Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

fa O RATIO 1 nium denique rerum egentem nihil prorsus desciebat ejam vero, summis opibus auctam . ingentibus divitiis oris 'inatam, omnes boni repudiant, viri sanctissimi, ne coni minentur . reformidant: solum nescio qui quo eos nomine appellem nescioὶ ubi me conspexere, ferociter propter praedam invadunt, oppugnant, spoliorem causa v xant itaque pro se quisque trahentes , distractam dilaceratamque diripiunt, ut, in summa rerum omnium abundantia , vitam misere cogar in solitudine & egestate degere: de, quod acerbius videri debet, ipsae meae opes , tantas mihi facessunt iniurias, mea ipsa commoda tanta haec pericula creant. quod sane si ii, qui me tot bonis 1 Cupletarunt , prospexissent, ea, tanto mihi luctui futura .

lammis fortasse tradere maluis lent. Quare mea omnia cnivis optima fide concesserim, iis aequo animo carum rim , ex omnibus rebus me ipsam nudam nec praeterea quidquam, exceperim, libenter aliena mi cordia vix rim , dummodo omnia mea pristina commoda recuperem, vel certe tanta a me pericula injuriasque propulsem. Quapropter, ut omnis improbis viris eripiatur illius imsomis vexandae licentia, ita debet Episcopus, cui illa tamquam in matrimonio certo stabiliqtie locanda est, in vi tutibus omnibus praeter ceteros excellerio, ut qui non innitis ab hinc annis arctiorem vitae morumque disciplinam subierit, re in maximis summisque virtutibus comparandis plurimum operat temporisque consumserit, non modo Episcopatuin debeat non expetere, verum etiam ultro delatum recusare. Quid ' nonne Bernardus sciscii tanti Brunoni, utrum sibi, paulo ante ad madium perR: ctionis ingresso, demandatam Coloniensem Ecclesiam suscipere an recusare fas esset, aperte rescripsit, ut Omnino caveret, ne ad illius seu ad alterius Ecclesiae regimen capessendum accederet , quod nondum illius curriculi metam potuisset attingere. in quo mox vinari coepisset.

Extat Gregorii Magni, Neapolitanos graviter objuris gantis , epistola, quod nescio quem in illius Ecclesiae solium , cum magna virtutis commendatione, recipere Velinient , qui filiam ex concubina susceperat, aetate nondum adultam: Si enim , inquit, ex aetate puerulae, tam Commendata probitatis ratio subducatur , nec credi necis existi.

32쪽

n a ' E P I S C To P o. existimati quidem potest, id quasi repente conlequutumesis eum, quod vix multorum annorum laboribus, sud

re, vigiliisque colligitur. & valde , electi illius Episcopi

fiduciam increpat, quasi majora, quam caperet, optantis recipientisque, quibus salva conscientia non deberet temerarias manus admovere. Quum enim jam oporteat eum, cui Ecclesiae gubernandae provincia tradenda ac demandanda est,inchoato persectionis operi quasi fastigium imposuisse, eo ne unquam cujusvis industriam pervenire polle credideris , quem non diu multumque spectata viseras, re exquisitae probitatis fama, commendaverit tune tantum tamque persectum tibi opus exaedificasse & ad summum perduxisse videaris, qui si recte volueris animis advertere , fundamenta vix jeceris i tu ne gregem tuum, per rerum terrenarum despicientiam, ad Christianae vitae persectionem traduxeris, quum illam, quam alteri monstraturus es, viam non modo nunquam ipse conseceris,

sed ne ingressus quidem aliquando sis tu ne aliorum animi aegritudinum sanandarum partes susceperis, quarum ipse insanabili intestinoque morbo labores quam sane ad edomandas cupiditates idoneam ceteris medicinam

praebueris, qui in tui ipsius animi motibus sedandis. nihil operae studiique posueris' quod si te ita coecum reddiderit

avaritia atque cupiditas, ut haec intueri, quamvis clarissima, non possis, anteactam vitam consule ; haec dabit tibi jam tacite contra te ipsum firmum & grave testimonium. Si ad Iarietes fulciendos tantopere cavemus , ne quam recentissime caesas ab arboribus stabes adhibeamus, quod maxime veremur, ne succo li radicibus deducto adhue molles, sese flectendo, aut deinceps, dum e t siccantur,

decrescendo, vitiosarum aedium ruinam non tam reparare

quam accelerare possint; parum ne reserre putabimus; filabantes , di jam prope ruentes, hominum mores, sustentandos eidem tradiderimus, qui nuper peccandi consuetudine, tanquam 1 radice, revulsus , veteres illos spiritus quasi intra venas inclusos retineat, nec maximas sibi vi

tutes ab adolescentia comparaverit, quas perpetua constantia studioque roboraverit ' ita ne vero, quod in stipi te , in trunco, requiritur, id in homine, in Episcopo, negligetur nam, Episcopo omnium esse onera subinC euuda,

33쪽

eunda, factum est jam tritum sermone proverbium. at, quae tandem graviora ira , invidia , ceterisque perturbationibus onera sustinemus t quorum gravitate ita premimur ut etiam opprimamur interdum . haec quum adve

sus illum concitantur in nobis , ita sunt Episcopo toleranda patienter, ut 8c facienti injuriam ignoscat, de simia

misereatur errantis. cui majus est cum improbis negotium quam Episcopo in quem melius, popularibus proin cellis agitatum , fatis criminationes coufinguntur quam appositissime ad veritatis imaginem, quam in Episcopum D in quo plura magis patent, invidorum libidine ferienda, quam in Episcopo igitur, qui nulla recte factorum conscientia sustentatus , sed solum arrogantia su LXus , tantae rerum moli cervices obtulerit, quis dubitet, eum de sibi ipsi interitum struere, dc ceteris perniciem ruinamque moliri Sed quid i inquies. non debeam x gatus , non imperio superiorum adductus, necessitate praesertim urgente, oblatos ultro EPiscopatus accipere Prosecto divum Thosnam illum , qui, quum ob singuIarem innocentiam , ob excellentem doctrinam, ob incredibilem sapientiain , ac paene divinam, dignus propem dum prae ceteris esset . qui ad Ecclesiae gubernacula sederet Deo vehementissime emagitavit, ne ullo unquam tempore ad Ecclesiasticos honores evehereturi sanctissime doctissimeque docuisse non inficiabor , debere eum, qui tantae sit capax rei, summo jubente Pontifice. quacunque sui commodi ratione posthabita, impositum hoc sibi laboris onus totis uribus excipere, quum non solis nobis sed etiam , atque adeo multo potius, nati Reipublicae simus. qui igitur est operi abunde lassiuens , nec communis ossicii pondere opprimi se ita facile posse sentit, hic, inquam , ad principatus Ecclesiae, jussus , acce dat . hic praebeat muneri cervices maximo atque gravissimo. quod si cum fide diligentiaque obierit, habeat pro comperto, fore, ut pro ipso etiam 1 Deo praeclarissimum illud usurpetur elogium t Euge serve bona ct Me- sis , quia super pauca fusi Melis, super multa te consi-

tuam intra in gaudium domini tui. sed omnis inihi tecum contentio est qui solum propter nimiam opuin

cupiditatem Episcopatus affectas, exquiris, per ignes ,

34쪽

dis , sed vix etiam ostensos, ne te celerius alter arripiat. prope per vim abducis, quum nulla habeas vel 1 natura vel a labore alumenta rerum gerendarum, quum totus dique peccatis mendisque scateas, quum tuorum sce Ierum conscientia , sacrosanctum illud diadema capiti nequissimo non convenire, vocistretur. ut pulchre Hieronymus, summam prope sanctitatem, εc sacerdota Ie capitis insigne , una eademque Hebraicae vocis comprehensione devinciri de colligari animadverterit. quasi arcta ac prope individua inter se societate conjuncta ,

nisi adhibita quodam modo vi quadam ἡ dis lari sejungique non posse videantur. at nonne suis ipse te stimulis sodiat, imo potius Iaceret atque cruentet pudor. quum illud tibi diadema, cunctis tacite reclamantibus .imponitur, quod tua a te sordida vita , omnium cum plausa, rejiciat an tu , quem omnia tuo Commodo metientem spes tantum utilitatis paene praxipitem in hanc cupiditatem impellit cogitasti, non solum quid oneris in praesentia tollas, sed quantum in omnem vitam negotii suscipere coneris i numerasti ne omnes ad nnum animas , quae tuae dioecesi continentur Quid loqueris de

animabus t ego scio, quot praedia habeati de simul illud

teneo, maximam uno anno ex eorum fructibus pecuniam confici posse. At Bassiius. Ambrosius, Augumnus,

accurate capita percensebant, dc parem exhibentes muneri , quod subierant, diligentiam atque laborem, quotidie. quasi expensi & accepti rationes, integre conficieis hanc & cum Deo consolidabant. Nimis antiqua. & jam obsoleta commemoras; haec laus egregiae virtutis de i nocentiae, fuit, non solum hominum, sed temporum illorum propria. Quid ais utrum existimas, Christum, eurae assiduitate atque labore defatigatum, omnem a suo grege cogitationem abjecisse an putas , multo eum diliuentius ab illis, quam a te, uuae rationem reo petiturum Z in utroque venementer deciperis; namque adeo sua sibi sponsa adhuc cordi est, ut illius incolumitas existimatioque praecipua divinae ejus providentia cura contineatur , teque ita omnibns custodiis subj

ctum , severissimo Dei judicio tradidit, ut neque in C x ejus

35쪽

ejus bonis administrandis, neque in agris eoiendis, nequctis vectigalibus exigendis, neque In faciendo neque ira omittendo, ne minima quidem libella, sine tua maxima poena, durum possis dominum fraudare. Verum, inquies. ad id persectionis culmen se divinorum hominum Derduxit industria, ut desperanti mihi, consequi posse id quoia

ipsi sunt assequuti, omnom protius eripiat periequendi

voluntatem. sortissimum, ut tibi videtur. propugnaculum' nullo negotio ex tua defensione dejicitur. nam Zelu, quos nominavi, etiam homines ipsi suerunt, eodemque Dei praesidio muniti, ac tu ipse, si velis. cupis tu quoque summum virtutis illorum adaequare fastigium e eorundem vestigia persequere. suis enim eo se posse pervenire desperet, quo multorum impressa vestigiis, dc fre- quentibus contrita itineribus via, ac repercussa appareat e Sed video, quid sit, quod tua vehementer studia retardat, teque laudabiliore vitae genere revocat atque deducit. Etenim non desperatio imitandae veterum innocentiae Besanctitatis, sed incitatum atque propensum ad effrenatas libidines studium , & is, quo maxime virtus pretio com Paratur , dc quem plerique fugimus , labor tibi bene sortasse animato languorem affert, & spem maxime debilitat. Erras plane, si putas, aliis gradibus, quam plurimo labore atque sudore, multis diuturnisque vigiliis, ad sumisma contendi. in maxima rerum omnium despicientia, caste admodum & liberaliter sancteque vivitur 3 haec omnium virtutum familiam ducit. pone tibi ante oculos umquemque eorum, qui fuerunt Ecclesiae lumina, qui rebus gestis atque virtutibus, perpetuae Ecclesiae pacis

fundamenta jecerunt, Athanasium, Basilium, Ambrosium, Augustinum , reliquosque permultos, horum similes: num arbitratis, Rese aliquid Mind amplissimis viris invita propositum, praeter Dei gloriam, praeter fidei cath

licae propasationem, praeter officium sortis aRue conis stantis Episcopi t num eos existimas, liberalitatis 3c conistinentiae remis assiuentes, undique davitiarum undas propellentes , tanquam ad aliquem libidinis scopulum , erectam in caelum mentem appulisse num ullam rationem habuisse reperies . aut auri argentive ad avaritiam , aut

amoenitatum ad delectationem, aut supellectilis ad deli-

36쪽

D B EPISCOPO.' 3νcias, aut epularum ad voluptates ρ domos suas non tin viis aureis inducebant, ita selendore virtutis illustrahant; non tabulis pictis, non signis ornabant, sed rerum gestarum gloria decorabant; non silicatis frequens paleis ris convivIum, non Corinthiis operibus, non vasis ex auro vel h gemma factis, instruebant, non mensas conis quisitis caelo marique epulis onerabant; sed contra, sumarna parsimonia, complebant; non haereditates ingentes transmittebant ad posteros, sed innocentiae famam reli quebant. Verum,Pontificum maximorum salutaribus d

cretis & institutis, atque adeo incredibili hujus optimi principis diligentia, & prope singulari vigilantia, imis

proborum hominum cupiditati obstructa est via, ut jam omnis fere nostra supervacanea sit & abundet oratio. ΑΕ

video, quorsum recIdere, quove tanquam ad arcem Coninsegere, istorum defensio possit, qui cupiditatem non m

do suam excusare, sed cohonestare etiam, consueverunt.

ad omnes enim meos impetus , quasi quidam murus, Pauli Episcopatus Neonitur; qui tunc, quum ejus m xime furor in Christi discipulorum caede bacchantis es fervesceret, quum acceptis 1 summis Pontificibus literis in Christianos. qui Damasci per id tempus commora bantur , irrueret, dum infesto animo atque minaci. ad Ecclesiae pestem, ferrum flammamque praeportaret, quum illius jam jam crudelis di pestifer aclventus timeretur. ejus ofissa oculis animoque milita divini splendoris I ce , ita mentis caligo depulsa est, ut susceptum illico in rorem abjecerit, &, ex acerbo crudelissimqque Christi ni nominis hoste, omnium repente gentium magister

evaserit. quo in munere ita versatus est, ut unus fere ex

riterit, in quo omnium solicitudo Ecclesiarum inhaereret atque adeo salus niteretur, de ad occasum ab ortu solis Euangelii semine diffuso ac propagato , suas ipse res gestas atque virtutes iisdem, quibus solis cursus contine tur , regionibus terminisque concluserit. Quam levis est ista defensio i quid i non ne platuit Deus Paulum, aut quemvis alium. quamvis impurum, quamvis improbum, quamvis impium, quamvis omnium sceleruin luto demersum, inae abreptum extrahere, di , vitiis perpurga tum , summis repente virtutibus exornare t at te jam

. . si 4 divino

37쪽

divino eius munere h coeno Peccatorum emersum, fit Iongo usu Bc diuturna exercitatione in nullo voluit v1 tutIs genere expolitum esse, planeque persectum. Sed profecto non intelligis, tuam istam temeritatem maximum esse contra te Ipsum testimonium, te nunquam iustadio persectionis elaborasse t His itaque de causis Episcopalis dignitas tanta, cum laborum & periculorum , tum vitae & existimationis, societate, copulata est, ut iure magis ardua dissicilique versari videatur , qui uni tantum Ecclesiae praesit, quam, qui Civitates omnes atquα provincias, terra marique summo cum imperio regendis administrandasque, susceperit; immo, ut Chrysostomus ait, tantum interest inter utrumque, quantum inter levem cymbam. quae velis remisque instructa , & muli xum jugi conatu, placidissimo flumine, secundis conspurantium ventorum flatibus impulsa feratur, & navim onustissimam, quae, adversa in alto tempestate jactata, te nebris offusis, fractis remis , demersis remigibus, Rube

natore metu perculso, eo adducta est, ut verendum maxime sit, ne h tantis unquam enavigatura periculis, aut uni ex imminoetibus scopulis appulsa, frangatur, aut vortia cibus hausta , in profundum detrudatur. nam, qui, orbi terrarum univerbo , cum summo praeest imperio, ut ingenti undique negotiorum mole urgeatur, multorum tamen ope, quasi humeros eidem oneri supponentium, maxima laboris parte levatur; ad haec, adversus multitudinis levitatem , contra perditorum temeritatem, suorum carItate munitur, armatorum praesidio stipatur. imperium detrectantes & perniciosos cives, multa, vinculis, verberibusque coercendi, liberam habet lege potestatem :eontra vero, Episcopos hisce omnibus fera auxiliis destitutos ese reperies. O conditiones miseras regendarum

animarum i o rem , periculorum insidiarumque plenissimam, in qua reetores vel egregii, ab amicis inimicisque, promiscue subjectis invidiae facibus, salsis criminibu4 circumveniuntur , ubi tum suorum , tum exterorum insidiis expetuntur. ubi, si severitas adhibeatur, odiosa sutura est. si lenitas & clementia , ne contemtum pariat verendum est i ubi severitatis acerbitas ita est lenitate clementiae

mitigaudη , ut non, aut desperatis animis, castigationis

38쪽

D A R P I S C Ο P Ο. 39. acerbitate, dolor nimius inuratur, aut, dissolutis clementiae licentia . peccandi autoritas tribuatur. Quid multa tjactantur illi, ut in vastissimo mari, adverso turbine , quassata navis, aut mox ab eodem misere discerpenda , aut insesto gurgite devoranda. Neque tamen insemis humani generis hostis, tanta tamque atroci adversus sacros Populorum rectores tempestate commota, quiescendum sibi esse ducit, sed novis prucellis atque turbinibus excitatis, coortam tempestatein augere tape conatur. quoties enim cum illis graves inimicitias sceleratos homines adire compellit, dum pro suo munere , ad corruptos civitatis mores emendandos, omnes nervos intendunt i qumties ad augendas vel conservandas pauperum facultates intentis, varia ac multiplicia pericula proponiti quoties , pro imperio vel Ecclesiastica dignitate provocatis, cum multis , audacibus, improbis , nonnunquam etiam potentibus, adsere dimicandi necessitatem , ut, quod E Uesiae vel bonorum patrocinium susceperunt, cogantur deinde aut propter potentiam adversariorum a Icere,

aut propter infirmitatem animi deponere t Quod ii quis

innumera sanctorum Patrum praeclare nesta ex veteri memoria repetierit, & procellas omnes ac tempestates, quibus a suis inde usque primordiis Ecclesia Christiana jactata atque afflicta est, cogitatione pervolverit, nonne seniper illos , quum cupIditatIbus Principum resticissent haereticorum opes infirmassent, opinionum monstra debellassent, pro Ecclesiastica libertate acerrime decertassent, in medium rerum omnium discrimen devenisse, dein maximas invidiae & molestiarum turbulentissimas tempestates, concitatis iniquorum animis, incidisse cognoverit i quis sane infinitos labores atque pericula, Cum Episcopali splendore coniuncta, non resormidet, si Basilii Caesariensis Episcopi, quas saepe perpessus est ero Catholica Religione insurias δe incommoda , legerit

in quem unum ut sacra Catholicorum templa , ab Imperatore Valente impum superstitioni haereticorum addicta, ad veterem cultuin deduceret, Be nefariam servitutis jugum, a cervice Christianoruin repelleret, omnes illi fluctus redundarunt quos li communi peste depulerati quis innumeris prostela & multiplicibus, contractis

39쪽

ab. Athanasio , insectationibus aerumnisque, perspectis, ad tam turbidos honores concitato impetu sese ferentem c piditatem , quasi a medio cursu non avocet in tutumquo perducati ad cujus interitum, omnium generum atque ordinum consensus , omnium gentium conspiratio Co leturavit, denique omnium sere miserias, & sortunae ludi- ,ria, in unum illum antistitem optimum , immanissim rum hominum efferata rabies cumulavit. nam cum, di Constantim tempotibus ustiue ad Valentis imperium . ς ontra inter horum Principum aetate interiectos Imps Tatores , veram germonamque Christi fidem protexisset. quum ad Ecclesiae navis, tunc maxime fluitantis in alto tempestatibus Arianorum , gubemaculum accessisset, tot perpessus est insidiarum de malorum omnium fluctus, ut male jactatum nullus in toto terrarum orbe tutus 1 persequentium furore angulus, quasi portus, exceperit..persimiles fluctus ac procellas perpessus est Chrysostomus, qui, post egregiam in rebus divinis navatam operam , in exilium ejectus est; ubi, aerumnis miseriisque consectus , exeessit E vita r ut vere dici eossit, eorum plures , qui ita hanc ejusmodi honorum navim conscenderint, tempest te coorta absorberi. quam eadem sedata , tutum in portum tranquillumque deferri. Quae cum ita sint. non est, quod tantopere Gregorios. Ambrosios, Augustinos, adis mireris, quod eam in summa virtute & eruditione mi destiam retinuerint, ut non modo oblatos sibi ultro Epi- scopatus rejecerint, sed , ne ad eos capessendos inviti e gerentur , sese in silvas dc desertissimas solitudines abduderint. nam etiam si in Christiana Republica per id tempus nulli re vera ad id aptiores invenirentur, tamen, ut acres & intelligentes rerum aestimatores, tantae molis gravitate perpensa. longe imparem suam esse imbecillitatem oneri, judicavere ; dc jam perspicientes quanto imitus esset, sacerdotale regnum respuere, quam accipere . quasi cautius duxere. corpus seris objicere, quam se populo , multorum capitum belluae, & omnium serarum 1mmanitatem superanti, committere. Quis enim, nisi inconsideratus ac demens, se talem esse putaverit, ut jure tantae rei praeficiatur i quis . nisi temerarius sibique pro

fidem , ip tam amplo latoque pastoralia ossicii pelago, ita

40쪽

semper rectum cursum tenere se posse confidat, ut nec uringentibus periculorum procellis, nec humanorum commodorum aura leniter aspirante, de recto unquam trais

mite deflectat, neque ad dextram neque ad sinistram fat, si adhuc in ea menta persistas, ut pertinaciter hanc istorum Patrum in repudiandis honoribus tam constan- rem voluntatem admirandam putes, scias etiam, eandem sere tibi multo magis imitandam, quum ea nos praestantium virorum facta ad imitandum aptissima judicemus, ad quorum exemplar si omni vitae nostrae ratio referatur , maxima ad nos inde emolumenta, atque adeo salus Certa, redundet. Verum non ideo haec dixerim, quod hos

honoris titulos , per se malos & improbandos esse, ducerem . sed quod rummum ac prope divinum hominem reisquirant ; quorum similes paucos meminisse vix possissemus. quos tamen Christianae Reipublicae necessarios esse, nemo est qui nesciat; nulla enim civitas, nullus homunum coetus, sine magistratu, sine taeerio, sine lege, p test, tanquam spirans, sed vitali sanguine destitutum, co pus , nec ad modicum quidem tempus perdurare , quum Imperautium aequitate & civium obedientia omnis Resipublica contineatur: immo vero, eo magis venerandos

di nobis atque colendos censeo, quod in Ecclesia, ad ordinus' de personarum discrimina retinenda, sunt inducti divinitus. Quapropter Episcoporum imperio ita nosi subjectos obedientesque praebeamus, ut sitnul virtutes e rum imitemur, 3c, quum Christi personam inter homines sustineant, tanquam h caelo delapsos, intueamur. Sic enim fiet, ut, si quis vestrum aliqnando ad hoc celsiminum dignitatis fastigium vocetur Deo tanquam Aaron, . eo dignIor, qui imperet, habeatur, quo ceteris submisisius modestiusque paruerit.

SEARCH

MENU NAVIGATION