Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ACADEMICOS

PARTHENIO S.

REprehendenda vobis lanasse , Auditores, prude

tissima Patrum meorum consilia videbuntur . qui me . qui non sum cum tot clarissimis eruditissimisique adolescentibus , quorum frequentia hunc consessum exornari videtis, vel aetate vel ingenio comparandus, Priamum omnium, in hodierni diei lucem & pulverem, mitium annuis Academiae nostrae exercitationibus facturum eduxerint. quum enim communis sit omnium fere opinio , in constituendis ordinandisque rebus, quae firmissima sunt, ea prima collocari debere, ut expectationi h minum quam celerrime occurratur; quis est adeo hebes, qui non intelligat, graviter ab ipsis in hujus tam celebris Academiae existimationem peccatum esse, quoniam me, .in quo minimum omnes putant esse , primum voluerint dicere t Etenim quum omnes, etiam acre & intelligentes rerum aestimatores, ut plurimum ex initiis de universa re judicare soleant, sine dubio, si initio satisfactum non sit, tot viri doctissimi, qui frequentes ad nos audiendos convenerunt, male se de ingenio nostrorum adolestem tum habere existimabunt, e quibus, statim ut inchoari Academia coepta est, nemo me eloquentior vel eruditior prodire potuerit. Quapropter sapientius facturos eos suis. se dicent, si me , aut nunquam dicere voluissent, Vel, quando exaudienda mea vox erat, in mediam turbam , vel in gregem, conjecissent. Verum aliter res se habet. Auditores, atque forissse existimatis. abundat Academia nostra praeclarissimis adolescentium praestantissimorum ingeniis ; floret eloquentia atque optimarum artium studiis . prudentissima sunt Patrum sapientissimorum Consilia , adolescentes optimi , qui non me potissimum delegerunt ,

42쪽

ΟRAT. II, AD ACAD. PARTHENIOS

erunt, quo summam apud eos , qui audiant, de vobis opinionem diminuerent, sed quo melius vestro nomini existimationique servirent. horum enim alterutrum evem . turum arbitrati sunt, vel me, benevolentia vestra fretum. dicturum aliquid , dignum expectatione omnium . Vel, ingenii mei tarditate retardatum , ab eadem longo inter

vallo superatum iri; quorum si primum contigisset, quid

illis reliquum fore , nisi ut summopere gauderent, etIam in hac mea tenuitate ingenii, aliquid inventum esse quod summam expleret desiverit vestri expectationem at si

alterum ommno, quod erat sperandum , consecutum es set, ut minor videlicet opinione hominum invenirer, non iccirco se hominum reprehensionem offensuros existiis mali sunt, quum eandem , quam natura sequitur, viam

ipsi tenuissent. quid est in natura rerum omnium, quod se universum profundat. nec suo quodam itinere 1 priamis inchoatisque initiis in ultimum perfectumque exi tum terminetur e quid est in iis, quae , natura procreantur , tam altum tamque excellens , quin id quoque levi

ribus principiis natura ipsa pinexuerit s quod & in stirpibus , & in omni animantuin genere, sed p cipue in Ipso homine, qui altissimo rerum , quae , natura profi-

inscuntur, gradu continetur, intueri licet. hic enim, pria 'mum imbecillus , elinguis . consiliique expers . in lucem editur; verum ita vires in dies sumit, ut firmissimus, disertus , ac prudentissimus evadat. neque tamen erit quiΩquam adeo stultus, qui tam solertem providamque parentem non aliis quidem nominibu reprehendendam existimet, quam quod huic plane admirabili ac paene divino animanti, non summam h principio rationem ac sapientiam tribuisset : citius dixerit, eandem alta quadam mente atque consilio praeditam fuisse, quum voluerit idem, non nisi annorum decursu, quasi longa quadam via spacioque consecto, sapientiae ejusdem metam attingere. Atque adeo verum est , in quacunque rerum institutione

esse aliquid primum & inchoatum , deinde subsequi es,

quod extremum atque perfectum, ut ars quoque ipsa, naturae , ut ita dicam , aemula, hoc eodem itinere ad id, cui nihil absit, quodque aptum atque perse num expletumque sit omnibus suis numeria dc partibus, progrediatur. Etenim

43쪽

44 ΟRAT. II, AD ACAD. PARTHENIos. Etenim, ut caetera exempla mssa faciamus . quis non vi

deat, in inchoatis picturis nihil aliud nisi horridum quoddam atque incultum cerni quae pietarae deinde paulatim coloribus ita illustrantur, ut, quum ad illud ultimum a qne postremum absoluti operis esseetiam pervenerint, ita saepe res ad vivum exprimant, ut res ipsae, non rerum es.figies, videantur. Ex quo prosecto intelligi facile potest,

quam apte quamque inpienter ab Academiae nostrae mmderatoribus ego delectus sim unus ex omnibus . di quo i termissae Hinnot mensibus exercitationes nostrae insta rentur . ut nimirum veluti primas qiusdam descripti nes ducerem ejus praeclarae pinurae, quam alii deinde eruis ditissimi adolescentes . summa elaboratam industria, omnibusque numeris absolutam , vobis ante oculos proponanti nihilque aliud me hodierna schola, tanquam indiquodam penicillo inicientem intuebimini, quam imbras quasi quasdam atque recessus ducentem, quo aliorum, qui me sequentur doctrina suis coloribus persecta, magis eniateat. Adesse igitur animis, auditores, atque adeo vestrae aura benevolentiae toto Adriatici maris traictu, cujus nunc quidem stinus perhonesto, cursum orationis meae dim te, ut aliquem portum tenere possit. Neminem habuturus sum eorum , quae dixero, adversarium: mlla mihi erit cum stimuis aliqvibus viris colluctatio. ita fibris visum est Patribus: quippe qui optime norint, quantum sit in me virium de fatuitatis. libero igitur eampo mea

excurret oratio, non vehemens non pugnax erit, sed is

ius atque placida, eaque ut non ad vulnus sed ad vires evocandas conserat. nam, quemadmodum in gladiatoris vitae certamine , pugnantibus ita primae illae ninae jact xi leniter solent, ut di lacertain concalefiationi serviant, re reliquis viribus luis coni utant, ita in hac quasi contemtione doctrinae, qua literis decernitur . nonnulla fient , me, quae non ad seriendum hostem, sed ad virtutem, his proximis seriis, quasi diuturna pace,languentem,excita dam , vs e viaeantur.

44쪽

NVnquam omnino in me ipse sum expertus, Patres religiosissimi , ceterique Auditores ornatissimi ,

quoa praeclaris oratoribus multis aliquando una venisse cognovimus, ut rei. de qua dicturi essent, magnis tudine terrerentur , dc , in summa rerum ubertate & co-

ea, verborum inoeia laborarent. id quod contigisse mihi 'oc tempore, sentio, quo tempore ae laudibus Geom triae apud vos dicandum est. Etenim . quum, de singulis dicere, plane infinitum sit , quas potismum ex tot maxumis atque gravissimis, quibus abundat, laudibus cesGranis das accipiam Si enim , aliquibus tantum insistere, mihi erit in animo, & ceteras omnes praetermitteret jam in eam dubitationem adducor, ne quis me, non rum illam exornandam, quam suis ornamentis Be honoribus spoliandam, suscepisse conqueratur. sed neque idcirco, mihi laborem prorius ademtum , vel molestiam omnem ere piam , crediderim, si in uno tantum aut altero laudis genere versari statuerim . nam , quae fuerit primum ista in praestabilioribus deligendis prudentia, quum omnes aequo Inter se jure contendant, di magnitudine atque praestantia sinit limae , pari splendore ac dignitate mirabiliter fulgeant i praeterea , quum earum singulae sane, quae multis nominibus celebrentur, dignae sint, majores clarItati earum tenebras offudisse silentio, quam easdem dicends illustrasse, videbor. Quare his angustiis undique circuminclusias , quo me vertam, aut quid potissimum consilii ea-

piam Desponde ne animum id minime vero. An , timore debilitatus, quod mihi onus imposuistis,cum rer-

. fidia abjiciam ' ne id quidem. Quid igitur agam 8 id ,

quod vere mihi videor esse dicturus . ut nihil existimet de gloriae illius summa detraxisse, si non statim omnia, quae dici de illa possint,effuderim. nam qui laudata inagis existere.

45쪽

existere illa res potest , quidve praedicari de eadem honorificentius,quam ingenue fateri, jam esse in confesso apud

omnes, tantam in illam multitudinem laudum confluaxisse , ut non modo una, sed ne pluribus quidem actioni- hus explicari satis commode polunt i qui melius occurri satietati audientium potest , quam, rem illam suscepisse

tractandam, cujus multitudo laudum atque ornament rum tantam oratori facultatem & copiam largiatur, ut,

si saepius de illa sit dicendum, semper novus accedati Sed, quae longe mihi praestare cereris ejus ornamentis omniabus videantur, eas esse duco, de quibus , quum scientiae alicujus dignitas in disceptationem adducitur, quaeri tratissimum solet; scilicet utilitas , & voluptas : quae auci

ita sere semper natura distraxit atque sejunxit, ut, quemadmodum in ceteris rebus, sic in praeclaris facultatibus multis atque artibus, ne minima quidem inter se societate conjunxerit. aut enim semper utilitas abesse cerniturli voluptate , aut certe voluptas ab utilitate secerni. Quae porro haberi voluptas etiam in summa juris civilis c gnitione atque prudentia potesti quid in ea plane dignum Inveniri, quod aut iucunda quadam varietate ac delectatione ad se mentes alliciat, aut animum , abstrusarum rerum atque admirabilium investigatione & comprehensione, retineat i tanta tamen quotidie ex issa ad nos beneficia fructusque proveniunt, ut, qui omnium inde maximas ad vitae communis usum utilitates & commoda d promi negaverit, tanquam hominum societate indignus, in aliquam solitudinem inter feras amandandus videatur. IEtenim continuo ex illa, veluti perenni fonte, deducitur,

aequi bonique notitia, justi atque injusti scientia: haec est

fundamentum libertatis, fons intuitatis: haec vitiis pc nas , re virtutibus praemia decernit; hac una retenta, civitates coetusque hominum, jure sociati, conservantur, hona, nobis 1 majoribus tradita, retinentur, res, domus,

uxores flagitiosorum hominum libidine , & nefario perditorum scelere liberantur , perpetua ejus custodia ac vigilantia. denique hac eadem , non solum privatorum plurimorum dignitas , non universorum utilitas, sed et-inin Reipublicae totius suus, hominum generis universidi mundi ipsius conservatio , maxime continetur. Iam

vero.

46쪽

DE LAVD. G E o Μ E T R I α . vero quis locus in tota Philosophia, si cum ceteris eiust . partibus, semper quidem uberramis ac feracissimis, conia feratur , est minus fertilis ac fructuosus , quae ulla pars ejus minus culta, vel minus utilitati hominum deserviens,

quam ea, quae naturae obscuritate involutas rerum causas

uoluit, in mediumque proponit i & tamen sere nulla

ars est, quae arripiatur avidius, cui plures ardentiori studio sese penitus dederint, vel majore cum delectatione jam homines ad ea, quae ejus abditis atque reconditis Efontibus hauriuntur, stientia & cognitione comprehendenda, commoveantur. quid est enim aut tam admirabile , fluam, quae natura longissime li communi hominum intelligentia sensuque disjuncta esse voluit, quaeque, ne scilicet emerentur, Profunda quasi nocte suppresserat, mentis acumine ceIer1ter adipisci, & lumine rationis investigata, ab illis, in quibus Iacebant tenebris evocare, di in lucem proferre . aut eam jucunaum cognitu atque

auditu, quam occultae tot rerum admirabilium causae,abditaeque rationes . aut tam singulare, vel prope divinum. quam posse vulgi stuporem de admirationem eludere, &captas vana formidine mentes imperitorum, ratione, soli sibi percepta, disibivere, ac, torpentes. ad spem ac fid clam rurius excit re Solam igitur Geometriam esse dico , qua nihil propemodum generi hominum a Deo immortali sit datum utilius, neque aliquid, ex quo major percipi voluptas possit, oblatum. Atque ut di voluptate, qua maxime sensus hominum afficiuntur, ordiamur. quid potest ad delectationem homini jucundius accidere,quam

dimensis astrorum cursibus, maturitates temporum singulorum & varietates mutationesque cognoscere quae

insatiabilior voluptas, quae pulchrior, fluae praestantior ad intelligentiam, quam scientia & cognitione eomprehendere, quanto tempore, tum errantium, tum aliorum sidorum orbes, conversiones suas efficiant i quid praeclarius excogitari, quam, ex infinito hominum numero, vel f tum , vel cum paucis, in tot disparibus astrorum mo-i tibus , quotum alia quaedam antecedere, subsequi alia

deinde cernuntur, quaedam moveri celerius,quaedam tamia cum tarditate sua spatia conficere ut paene insistere videantur, suos quadam paulatim cursus advertere , Vel

47쪽

o ORATIO 111 ad septentrionem, vel ad austrum , quaedam spatiis imis

motis ab occasu ad ortuin commeare, atque adeo certa

semper progredi via, ut nunquam vel ad dexteram veI ad sinistram vestigium sui cursus inflectant, in tanto caeli imis

petu admirabili cum celeritate sese vertente, in tanta qua si confusione naturae, astrorum ortus, obitus, cursuique cognoscere, dc de orbium numero, situ, motuque,habere

non errantem & vagam sed stabilem certamque sententiain t quid esse admirabilius, quam civitatibus, provinciis , & generi hominum universo, uses , menses, annos que finire , ac multo ante praemonstrare, quas quaeque stellae essectnrae sint in suo cursu varietates, & defecti tres solis, ac lunae , investigatas & cognitas praedicere in

omne posterum tempus , quae, quantae, ouando futurae

sint; demum , scire quodammodo , quid lingulis diebus ac noctibus, singulis horis atque momentis. in illis illustrissimis domibus altissimisqiae domiciliis essiciature quo spectaculo quod putas esse pulchrius quod magnificentius t quo contuentem haec animum putas gaudio permnadit qua delectatione tenerit qua suavitate ducit Quam enim majorem voluptatem invenerat Gallus, maJoris Africani familiaris, qua voluptate, ut narrat Cicero , s nectutis gravissina leniret incommoda, vel potius levaret, praeter harum praeclarissimarum artium studia i quibus adeo impense operam dabat, ut, ad extremam usque senectam aetate provectus, mori videretur in studio dumetiendi paene caeli atque terrae, contingeretque saepissime ut luce, noctu aliquid describere ingressus, & nocte, quum mane coepisset, opprimeretur. Verum quid abest X Geometria, quod ad delectationem homini comparavia dam possit prodesse t potest ne maior esse ulla in homine voluptas , quippe orto ad caelum aseiciendum & contemplandum. quam illa, quae ex cognitione & scientia rerum caelestium abunde percipitur ' quis enim adeo est hebes, quis sui immemor generis se ita prostravit ad terram , recogitationes suas abjecit in res tam humiles atque contemtas, qui si pulcherrimum hunc caeli ornatum allia

quando sulpexerit. non magnopere commoveatur, neque aveat plurimum scire, qua ratione tanta aetheris moles,

ratis immutabilibusque cursibus circum terram, feratur,

48쪽

DE LAVD. GEOMETRIAE. 4squanto teinpore globi astrorum singuli sua spatia conficiant , quot partibus sol ipse, sui universo mundo tam Ionge lateque collucet, si major atque amplior quam universa terra; qui incredibili jucunditate non teneatur, quum cognoverit, qua dam esse astra , magnitudine adeo immensa , ut centum ac septem partibus, dc eo amplius, magnitudine sua terrae ambitum superantia, caeso complexa , contorqueantur, quum didicerit, ut infinitae siderum flammae, quum terras nox opacaverit, caelo fulgere videantur, certum tamen ac definitum esse numerum astrorum t Sola Geometria occurrit innato hominibus tantarum rerum cognitionis amori, & scientiae satis facere sola potest, qua omnes ducimur & trahimur ad res alistissimas cognoscendas, incredibilem cupiditatem explere, atque adeo earum persectam accuratamque notitiam tradere, ut qui suam ab ea, tanquam a rebus incertis, assensionem cohibuerit, haud sane intelligas , cur non idem. sol luceat nec ne, dubitare possit. haec igitur, quo cupiditati homi m satisfiat, caelum usque penetrat, dc circum altissimos illos, omnia cingentes & coercentes, caeli complexus , eodem atque astra motu cursuque revolvitur3 ne que solum celeri cuncta gradu pervadit, sed tantarum etiam rerum ordinem, numerum, motus, magnitudines, intervalla, brevibus demetata circumscriptionibus, & ii finitam earum magnitudinem angustior bis spatio comprehensam caelo digressa hominibus desere; deinde quum Iubetur, rerras omnes mariaque perlustrat, neque terra, undique in sese mitibus suis conglobata , soliditate sua est illi impedimento, quo minus ad ejus ultimum usque centrum permanet, iterumque sub terras evadens, diametri longitudinem , mire dimensam, exportet: depressos in immensam pene altitudinem specus ingreditur, quantaque sit c utique altitudo, talium rerum studiosis certa atque evidenti ratione demonstrat . ut iam nihil interrumpat , quo labefactari tanta ejus contentio possit, non strata supra terrae superficiem maria , non saxorurn asperitates, non impendentium montium altitudines , immensitatesque eamporum, non ille , qui fusus prope iminensas caeli regiones occupat aer, expeditae ejusdem velocitati moram ac tarditatem afferat, quin protinus cuncta per-

49쪽

Iustret , tibique persecte descripta atque dimensa, ut dio

sentire non possis, objiciat. Quas tu igitur corporis voluptates , quas animi oblectationes, tantarum rerum v xietati & scientiae anteferendas putes t quid non modo non comprehendere animo, sed ne suspicione quidem possimus attingere, quod majorem in se delectationi, vim contineat, quam hac una, ut ita dicam , comite ac socia , commorantem hic adhuc in terris animum, moris talium membrorum laqueis irretitum, humanitatis pondere depressum, aliquando tanquam h custodia corporis evolare , seque ad illas occultissimas praestantissimasque caelestium corporum naturas contemplandas, motusque pernoscendos, erigere, & tandem eorum persectissimam cientiam, ex alt1ssimo caeli domicilio deductam , cum hominibus communicare ξ quae nam contingere gravior oblectatio potest,summo ingenio & doctrina viris, quam vastissimas illas immensorum Orbium moles, quarum infinitam vim & magnitudinem, non modo nullius scientia complecti, sed neque cujusquam mens di cogitatio capere posse videatur, incredibili velocitate percurrere, quasi manibus contrectare saepissiine, easque ad arbitrium versare t quid jucundius, quam inclusum domo, nullci sumtu , nullo incommodo & labore, vel stantem, vel sevidentem , in summo otio 3c tranquillitate, uno ad sum-

muin die, omnes terrarum oras obire, quarum vix mini mam partem,per omne suae vitae tempus collustrare quam

plurimi, urbes & provincias peragraudo , vel maria transinittendo, potuere t tanta ac prope incredibilis haee voluptas est, ut viri plerique doctissimi ac sapientissimi,

quemadmodum etiam de Archimede accepimus, evocatIli corporis sensibus quum, Vrbe ab hostibus capta,cuncta. mulierum ac puerorum lamentationibus ululatibusque, perstreperent, quum omni planctu tumultuque replerentur , quum per omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia grassaretur, quum subditis Ignibus flagrantia tecta incendio personarent, quum jam in eorum domibus versarentur armati, quasi obstructis illa dulcedine auribus, quae ex jucundissima orbium aut signorum Caelestium . vel terrestriuin regionum, descriptione instiI- labatur animis, nullam plane vocem, nullum Omnino so

num a

50쪽

1, E LAVDa G E O M E T RIAE. num, in tanto armorum strepitu atque tumultu, perceperint. Nollem in recensendis singulIs voluptatibus, quae semper ex praestantissimae hujus artis studio, tanquam exuberrimo quodam sonte. tam large de tam munifice fluxerunt , nimius vobis videri, quum praesertim ad alterum caput, scilicet utilitatis, quod maxime rem causamque continet, quemadmodum ab initio proposuimus, festinet oratio. De qua ut breviter pauca dicamus, quae sunt, Deus immortalis in hac praeclarissima facultate atque hominum generi pernecessaria , utilitates t quae opportunitates ad aliarum non mediocrium artium , sed pistne maximarum , cognitionem l quas , caesis undique vepribus, exustisque dumetis, vias, quam faciles, quam promtas, quam expeditas, ad illam laudandarum artium omnium

procreatricem quandam & quasi parentem Philosophiam properanti suppeditati ut jure quidem maximo Philosophorum longe omnium princeps gravissimus ac praestantissimus Plato , in disciplinam se tradentes suam , si Geometrae iidem essent, summo studio amplecteretur , nec injuria a se , tantae hujus sacultatis expertes ignarosque, repelleret, de tanquam ad id , quod profiteri vellent, munus idoneos, neque eo unquam, quo cursum intendissent, perventuros , ab omni doctrina , atque adeo a sui Gymnasii aditu vestibuloque, excluderet. Etenim, quid celerem magis cogitationis motum impellere, quid aciem

mentis subtilius exacuere, quid etiam maturius, torpentem animum , seque rerum humanarum curis advolvenatein , possit ad exquirendas rerum causas excitare t haec

Praeparat animum, ut agrum , non semel proscissurn, sed novatum & iteratum , ad pulcherrimos sapientiae quasi satus accipiendos , haec se veritatis indagandae, in tanta opinionum discrepantia, in tanto sententiarum quasi conflictu , in maxima rerum ignoratione delitescentis, quasi ducem & magistram profitetur, seqa , in tantis tenebris

erroris & inscitiae, clarissimum lumen praeserentem OL fert advenientibus. haec, cum ceterae fere artes nullo doacente arripi possint, sola , propter terum obscuritatein,

subtilitatem , multiplicitatemque , doctoris industriam solertiamque desiderat. haec , si Pythagorae credimus, jactis quasi gradibus, ad summum intellectionis acumen,

D B tutum

SEARCH

MENU NAVIGATION