Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

22 . O R A T I I in infima verberantes undas aspiciant, eosdem inquam cupiditatum aestus, sicut caeteros, sentire , totosque per turbationum fluctibus operiri, denique in ira, cupiditate, ita labi, ut aliis miserandi, aliis Irridendi, aliis etiam

Emni supplicio digni esse videantur At incidunt tape

tempora , quum objurgationes suscipiendae sunt, & improbi ac facinorosi, nili dicto audientes sint, Ecclesiasticis etiam censuris dc poenis persequendi. sed omnibus animi motibus ita vacandum est ne aut ira existat aut odium, aut acerbitas aliqua in castigando objurgandoque sppareat; atque adeo in universum , non tam praeceps adseveritatem, quam propensus ad misericordiam esse debet ; a qua non est sine gravi causa discedendum. Quapropter sapienter facturos eos existimo , qui, in hoc genere castigandi , medicorum consuetudinem sibi imitandam duxerint, qui, quoties alia spes reliqua est, nunquam ad urendum vel secandum accedunt. Quid enim tam periculosum est, quid saluti magis contrarium, quam, quum relictus est lenitati locus, o urgationes Uteraque acriora remedia aegrotis animis aditabere ' Nam ita difficile est vir0, prudentia quamluinuis praedito, ubi objurgationis qcerbitate velut aculeis quibusdam sedicatur, ira non efferri, vel, quum contumeliarum quasi facibus aduritur, non exterreri, ut fieri vix potest, laesum quempiam tacere quum doleat. At eo , Inquies, nos necessitas adduxit, ut omnino expedia, objurgationibus uti. Veruntamen , quoniam multa ad objurgantis similitudinem a medic

rum arte sumuntur, ad illorum mediocritatem temperantiamque referenda esse omnia arbitrarer. nam, quemadmodum illi, in iis medicatis potionibus , quas pharmaca

Ocant, non amaros tantummodo liquores insundunt, sed

sapores etiam dulcissimos instillant. quibus haustis id ,

quod est etiam amarum , quodque est per se ipsum reso midandum, absorbeatur: sic castigationis asperitas ita est clementiae lenitate temperanda, ut ejus lenocinio libenter etiam illud ipsum . quod acerbitatis habet objurgatio. suscipiatur. Quod in caelesti illo animarum medico optume licet contemplari: qui, cum aegrae illius Samaritana

mulieris sanandae partes tuscepisset, non est illico , quum posset, in impudicor ejus mores iuvectus . sed, suavitate sem

22쪽

DE EPISCOPO. 23

sermonis, quasi castigationis amaritudinem permulcens , eo illam adduxit, ut palam ultro errorem suum ipsam fateri coegerit. At videte, quanto haec artificio conflata sit di constet oratio. Bene dixisti, quia non habeo virum et quinque enim viros habuisti; o quem nunc habes, non est . tum vis. Scilicet, quam prius, tamquam veritatis amantem , laudaverat, eandem, ut parum honeste pudicitiam habentem, reprehendit. Sed ut eo, unde digressi sumus. aliquando revertamur ; quid est ad humanam societatem tuendam accommodatius, quid aptius ad conciliandos inter se hominum animos, quid ad relaxandos utilius , quam quum amicis crebra convivia i maxime si nec proinfusa nec immoderata sint. at haec sunt, autore Grego rio, Episcopis interdicta. Quod si , quaecunque sacrarum Iitterarum monimentis conssignantur, ita sunt divino spiritu quasi succo repleta, ut, sub narrationum corticibus, plurima spiritalia sensa, quasi medullae. Contineantur,xta frugifera & fructuosa, ut exinde non modo valeat an liquitatis memoria & rerum gestarum ordo teneri, sed

plurima etiam possint ad Christianam vitam nobis necessaria documenta depromi ; profecto . quid aliud Spiritum sanctum voluisse putamus , quum nequissimum

humani generis hostem filios Iob , viri sanctissimi, in

fratris domo natu maximi, nec splendida nec lautissima convivia celebrantes, aedium ruina oppressos. necavisse prodiderit nisi, nos cautos providosque Daemonis in

tiae di calliditatis efficere, qui nullam sibi aeque id

neam facultatem ad hominum subditorum' animos, peris turiationum pondere , confringendos necandosque oblatam existimat, atque illam , quum praesectos Illorum,

luxui se & inertiae dedidisse animadvertit. At enim . quid arctam tantaque religione adstrictam Episcopi viatam amplius contranis , in angustumque deducis, ut illi, tanquam iniquus judex, hisce animi oblectationibus, . jure omnibus concessis, interdictum esse velis ' nonne Basilium, Nazianzenum, aliosque quam plurimos, amicorum inire convivia olim solitos fuisse , accepimus t nonne homines, etiamsi curarum plenissimi, etiamsi occupatissimi sint, tamen, si homines sunt, interdum animis

relaxari oportet t Equidem, Episcopos gravissimos atque

23쪽

sanctissimos, modicis interdum conviviis usos, non nega. lverim; sed eadem ita rara, ita moderata erant, ita eum honestatis ratione conjuncta . ut non tam essent libidinis, luxuriae, intemperantiae testimonium, quam modestiae , parsimoniae, frugalitatis exemplum. Quae divinitus magis dicebantur, quae cogitabantur, quae sapienter tractahantur ' sacrorum mysteriorum arcana , Obscuritate , t quasi tenebris, obducta , illustrabantur . multa ad versus haereticos copiose dc erudite disputabantur. ad illud caeleste convivium , ubi beati deliciis sempiternis perfruum tur , mente dc cogitatione ipsa rapiebantur: Ita ut non tam corpora escis reficerentur, quam animi spiritalibus colloquiis, & caelestiuin rerum cogitationibus, alerenturisinoa vero minimae etiam noxae, de levissima Episcopi delicta, optimum civitatis statum labefactare, omnemque sanctiorein inorum disciplinam evertere queant ; re est consideranti non obscura. nam, auum debeant, Vitae asperitate & sanctimonia, naturalem humanae cupiditatis quasi impetum cohibere, eidemque. conanti prorumpere, Undequaque eruptionis iter intercludere . si quem illi adiatum, pruΗhae illius innocentiae & austeritatis remissione, quamvis angustum, ipsos aperire contigerit, futurum est, totus ut illico, summa vi luminoque conatu, ruptis sereundique impedimentis omnibus, erumpat; ea plane ratione, ac si h molibus, in amnium ripis ad coerceudos fluctus extructis, exiguus licet lapis detrahatur, quis non videt, illos quantumvis ingentes, saxorum lignorumve oppositu diu retentos ac retardatos, aperta ad efffluendum via, acrius, quam si libero cursu mearent, evasuros , & circumjectos undequaque campos magno strepitu aquarum inundaturos t quae deinde eadem magnis validisque aggeribus contineri, aut aliorsiim aversi vix P terunt. Iain vero, quid est corruptis Praesulum mori-hus , ad irritandas illiciendasque immodicas voluptates,qccommodatius t Quid ita t quod cum vita illorum in conspectu populi ita posita sit, ut, tanquam excelso atque illustri sita loco, oculos omnium uiuio magis effugiat , quam impositum candelabro lumen, vel urbs in summo montis cacumine collocata, idque sibi imperita

hominum multi*udo, quali suo jure, vindicet, in quod, tanquaba

24쪽

tanquarn in possessionem suam , eos irruisse, qui imperant , suspicantur , & natura sic se habeat, ut vitiis facilius , quam virtutibus, mortalis animus imbuatur. ex hiseiscitur , ut Pontificum cupiditatibus, quasi morbo, tota civitas inficiatur. Sed , sit Ita sane ut narras ; appetitum, inquies , libidinis meum , & inquinatam vitiorum sordibus vitam, mortalium aspectui subductam, sinulationuin latebris atque recessibus abscondere 3c occultare quid moprohibebit' Tua te scelera prohibebunt, tui te corruptimores indicabunt, tua ipsa flagitia, suis ex latibulis in

apertum prodeuntia, se non modo in animis aliquorum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponent. P tasne , facile tibi futurum , in potestatibus temperare . quum in privata vita luxuria omnique intemperantia diffluxeris ' Quid est profecto , ad cupiditates hominum il-Iustrandas palamque faciendas , instructius , quam publica munera i Nam, dum in privatae vitae quasi tenebris delitescit, facile est, sua cuique vitia supprimere : ubi vero in editissimo fastigio, ut luceat omnibus, collocatur , sic se ipsa prodant necesse est, ut ex eo simulationis specu, in quo se occuluerant, erumpentia , omnium oculis luce cIarius conspiciantur. Immo vero ut perdifficile est, perito quantumvis homini , cognoscere, utrum vitiosa sie amphora , antequam humore ali9uo repleatur , quo perrimas egrediente , quidquid insit in ea vitii, significetur rita etiam cupiditates eousque nostras facile dissimulaverimus, donec illa, quam magistratu vel honore nacti erimus autoritatem atque licentiam, per pravae alicujus consuetudinis quasi hiatus quosdam , dilabatur. Quare hoc

saepe usu veoire solet, ut, quae mala ab Episcopo in vulsius emanarunt, quaeque ab initio minima ac tenuissima videbantur , ita paulatim , parvis hisce initiis orta , peccandi consuetudine corroborentur & crescant, ut maxima ac validissima , nescio quo pacto. brevi temporis spatio efficiantur. Si enim d summo illorum montium sa-stigio , quos perpetuis obsitos nivibus intuemur , parvus nivium globus , vi ventorum evulsus, ad ima decucurrexit , adeo, dum deorsum praecipiti sere lapsu devolvitur,

multarum collectione nivium excrescit, ut, antea quam

25쪽

conglobetur: ita etiam, quodcunque in Episcopo vitium extiterit, cujus dignitatis celsitudo, paene in immensum evecta, ceteris omnibus humanis honorum gradibus in-fia ejus fastigium subsidentibus, eminet, ad inseriores repente descendit . di tum usu & exercitatione, tum e iam quia vulgus insolescere per licentiam solet, ita in dies ingravescit, ut ex parvo tolerabilique maximum ac plane intolerandum evadat. Qnid potest nebula rarius quidve subtilius inveniri, quae toto diffusa caelo , di ad veli similitudinem extensa , dispergitur t aut quis non illam ad arbores fructusque recreandos immissam potius arbitraretur, quod sit illi tanta cum rore pruinaque simullando, ut nihil praeter humorem continere videatur e ea tamen natura praedita est, ut, quasi abditis inclusiΩque sub contrariae naturae specie ignibus, frugibus refructibus, depravando vel exiccando . plurimum possit obesse. Ita etiam , quum frequentibus ludis conviviisque delectatur Episcopus, ut nihil aliud, praeter animi oblectationem honestam, quaesisse videatur iisdem tamen

non sine in gna pernicie populorum utetur. Vt enim terrae sterilitas sive foecunditas caelo accepta resertur nam, maturis imbribus mollita, & solibus tepefacta tempestivis, magno semper cum scenore reddet quod acinceperit ; at contra, si perpetuis tempestatibus obrueretur , vel de casto tangeretur, non modo fiuctus nullos procrearet, sed illico Ipsius quoque terrae deflagratio a que extinctio consequeretur: ita uberes seu steriles animorum fructus Episcopo jure erunt optimo tribuendi. qui cum caelo non incommode aequiparatur a Gregorio , quod non solum , deletis prorsus ex animo rerum fluxarum imagipibus , totus debeat in caeIestium honorum eogitatione defixus haerere, sed etiam , sicuti caelum, quod cuncta, quae infra ipsum sunt, sua luce lustrat dc complet, erroris & ignorantiae tenebras suo 1

imine discussurus, clarissimum quasi jubar doctrinae sanctitatisque praeserre. Moyses , ille suminus Hebraeorum Antistes, quum Sacerdotes & populum Israe1 universum ad concionem advocasset . quibus aut Dei volunta-tςm aperiret, aut obfirmatas in scelera voluntates,

stitutarum improbis poenarum formidine , ad virtutem

permo

26쪽

permoveret ac flecteret: Attende calum , inquit, ct I Tr ; es audiat terra verba oris mel. Quia enim , ait; regorius, per caelum nisi Sacerdotalis ordo, quid per terram, nisi reliqua civium multitudo, designatur are , quidquid inerit in Episcopo vitii, id ab ipso. veluti hcaelo, in populum , tanquam In aliquas terras , delabi necesse est , quo universus corrumpatur. Maximum illud invidiae, quo Christus conflagravit, incendium , quod nec suo ipsius sanguine potuit nec ipsa morte restingui, quid aliud profecto, praeterquam impius Iutararum fit ror, excitavit, Sacerdotum & Pharisaeorum furoribus inflammatus 8 qui tentatis rebus omnibus , ubi spes cunctas conspicati sunt in irritum vertere , nihil aeque essimae ad vulgi odium concitandum invenere , atque suae impiet tis exemplum. Quid enim aliud impia vox illa signifie vit, Numquid aliquis ex principibus credidis in sum , aut ex Phariseis ' sed turba hae , qua non novit legem , maledicti sunt; nisi, quocumque illi incubuerint, quorum dignitate di autoritate, sacrarum litterarum notitia & divinae impis scientia sustinctatur, eodem ceteros inclinare necesse esse, quoque illi, quos sibi morum magistros depoposcerint, vitae duces acclamaverint, arcanorum mysteriorum interpretes elegerint, iuerint, contenderint . vela pand

rint, eo sese cunctis incitato studio conserendum esse, admirabili consensu conspirandum, alc prope conflata V Iuntate velificandum ' Quasi iis i qui milita illa ac pi ne pusillas humani ingenii vires excedente doctrina viactos se esse faterentur, ita responderint: Nos, qui in Sy agogis quasi clavum tenemus , ex Ecclesiae navi dejectum illum in turbulentissimos popularis invidiae fluctus deturbavimus; vos autem eodem, unde praecipitem eum decimus , humeris reportatis i nos, in obscuris abditisque lenis mysteriis illustrandis. divi quasi lumine perfusi, usius doctrinam velut inanem . fallam, & Mosaicis sa ctionibus contrariam, jamdudum explosimus; quid vos, nulla scientia divinarum rerum exculti . nec uIlis legis praeceptis imbuti, illam tantopere amplectimini t nos, qui, Dei beneficio ac munere , tantam ejusdem essectorum peritiam callemus , ut hic in terris nescio quid divinitatis jam habere vide mur , tapto ante denunciavimus, haru

27쪽

haee Christi miracula non ab ipsa divinitate prodire, sed,

diabolicis ex artibus manantia, mortalium , dc maxime imperitorum, oculis illudere: quid vos, horum omnium ignari , has repente nugas ita vehementer admiramini e os perfidi legis antiquae religionem vestro scelere vim labatis , cujus vos tametsi verbis defensores acerrimos profitebamini. vestra tamen plurimum , factis distabat oratio. vos miseros vestra illusit impietas, quos tamQuam si offusa oculis sempiterna nox esset, clarissima Cnristi divinitatis luce privavit. vestra temeritate atque superbia effectum est, ut, quod vos illustrare debebat lumen, illud, vobis tamquam ab indignis averteretur, totumque ad humiles atque abjectos homines effunderetur di patre Iuminum : ita ut caeca, ac perpetua caliai ne vestra obdinstamens, non modo jam nulla fidei Christianae inysteria peria ceperit, sed, qua praedita erat, rerum divinarum notitiam amiserit. Sed , quid ego his testibus utor, quasi res du-hia aut obscura sit ' Quorundain Episcoporum vita, libidinis de avaritiae sordibus inquinata, tantam Christianis rebus plagam imposuit, quantam insequentes , liberalitate dc temperantia , sanare per multa secula non potuerunt. Doletis , mortalium plurimos , varios in errores

inductos t pravus induxit Episcopus. Ingemiscitis, regna atque nationes , fide. , religione , di veritate defecisse Θ eaedem quoque Episcoporum culpa desecere. quae, dis olutis suorum Antistitum moribus atque licentiae, nimis pertinaciter infensae, & aegre ferentes ei se capiti subjecise , quo in reliqua membra nihil nisi pestiferum illaberetur. absciderunt se ipsas a corpore Ecclesiae, eique, per scelus re audaciam , impium atque nefarium bellum

Indixerunt. adeo ut Gregorius. cognomento Theologus, Praesulum vitia, mortalium animos tanquam Venenis malis imbuentia , pestilentiae Ac fullonum coloribus comparaverit: neque enim citius rudis aliquis pannus colore , quem combiberit, infici, aut animantium corpora, pestilentis caesi aspiratione , iurentis ac debacchantis morbi gravitatem in venis atque visceribus concipientia in mortiferam tabem incurrere, quam corrupti Pontificum mores in intimos animorum nostrorum sensus atque re

cessus penetrare , seseque infundere, soleant. Verum,

e . ' antiquus

28쪽

antiquus humani generis hostis, ad impediendos Christianorum in solida virtute procellus, nondum iisdem nos criminibus, quorum conscientia summo sacerdotio pret diti constricti tenentur, obnoxios reddere studet, sed, ex ipsis pietatis actionibus, in delicta gravissima turpissim qne impellere flagitia non veretur. Etenim quum ceteris mortalium adhibenda sit quaedam reverentia adversus homines, de curandum magnopere, quid unusquisque de se sentiat, tum haud scio an alicui magis, quam Episco. D r verum hoc ipsum, ut sere cetera omnia, quae pertianent ad mores recte componendos , cautionibus quibusdam, quasi cancellis inclusum, retineturr nam quotiesi eumque Christi gloria, & salus animarum, concurrere cum gloria dc salute nostra videatur, subeunda nobis p tius in qua Iibet vel acerba conditio , quam committendum, ut nostrae existimationis de incolumitatis ratio, quam divinae gloriae & proximorum utilitatis cura, no his potior de carior fuisse videatur. Potuitne quisquam sanctior vel innocentior Christo Domino reperiri t quem porro unum sacrae litterae sanctitatis exemelar extitisse testantur, eiusque ope & auxilio cunctos, qui se in studio castitatis exercent, voluptatis illecebras 3c carnis incit menta contemnere didicimus: deinde quibusnam diviva illius virtus notior esse poterat atque perspectior, quam ipsis Apostolis' quibus quotidiano ejus convictu true imus, castissimos ejus mores, de virginalem illum oris pudorem, perpetuo contemplari licebat. unde postremo, misso tamquam in jam maturam messem divino gladioelmnii, uberiorqs animarum fructus reportavit, -quam ex Samaria,Samaritanae illius mulieris ad Deum conve sonis occasione t quum idem ipsae Samariae regiones Euangelium non repudiaturas, segetispicis uberrimis, Mannua maturitate albentibus, consertae comparaverit: magnam tamen Apostolorum animis insolitus ille eum muliercula congressus admirationem excitavit. Ex quo maxime id. quod diximus, emergit, debere Episcopum,.quoad ejus fieri possit, dc recta ratio patiatur, non modo aerimen ipsum sed criminis etiam sulpicionem effugere, quum eidem bene gesta, &summa cum animarum uti- state perfecta, nonnumquam vitio & culpae tribuantur.

29쪽

Quare, si sanctissimos viros, de optime de Christiana Reia

publica meritos , dum maxime ad homines juvandos i cumberent, in suspicionem perpetrati criminis venisse Comperimus; profecto, quem nam tam dissoluto fore Putamus animo, qui res atrocissimas omniumque supplici rum gravitatem praeponderantes, ab illis perpetrari cum videat, tacere ac negligere eossit e quem porro tam durum & inhumanum, qui rei indignitate non exterreatur,

quum illos, qui in sitam se fidem, atque tutelam , unicam Christi sponsam recepisse jactantur, quam, propter hanci causam, uni viro virginem castam exhibere sese deberent. non modo impuris Christi hostibus omni flagitio viola dam reliquisse, sed eandem ipsos, detractis ornamentia pulcherrimis quibusque, ceteris denudandam sive potius dilacerandam dedisse. animadverterit ' Quae quum Ber- nardo partim acerba dc indigna. partim etiam intoleranda videantur , sic ex animi sui sensu atque dolore vocia feratur: Cujus est illa pecuniae vis ingens, cujus sunt locupletes illae magnificaeque domus , in urbium modum e structae, ebore auroque fulgentes , tabulis pictis signisque resertae, quibus non modo ipsi , sed infimae etiam sortis amici & familiares abundant, nisi sponsae t quae funditus

bonis omnibus eversa, haec illa tanta tamque praeclara, ex ejus luculento Patrimonio, tanquam h naufragio, collerigerunt i tanta illa auri & argenti caelati, tanta gemm rum multitudo, tanta tapetium & conchyliatae vestis deperistromatum copia, quantam potentissimorum Regum luxnria ex infinitis locis collectam coacervare una in domo vix posset: quid aliud est nisi sponsae infelices ornatus

miserandaque spolia , quae nullo vestitu contecta, sed calamitatibus omnique miseriarum genere cooperta , ill vie & squallore obsita , contumelias & turpitudines omnes subire compelliturῖ tot illa varia & exquisita ciborum

genera, quibus magnificae illorum mentae complentur,

cujus sumtibus nisi locupletissima sponsae ejusdem dote

comparanturi quae , macie de formata, perpetuo crucia tu famis sitisque conficitur . nec sane quidquam excogitari potest acerbius, quam se in bonis Ecclesiae ad virginum inopiam , ad viduarum solitudinem sublevandam, collatis, certos corum administratores sumtuosius ins

30쪽

DE EPISCOPO. 31

lentiusque jactare, illas vero miseras, de spe omnis prorissus humani praesidii dejectas, eorum opem implorare, ad

fidem frustra confugere'; hos patrimonia pauperum effundere , sortunas abligurire, illas orare ut vivere ipso. arum misericordia liceat; hos in avaritia Zc cupiditatibus neque modum neque modestiam habere , Deum illas h minesque testari, suam saepius concussam pollicitationibus impurissimorum hominum pudicitiam , nisi Ecclesiae opibus sustineatur, labefactari; a quibus illis nimirum

immanissimis sumtibus , quos in mutis parietibus, in simpitibus inanimis ornandis , quos in equis in canibus alen dis, ut alios quibusvis etiam bestiis foediores homines

taceam , insumunt, tam indignum facinus averteretur. Sed, ceteris in rebus perfidi, in uno sideles esse reperiuntur . in omnibus sponsae eversores crudelissimi, sunt i

men in uno , in suo scilicet jure persequendo , ejusdem pii atque optimi conservatores. nam , ubi primum ejus

in bonis vestigium posuere , statiin vetera illius altaria aut Ecclesiae monumenta revolvere, aliis litem intendere , aliis negotium facessere , aliis possessionein adimere, ab illo praedium abiudicare , sui iamo jure agere, aequitati, misericordiae Iocum non esse i ut satius plerumque sit, inter sceleratis, inter barbaros homines, inter seras, aeta tem degere , quam in hac istorum tanta immanitate veris sari. Denique , eo tandem miseriarum deventum esse , idem Bernardus assirmat, ut praeclare de illa meritos esse eos arbitremur , qui, si, quam male negligenterque custodierint, non etiam eandem in ultimum discrimen demiserandam omnibus conditionem adduxerint. Quod si eloqui misera posset, non modo . ad suam tantam caIa mitatein deplorandam , durissima hominum corda compelleret , sed lapides ipsos fiere quodammodo cogeret de

Iamentari. Me nuseram, fortasse diceret, dum inoes eram , dum parvis opibus & facultatibus praedita , beni-nne me omnes excipiebant, humaniter tractabant, in deliciis habebant; necaecusabat optimus quisque pro dignutate, pro salute mea, pro meis commodis, suam non modo operam , studium , & laborem impertire , verum ad pericula etiam accedere , inimicitias suscipere , omnes acerbitates , Omnes dolores cruciatusque, Perserre; om- . nuun

SEARCH

MENU NAVIGATION