장음표시 사용
11쪽
sint impiorum vires atque potentia, ut jam nullum ab ilistis tam acerbum diuturnumque bellum expectari posse
videatur; tamen , non solum reliqui sere omnes manen in praesentia labores atque molestiae, quae clarissimos iu Ios homines deterrebant, sed alia etiam addita sunt illis multo graviora impedimenta , quae currentem retardare, di a proposito susceptoque consilios revocare , vel maxime possint. Nam . quo plus Ecclesia periculis de metu magna ex parte levata est, eo amplioribus divitiis atquo opibus est aucta: quae quum sint pronis ingeniis maxima ad ignaviam atque ad luxuriam incitamenta , verendum est maxime , ne sortiminum quemque 3e severissimum, . Iabore 3c continentia, ad otium voluptatemque trad cant. Ergo deinde corrupti hominum mores, his prae sertim temporibus, prolapsi corruerunt, ut, qui refrena
dos coercendosque susceperit, sibi omnium difficillimam Provinciam procurasse censeatur. Quae si cui parva de
contemnenda videantur , Deoque bene juvante, veterem in novum statum concinentiam ipse proferre se posse confidat, dc nefarios sceleratorum hominum impetus cohibere , quis regimen animarum , quod nunquam ab E
piscopali vigilia sejungitur, quodque erimum in eo munere q3ectat tar , arduum omniumque difficillimum negotium non esse arbitretur Aspice multorum patrem n torum, in quantas volvatur assidue solicitudines, ita ut, distracto in varias curas atque multiplices animo , quieta nunquam mente consistat, de accelerantibus senectutis incommoda molestiis , adhuc juvenis, consenescat: dc quisquam poterit occueationes dc curas Episcopales, quas leves 8c nullius operis . contemnere quibus si totas, nec ideo suflecturas ponderi, vires obtuleru, adeo earum magnitudine prema se sentiet, ut onus JEtna gravius suis stinere se dixerit. Etenim Episcopo tot sunt liberi, quot
subjectit quibus singulis debet, si probus atque persectus
est, caelestium epularum alimenta suppeditare , dc virtutum ornamenta comparare; ita semper anxio vigilique intentus animo sit necesse est, ut, somnum Norantibus scilicitudinibus , nullam partem quietis capere queat. Quis unquam illam maximam atque incredibilem vigilantiam, qua excubare debet animo Episcopus,muneri, quol
12쪽
uod assectat, praestare se posse polliceatur Nam, si larincipe vitium vel maximum est, qui, quum unus re omnia gubernet, tot undique curis assicitur , non ad multam noctem vigilare; quod dormienti Agamemnoni se
pienter in somniis Homericus ille Nestor objecit: quanto id magis turpe erit in Episcopo , qui non quidquam aliud est . si interpretari velis , nisi Christi gregis obse Uator, speculator, explorator , dc custos cui non jam propter se ipsum , sed propter illos quos conservandos susceperit , suspicione metuque suspenso, in perpetua ruadam quasi precationum assiduarum vigilia manenum est; cui insolita illa atque inusitata amantis Iacob vigilantia solicitudoque gregi Laban exhibita, Christi
ovibus protegendis aemulanda est. Ponite vobis ante ocu-Ios , summam ac paene incredibilem illius in frigore &fame & siti ae vigiliis perserendis patientiam , in laboribus sustinendis tolerantiam , ac perpetuam in proposito susceptoque consilio fortitudinem atque constantiam. videor mihi illum videre , dies noctesque concursantem. semper excubantem animo simul dc corpore, nec partem ullam capientem quietis, & modo canes in venientes seras immittere , captas modo oves ex Iuporum faucibus eripere , modo eas ad pascua ducere, aut pastas inde r ducere , nulla detrectare pericula . nullo labore terreri.
Quae si tibi , desidi & negligenti, inaudita sortasse &tuas longe vires laeerantia videbuntur ; jam , quoniam te esse hominibus inferiorem agnoscis, diligentissimas vigilum canum excubias intuere, obstupesce . admirarer neque , quum te similem quadrupedibus vitio tuo reddita
deris, pigeat ab iisdem discere, quod tibi prodesse aliqua
ratione possit. inspice quanta sint, in custodiendo grege. fide, vigilantia, ne praesentia sua illum desertum esse patiantur , cunctisque sopore torpentibus acres noctu vigilias agitent, nec praetereuntium modo strepitu audito , sed quovis etiam spirantis aurae sibilo percepto, latrent. venientes fures luposque significent, Insectentur, comprehendant. Multo magis providi diligentesque animarum pastores adesse semper, vigilare, nascentes hominum cupiditates infringere, & ab ovili circumquaque freme ter lupor arcere, debent ; neque solum, quum peccaverint homines,
13쪽
a4 ORATIO Ihomines, vel lares advenerint, clamare , sed, quum verisimile erit eos peccasse, vel fures ad ventasse, etiam in suspicione, latrare. at si a tuis ovibus punctum quidem temporis oculos dejeceris, certo scias, a daemonum eas, quasi rugientium leonum , turmis invadendas. verum , quum
Daemone haec tam pestifera tibi tui gregis deserenti cogitatio injecta est , nonne subiit illico admirabilis illa canum solicitudo atque solertia ' nonne tunc pudet te, hominem, rationis participem , quemque ad consilium omnia , non ad appetitum, referre par esset, in tuo munere, in tua vigilia, in conservandis iis . quos Deus, velut in arce tutissima , in tuis posuit manibus, quorum spiritus ex te pendet, 1 bestiis, a canibus, rationis expertibus , Iongo intervallo superari t Iam vero, quis illam summam
atque exquisitam rerum ac disciplinarum omnium notiatiam , quae una vel maxime , mole ruentem sua sustentat
Episcopum , velut inane quiddam ac leve irridere valeat. ac pro nihilo putare t Si nemo ad Persarum imperii mannitudinem aspirare posse putabatur , qui non Magorumliisciplinam ante percepisset, nos illos hoc fastigio dignos
arbitrabimur, qui numquam fere sint in bonarum artium
studiis doctrinisque vertati in quibus , & ad exstirpandas salsas de rebus divinis opiniones . summa sacrarum literarum scientia , singularis occultissimorum mysteri rum & a communi sensu abhorrentium notitia , requirutur , & ad populos regendos perfecta juris legumque peritia , & plurima rerum humanarum cognitio atque exisperientia , necessaria est. Tolle h mundo hunc , qui omnia collustrat, solem; nonne, luce detracta , pulcerrimum etiam hunc rerum aspectuin oculis mortalium eripi subito dixeris ' Sic etiain in Episcopo multarum orna menta virtutum jaceant in tenebris necesse est , nisi lire rarum lumen accendat. Quis demum summain illam sapientiam , ac prope divinam . qua non plurimorum Privatorum modo sed universae Christianae Reipublica salutem maxime contineri statuo, & de qua nunc breviter. otnissis ceteris, dicturi sumus, non sine gravissima temeritatis culpa sibi vendicare audeat, aut potius arr
nare t mrim enim Episcoporum labor & industria eo praeserum reserenda sit, ut, quos regendos susceperint, eosdem
14쪽
eosdem ad Dei cultum , ad veram Christi imitationem,
ad modestiam, mansuetudinem, ceterasque virtutes, em diant; prosecto nefas erit, quemquain , veluti tantae moli parem, tantum onus non modo subiἔe. sed impuras e iam illi manus admovere, qui non in unoquoque virtutis genere praestantissimus revera sit de habeatur. Nam,
quum actiones unusquisque suas ad illorum instituat remoderetur exemplum, quos imitandos sibi proposuerit, quis repente non videat eum in id injustitiae genus esse illapsurum, in quod eos irrepsisse norit quos imitatur fSunt mores hominum animique illi quidem per se asperi,
de flexuosis tortuosisque quasi angulis Inaequales: Praes Ium tamen justitia , temperantia, ceterisque virtutibus .daequandi. at, si, perversos improbosque morum Ac disciplinae magistros adepti ad illorum sese rationem accommodaverint . non suis modo exaequatis asperitatibus, Zead boni aequique planitiem rediatis,quam par est aes butitatem non consequentur , sed illorum insuper iniquit tibus inflexionibusque etiam atque etiam detorquebuntur. Perspicuum est enim tales fore semper lineas. qualis erit regula ad cuius normam diriguntur. Quis enim non putet, impurissimum semper eum 8c scelestissimum evasurum , ad cujus improbam perversamque naturam accesse
rit etiam disciplina i quis illum existimet vitia radicitus
evulsurum , qui eadem exemplis illo ipso tempore alu rit , confirmaverit, auxerit i Vt yraeclare dixerit Plato. non ante humanum genus peccandi finem facturum, Meam, quae ex conscientia recte factorum exoritur. beatitatem consecuturum , quam Principes , a quibus gubernantur , totos se ad Philosophiae studium contulerint. Quum enim illam, quam sibi ipsi unusquisque votis omnibus exoptat, felicitatem, non in pecuniarum copia,non in voluptatum illecebris , non in splendore imperii revistia . non in opum magnitudine atque potentia, consi sere, sapientissiinus quisque censuerit, quod haec imbeiscilla Be commutabilia , eisque, E quibus possidentur . Iuctui saepe sint atque dedecori, sed eam vere sitam esse in imperando cupiditatibus,& recte honesteque vivendo. nequaquam, singulari sapientia vir. dubitandum esse du-
ait, si princeps animum ad Pinlosophiam adjecisset, quin
15쪽
posset illico , languentem labentemque populum, vel ad 1dem sapientiae studium excitare, vel a consuetudine pe candi deducere. Quid i nonne in xij tabulis scripta est lex illa prope divinitus, qua senatorum & magistratuum
ordo jubetur vitio carere , 8c ceteris 'ecimen esse viri tis t Intellexerunt nimirum viri omnium prudentissimi. talem semper stamin civitatis futurum, quales principes essent civitatis. Quid est deinde, tur non existimemus , rem tantam,ac prope divinam,egregium quendam hominem atque admirandum efflagitare, qui hoc unum Deus, ut ita dicam , noctes & dies urgeat, ut, vitiis radicitus exstirpatis , singulorum animi, in omni virtutis genere , omni ex parte persecti exornatique reddantur 3 ut sapienter, aeque ac cetera, Salvator hominum Christus salem dixerit terrae discipulos suos, quum sui eos officii admoneret e ut nimirum ii, quos omnium sibi regnorum ocprovinciarum Episcopos elegerat . intelligerent, quam arduam difficileinque provinciam sustinerent. Nam ut ci-hi sale condiuntur , ne putrescant, vel ut sint ad gustum periucundi, ita delicata mores hominum , Episcoporum doctrina, sapientia, probitate quodammodo latiuntur, ne vitiorum comptelis depraventur, iisdemque, maximarum virtutum quasi conditione perfectis, caeleste illud beat
rum animorum convivium exornetur. Atque ut convivii
dominus, quum cibos non bene conditos reiecit 1 mensa, coenarum artifici, eive ad quem id ministerium videatur
pertinere,succenset; ita Deus,communicata peccantis cum
Episcopo noxa, tanquam in autorem delicti, implacabili contra illum exardescet iracundia , quoties sua desidia atque inertia , e sibi subjectis aliquem . steteribus atque flagitiis coopertum , sempitemi supplicii poena multari
contigerit. Sed inter surima eaque gravissima detriamenta, rebus publicis per pravos antistites importata, praecipue haec di Gregorio enumerantur. ait enitn primum ; quod si, repetitis memoria, non solum inde usque
ab Ecclesiae Christianae primordiis sed etiam a primis
mundi nascentis incunabulis , plagis omnibus gravissimis. ἁ Deo regnis & civitatibus inflictis. divinae animadversionis origo atque principium investigetur, eandem
semper ab illis, tanquam a suis fontibus emanantia fiumia
16쪽
na, destendisse reperietur. Quum itaque Justus ille judex
Deus, graves & acerbas h nobis sinerum poenas repetens , eluvione, pestilentia , vastitate, bello, ac seditionibus , humanum genus assiixerit. praecipuam publicae populorum calamitatis originem , Edipiscoporum ignaviae ac
negligentiae reserendam plerumque esse , ex Gregorii tentia, quis dubitet quibus cum eae demandatae sint partes, ut piis nos Deo precibus 5c sacrificiis conciliatos, ex imminentibus suppliciis eripiant; si 1 suo munere e tempore destiterint, quis non videat, fore ut illico, Dra Dium patrocinio destituti, scelerum poenas Deo repetenti iustas dessitasque persolvamus t Quoties Deus popuIum Israelis, gravissimis calamitatibus amictum, Mec tamen resipiscentem, landitus delere constituerat ' quod certe periscisset, nisi Moises , summa ope atque ingenti stadio, populi desensione suscepta,ad Deum supplax Masset, ut aut veniam populo daretant sibi vitam eriperet quasi furentis impetum cessibuisset. 8e , graviter in sententia permanentem, a susteptoconsilio discedere quoudammodo coegisset ' Quem sane eximia illa ac prope divina Pauli caritas adverius eos, quos ad Christi fidem
adjunxerat, maximam in admirationem non impellat', qua adeo amantis animus deflagravit, ut omnem dolosis di acerbitatis sensum excutiente membris incendio, non
inodo ut immo illis sese passurum affirmaverit, sed ut
mortisera ab illis Anathematis pestis averteretur, Christi exemplo, quem ipse tantopere imitari studebat, eundem in se transserri, constanti voluntate concupierit tSic se prosecto res habet, ut, nisi secundis Praesuluin deprecationibus cohibeatur, divina sere sit, propter hominum immania facinora, implacabilis iracundia. Quare tibi, quem Deus ex hac communi nostra humilitate detractum in proximum sibi in terris locum evexit, ut ceteris propinquior, auxilium ab illo imploraturus, praesentia populi tui pericula sibi omnia deseras, de imminentium malorum selicem quaeras eventum; tibi, in quam, exonerata peccatorum mole conscientia tua , dc
reconciliata tibi ipsi Numinis voluntate, pax est , Deo pro tuis ovibus exquirenda: jam non est amplius tuis tibi
commodis consulendum, sed omnibus animi oblectatib-B nibus
17쪽
nis abjicienda laestia: sed , ut singulorum universo isque peccata deplores, luctus, moeror suscipiendus est, de perpetuis lacrimarum sontibus deductis, animabus, quae tuae sunt fidei creditae, illuvie peccatorum aeternisque sor
dibus squalidis, salutaris quasi lavatio praeparanda est , Irecibus lacrimis ira caelestis propulsanda . his amissi nora causa tutanda, hac vi irruentia in nos nuda inhibe da . nullus est tibi dies, nulla hora. tot curis urgentibus, non ad voluptatem modo, sed ne ad quietem quidem prope dicam concedenda. Nec mirum: magna res agitur . tua enim ac nostra salus in te uno sita est, tecum una periclitatur; si ruas ipse ad interitum, eos etiam . qui imperium nutumque sequuntur tuum, trahis inc Ium. quisquis nostrum perit, tuo maximo damno perit: tu pariter unus communis culpae reus substitueris; propeum tibi tanta iactura tribuitur. . vide igitur, si cessave
tis, si a precibus , si a lacrimis, si ου sacrificiis jejuniisque
destiteris . quid misero tibi, quid nobis omnibus, futuis
eum sit. Age vero , alterum etiam damnum, quod ρο
cioso Episcoporum exemplo Christiana Re ublica comtrahit, cognoscamus. quod sane non est superiore aut minus grave aut minus acerbum. Vetus Diabolo mos est,
quemadmodum spiritales viri, qui cum illo saepius comflixere , testantur, ut sere non se nobis palam inimicum esse profiteatur, neque provocatos ad pugnam aperto aequoque loco cominus aggrediatur, sed ex occulto & de insidiis per occasionem adortos, acerrime infestis tenta. tionum telis invadat. Quum enim se nobis, auxiliis de caelo comparatis, robustioribus longe viribus imparem esse sentiat , minime veretur, quin. si infirmissimo etiam cuique occurrerit, ea vi repellatur, ut protinus cedere pedemque referre cogatur: itaque in genus humanum hac saepe via grassatus est, ut mortalium plerosque funesta clade depresserit. Verum, ex multis in nos decipiem dum idoneis opportunitatibus, nullam avidius arripit, quam eam, cum Episcopos, ad otium voluptatemque conversos, in aliquod vitium delusos animadvertit: imo, nulla Daemonum ope ac ministerio persaepe contingit , ut, quae illi vitia conceperint, eadem per se ipsa
18쪽
ore venenum se statim in cor recipit, & venis inde contractum , in omnes sese corporis partes illico diffundit illa, ubi scelus est imperantis animo conceptum, tanquam diluta venenis potio, in vulgus, vel ut in corpus, illabitur, serpensque per omnium propemodum pervadit animos , M probos illorum mores sanctissimosque eorrumpit. Quid enim tam δeforme reperiri potest, quam Illos, quorum exemplo atque virtute , ex iis quibus obstringimur vitiorum laqueis, exolvi nos oporteret, iisdem turpiter
ipsos obligari t Quid tam foedum existere , quam illos
ipsos . quorum integritate vitae & innocentia, effrenatae cupiditates hominum contineri doberent, in aliqua libidine se totos effundere t Quid conflantiae tam contrarium inveniri, quam, institutionibus atque praeceptis, se virtutis amicum & vitiorum hostem profiteri, moribus auiatem cum istis conjunctissime vivere, & vero cum illa acerrimum crudelissimumque bellum suscepisse ' Quid magis illa oratione ridiculum excogitari, cujus mira sit cum dicentis vita incredibilisque dissensio P Qua fronte, quo vultu , aliorum frangere libidines audebunt, qui cupiditatibus iisdem teneantur QUO animo , qua mente , de contemnenda gloria , dc de rerum humanarum despicientia , verba facturi sunt, quorum animos insatiabilis di infinita illa honorum & divitiarum cupiditas excoecavit Quid, si permulta sunt crimina,quorum tanta cum illo , quem persequeris , societate copuleris , ut reo non minus perditus ac nocens videaris i quid facies t idne alteri o icies, quod multo in te gravius retorqueri atque
conjici possit 8 idne alteri crimini dabis , in quo te turpiter versari illo eodem tempore arguaris i audebis ita alterius demonstrare peccata , Ut tua quo minus indices reincusare possis Tune dicat fortasse quispiain, etiamsi ho
nestati non convenienter, satis tamen ad rei veritatem apposite , ) tune me, inquam , tanta Vocis contentione , es verborum gravitate majori, ad virtutis amorem inflammare, & ad temperantiae studium excitare conaris, quun omnis apud te prorsus temperantia jaceat, omnisque propemoduin virtus extincta sit sperasine, aliquid momenti orationem tuam ad impellendas, quo Velis, voluntates, B L alit
19쪽
sto Ο π A T I o Iaut unde velis deducendas, habituram, quum tua impurissima vita , inquinatissimique mores, quaecumque doceas, evertant i putasne, speciosissimas illas tuas rationes, quibus persuadere mihi conaris, ingenti alacritate ,ardetatissimo studio, infinito assiduoque labore virtutem esse amplectendam, apud me plurimum valituras, quas te non verbis sed re ipsa, non contrariis sententiis sed factis, non modo contemni sed etiam instingi de labefactari conspiciam t Talem ipsum te antea praesta, 'Πalem me
esse vel maxime cupis. Vis, me ad tuae admonitionis prae scripturn mores meos accommodare tuos ante ad tuorum normam praeceptorum informa. Quascumq; tu mihi leges imposueris, tute easdem subire ne recuses. Vt en currentis equi impetum reprimere non facile poteris , si eundem summa corporis & vocis contentione , laxatis habenis admotisque calcaribus , ad cursuin Concitaveris: ita neque , ferocitate exultantes , longiusque evagantes animos intra recti terminos ContinuerIs, quos exemplis,
quibusvis stlinulis acutioribus , incitatos ad peccandum incenderis. Si quid avare , libidinose, vel crudeliter factum a viro religioso intelligeres, nonne subito armari jura pladio imperares nonne parum, in poenam improbitati illius de audaciae, putares esse omnes omnium supinpliciorum acerbitates, vel quidquid tormentorum sumisma tyranni alicujus excogitavit immanitast Si igitur tam severe in illo scelus aliquod vindicandum esse censeres , cui non est aliud quippiam in vita propositum, quam eniti atque contendere , quam maxime possit, ut summam persecti viri laudem consequatur; credis tibi homines temperaturos putasne , tibi defensionem ullam patrocinaturam , quo minus communi judicio condemneris , si non modo, in avaritia atque libidine , indomitas cupiditates atque effrenatas habueris, verum etiam, si in aliquo ejusmodi vitiorum genere vel minimum a religione officii declinaris ' quum non tibi jam , communi voluntate virtutis & olscii, recte sit honesteque vivendum , sed ea
magis ratione, quod, propter singularem opinionem sanctitat1s & innocentiae tamquam arcem perfectionis quan- dain , tot virtutum praesidio tantoque comitatu, tenere te
vulgus existimat, quorum inde non modo viribus atque
20쪽
potentia, verum etiam conspectu signorum dc armorum, effuse invehens sese vitiorum agmen propulsetur. Atque adeo verum est, animarum Pastores divina Paene virtute de omnibus numeris absoluta egere sapientia, ut, quae
vitia in privatis bominibus, quali in obscuro delitesce tibus, tolerari soleant, & probabili plerumque excus ne defendi. eadem, quum insunt in Episcopo , intol rabilia, Be omni prorsus indiana defensione judicentur. Quis est enim tam iniquus inversus nos judex , qui, si quid iracundia nos privati deliquerimus, addo etiam , si
ea nimium elati longe modum excesserimus, propter dein Pravatae naturae conditionem non id nobis condonandum
putet i Αt nullus ita indulgenti erit animo, qui Episcopo.
effervescentis irae impetum non cohibenti. Ignoscendum existimet Scilicet, iracundiae vitium ejus aggravante sortuna. & in sueerbiam crudelitatemque Vertente, quum, modum hominis excedens, omni prorsus sere etiam supra humanae naturae vires debeat animi perturbatione carere. Fabulati sunt Poetae, tanta proceritate ε terra montem excrescere, ut propter immensam pene altitudinem, qua cano finitimus videtur, Olympum vocaverint; in cujus cacumine tametsi latera nubibus, ventis, imbriabus , ceterisque tempestatibus assidue pulsantur, tanta semper est quies, ut, quas in pulvere vel in cinere notas insculpseris. easdem longo intervallo, eodem revertens, integras illibatasque reperias. Eadem plane ratione tantam aebet Episcopus, qui apex est hominum, omnibus in rebus tranquillitatem constantiamque servare , ut cum illa pars animi, quae rationis est expers, digladiantium inter te cupiditatum conflictu verberetur, nunquam illa, in qua quum ratio insit, est altera excelsior atque sublimior, perturbationum vi motuque perculsa frangatur, & optimae ac salutares in ea leges instriptae, gratia, metu, cupi
ditate , aliisque animi motibus deleantur. Quid enim aut turpius fieri aut dici eotest, quam illos , qui hanc personam susceperint, ut ira laborantibus succurrant, aegris cupiditatum morbo medeantur , gravibus vitiorum one- ribus profligatos extollant, quive quasi montium , nubes excedentium, cacumina, aut editae in mari rupes , vim
ventorum tempestatumque, infra se furentium, vel em . B 3 rum