopales labores & Ecclesiarii solicitudinem id potissimum j. ad Corinth. ix. commemorat, quod & Iudaeis Iudiusseret,& gentilibus gentilis , & infirmus infirmis , ac denique ad omnium se accommodaret affectus, ut omnes C hristo lucrifaceret. Et in posteriori ad eosdem Corinth. Quis infirmatur,& ego non infirmor quis scandaliEatur, & ego non uror maria uero nunc temporis hic charitatis gradus adeo aboleuit ab usu, ut nulli bi rizaniorum seminator peiora stadala, quam inter episcopos di capitularia sita collegia seminauerit. Id quod episcoporu multi causantes sibi praeteκunt, ut suam absentiam excusent, una tamen enitendum illis summopere primum esset, canonicos paternis uisceribus lucrari quod si perficere nequirent, non ideo illis esset de dioecesi decedendum. Nam propter paucorum culpam,

non esset grex totus deserendus, imo adeo uigilanter curandusti colendus, ut clericorum proceres pudore conuicti deuinctas

eis manus offerrent.

E et per haec ad argumenta in capite quaestionis proposita respontum nobis censetur. Prioris enim solutio est,tum quod episcopalis dignitas no usque adeo cit siupranaturalis,quin sit rationi naturali germana,tum etiam quod etsi sit supranaturalis, illa tamen supposita, tunc ratio naturalis modum quo administranda est,plurimum elucidat. Posterioris autem resposio articu. iiij. patebit,ubi constabit ius etiam ipsum naturale ac diuinum nonnunquam causas offerre, ob quas liceat episcopis suas dioeceses

exire.

497쪽

exire.ἈAd tertium denique respondetur, praecepta agrmat apropte rea non obligare pro semper,quod obligant pro loco dc tempore,& cum reliquis circunstantiis,quamobrem nec episcopus obligatur semper praedicare aut ordinare,&c. Attamen quia multa eius munia sunt,quae non habent determinatu m tempus, sed creberrime & praeter spem eorum necessitas osteri ur,tenetur in sua semper esse dioecesi nisi in casibus quibus ius ip sum diuinum & naturale ei absentiam indulget.

ARTICULUS I I I.

Utrum Episcopi iure humano,hoc es pontificio, ,

residere teneantur.

QV A N v i s post diuinum ius & naturale non ita multum

nosse de humano referat,conducit tame ad omnimodam obtinendam uictoriam. Arguitur nihilominus de more ab uvra que parte. Aut enim residendi obligario iure diuino ligat, aut secus,si iure diuino, superfluebat ius Ecclesiasticum, quoniam hu' manum uinculum urgentius esse non potest diuino ,sin minus,uidctur ecclesia rigidius iusto id praecepisse. Nam cum res sit tam grauis,ut praesules arbitrantur, non debuit ecclesia diuinum ius onerosius reddere. Secundo arguitur, Si residentia, iuris diuini est,tunc praeceptiones de illa pontificiae, esse no possunt nisi eius. dem iuris declarationes, atque adeo dici non potest ut sit de iure humano. In contrarium est totus titulus de cleri. non resident. nepe ca. Quia.& cap. relatu.& reliqui ubi qui absentes a suis sunt parcncialibus ecclesjS,anathemate atque alijs poenis picctuntur.

Qv o tandem nullum suffiigium reliquum fiat, sed palam pastoribus sit citra ullam controuersiam ad residendum esse perstrictos adhibetur in hoc iij. articu . postrema conclusio, Residentia episcoporum ac perinde facerdotum animarum curam geren tium iure humano puta ecclesiastico sancita est, & sub poena peccati mortalis constituta. Haec aut coclusio no perinde intelligenda est,utu, singulis anis fiat cofessio,& quadragesimalis abstinentia,singulorumq; festorii,multarumq; ceremoniarii obteruantia. Ista enim licet ab Apostolorum seculo censeantur instituta, baud tame ab ipso christo immediate,sed ab ecclesia per potestate illi ab ipso collatam codendi leges. Pra ςeptum aute Ecclesiallicum residentiae est explicatio diuinae institutionis. Distinguit enim

498쪽

pau.3. ad Corinth. vij. inter haec duo,ubi ait, IIs quI matrimonio iuncti sunt , praecipio, non ego, sed Dominus. Nam caeteris ego dico, non Dominus . Est ergo differentia, quod quae sunt de iure humano, etiam si per potestatem diuinitus traditam sint eo nstituta,nulla tamen vi pollerent obligandi nisi ab ecclesia essent Praecepta. Quae autem sunt de iure diuino, etiam si ecclesa de illis nihil decreuisset, obligassent. Huius ergo secundi generis est obligatio, qua praesules ac pastores residere coguntur,siqui- 'dem ut dicebamus, lex diuina est. Dicitur autem de iure humano,propterea quod ecclesiasticis sanctionibus ius idem diuinuti hexplicatur. Imo usque adeo eisdem sanctionibus iubetur, ut et qui proterua obstinatione ius diuinum agnoscere noluerint, cogantur nihilominus ius pontificium fateri. De hoc enim nemo doctorum, aut Theologiae, aut canonici iuris haesitauit unquam sed solum pasto ps quorum id nosse confiteriq; potissimum refert facto ipso diffitentur . Nam usque adeo,non quidem tuti, sed securi a suis ecclesjs peregrinantur, ac si omni essent iure li- heri, cum tamen hoc citra ullam controuersiam confessissimum

esse debet, quod etiam si solo iure pontificio residere teneretur quod ius procu dubio planum ac firmum est o nequeant absq:

dispensatione, eademque ob legitimam causam petita, & obteia,notabilem moram extra suas dioeceses protrahere. Conclusio ergo plurImis iuris testimonijs irroboratur. Primo enim, ut dicebamus, extra de clericis, non resident. cap. quia nonnulli Concilij Lateranen. fancisum est, ut ecclesiasticum ministrorum neutiquam committatur nisi personae, quae residere in loco, sccuram ecclesiae per seipsum valeat exercere. Quamobrem arctissime illic inhibetur, ut nemo duas parce clas quibus per sese residere non possit, retinere ualeat, neque fructus earum percipere.& in c.xxxij. eiusdem Concilii eadem prohibitio reperitur , nempe ut qui parcecialem ecclesiam habuerit, non per uiarium,

sed per seipsum illi delemiat, nisi forsan praebendae, uel dignitati

parcecialis ecclesiae sit anno a. De qua quidem exceptione si tim cap. proximo redibit sermo. Idemq; subinde Alexand. III.

cap. relatum. eodem titu. confirmat. Idemq; Coelestin. c. ex'parte. & Inno. cap. qualiter, & aliis duobus subsequentibus. Et in Concilio Asitiocheno, cap. xxi. strictissime inbibetur episcopus a sua dioecesi exire. Et in concilio Sardiensi, canon. xiiij. prohi' betur,ne episcopus in aliena prouincia ultra tres dominicas co-Q- λ more

499쪽

& illud etiam definimus, Mi nemo D eo amabilium episcoporum

foris a sua ecclesia plus. u per totum an nudςesse audeat,nili hoc per Imperialem fiat iussionem. Jdq; latius cauetur in Authen de sancti cepiscopis. colla. . . interdicimus. ubi arctissime prohibentur suas proprias relinquere ecclesias, nisi de cosensu patriarcharum aut metropolitaui . bimilis enim sanctio habetur in Concilio Antiocheno,can. ii . Permittitur tame, ut possint per annum manere in curia Caesarem Sed de hoc it tim articulo proximo. .

. Quod si post concilia sanctos etiam patres de haere audire non piget, vide Damasum in epistola citata de exigendis chore' episcopis; dc Ada.in lib. de pasto.& Greg. Narian. in Oratione de statu episcopali;de Chryso. in lib. de sacerdotio. Et Grego. atque Amb. in suis Pastoralibus. Sed lati si me Hier. in a. epist ad Ocea num super illud Pauli ad Titum: Oportet episcopum sine crimine essu. , bi multa ad propositum diiserit; concludens quod non sat est episcopis innocentibus esse,n si & latratu sint canes. absentes autem latrare non possunt. Vnde Bernardus serm. 7 .sii per Cantica; ia uid dimittit, inquit oues in pascua absq; custodelastor eli,non oui uin, sed luporum . Ibidemq; complura pret clare aduersus pallorum negligentiam diserte cogerit; qui re vera successis res, inquit, Apostolorum esse cupium, sed imitatores non item;quia neque in t tam vigilantes ad curam, v alacriter curretes ad cathedram. bt li. citato de Nilo . Aug. ca. i O. docet,quod epit copi non laborates in praedicatione verbi non debent percipere tructus ex ovibus; nam Pata si euangelizavero, inquit, mercedem habeo: nempe tam apud Deu quam apud homines. Quasi dicat. Si non euangeliZauero, non sum mercede dignus. Et ori-gcn. super Iosue homil. . cessautes esse cum ovibus reprehendit exemplo pastoris Chri iti qui relictis. 99. ovibus in coelo,qua situ venit illam quae perierat. Sed pergo esse moletius, cu o innia per- . sequi quae de hoc argumeto apud patres scripta sunt,st prorsum tui poli bile.& sic frustatim pauca decerpere .parum utile. Concludamus ergo cum Bernardo de persecutione sustinenda. c.3 1. super illud, Mercenarius vidit lupum venientem,& fugit; tinam thodie quicunq; Pastores non sunt, mercenarios gregi vellent se exhibere, non lupos. utinam ipsi non isderent. Vtinam non fugerunt nemine persequente,utinam non exponeret gregem doneq umientem lupηm viderent. Taceant ergo, qui aiunt qua illo ne in illam nouam esse . t uit enim, ut ex locis citatis apparet, δ'

500쪽

destituat, mercenarius, & non pastor reputabitur. Secundo; Inter Prouerbia,ca. 6. sic legitur; Fili,si lpoponderis amico tuo. defixilii apud extraneum manum tuam. Et subdit Discurre, festina,susicita amicum tuum .Qilod quidem idem Greg. in Pasto .ad

propositum exponensi Spondere,inquit, pro amico est animam

alienam in periculo sus conuersationis accipere. Qui autem ad viuendum alios in exemplum preponitur, non solum, ut ipse vigilet,sed& ut amicum sulcitet,admonetur, hoc aut facere ne quid nisi qui corpore presens adsit gregi; ergo tepore persecutionis nemini pallorum licet se subducere. Tertio; Ad persectionem episicopalis status pertinet animarum curam gererememini aute Perfectionem professus licet ea que ad perfectionem attinet,Obvllum periculum deserere; ergo episcopo,cum statum perfectio

nis profiteatur,nullatenus neu; in periculo mortis costitutus potest,ubi suum osticium exigitur,terga uertere. In contrarium est

illud Christi mandatum Matth. x. ad Apostolos, Si uos pcrsecuti fuerint in una ciuitate,fugite in aliana. Α o questionem, Diuus Thomas,duabus coclusionibus respodet. Prior;Neutiquam episcopo aut pastorum ulli ubi subditorusalus eorum exigit presentiam, licci illis se personaliter subtrahere, neq; propter aliquod com Odu teporale, neq; propter quod iis periculum imminens. Probat conclusio; Obligatio cuiustuq; perlone ex fine eiusdem ob Iigationis quod cuiusq; medij natura esto debet perpendi: finis aut epesis muneris, atq; adeo obligationis episcopi est spiritualis salus populi,ergo ubi illa presentia

eius exegerit, nullum periculum eum excusabit,quo minus adense teneatur.Id quod testimonio Christi confirmatur, na si anima pro ovibus ponere tenet,quod,ut ait Philosophus, terribillismueli Oim terribilium, nullum minorum periculoru culpam excusahit,atq; adeo neq; ullum temporalita commodii quadoquide natura facilius indulgeat detrimeta evitare corporalia,qua comoda procurare. Secunda conclusio; Quando legitimus pastor satis pol saluti plebis per alium prouidere,& conlittere, tunc noerit ei nefas,etiam, Ut proprium persone periculum euitet, a sua ecclesia in tempus secedere. , Imo uero ubi id ex re suerit eccla sia expediens erit ut faciat. Conclusio ex superioribus colligit, nam tune fini obligationis nullatenus aduersat. Vnde in epist.ad, Honoratum Augallinus. Fugiant, inquit,de ciuitate in ciuitate

serui Christi; quando eor um quisque specialiter a persecuto -

. I .ui . . . ribus

SEARCH

MENU NAVIGATION