Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

NVnquam putassem, P. C. futurum Ut de ea re, quae nunc ade ne solicitum habet, ad vos supplex accederem. Ecquando mihi venisset in mentem , posse illud tempus adesse, quo, de re mea, in dubium v nirem, quo id , quod mea pecunia , quod jure ac legibus. publicis monumentis, di me emtum esse, constaret, quod . tot annos sine controversia possedissem. ademtum mihi, Iugerem Verum id, utpote di similitudine veri alienum. abfuit E cogitatione mea longissime; cumque id, primum , est mihi nuncium allatum, non minus novum de improvisum accidit, non minus admirationem de stuporem incussit, quam , si novum 8c horrendum aliquod monstrum atque prodigium extemplo meis sese oculis objecisset. Ac nunc fortasse, quamvis graviter laesus, quamvis dolore omnium sere maximo affectus quievissem, precibus, querelis ac lamentationibus abstinuissem. si tantum, ex ceteris bonis, provenire mihi posse, perciperem , ut ex eo suppeditare quotidianis meis ac frugalis simis sumtibus possem. sed egestas cogit, me querimo

niis vobiscum ac precibus uti; necessitas, unde sessi quid sit

222쪽

α24 Ο RATIO XXII sit a vobis prcesidii pene mihi ad saccum res rediit, impeIlit , me vobis esse odio atque molestiae. Iam ferme biennium abiit, postquam ii mihi fructus , quos ex ossicio Aquae Maranae, mea pecunia coemto, capiebam , 8uibusque me ac familiam meam sustentabam , intercipruntur vel saltem eorum , ne pervenire ad me valeant. cursus inhibetur. quae tanta , tamque insignis in me calamitas, alienissimo plane tempore , irruit; aetate nimirum exacta atque decrepita, quam jam pridem vires deseruerunt, quia bus, labore, industria , studioque, mihi comparare, quae sint ad vitae usum necessaria, queam. Rem miseram; quae aetas, ob ejus imbecillitatem , tractari mollius ac delic tius postulat, ea aspere , acerbe , ac duriter est habenda aqzar aetas , quia est ad occasum jam serme deducta , digna est favore ac misericordia, ea habetur idonea , cui praecipua lex injuriae definiatur. At videte , P. C. quam praeter opinionem meam , haec , in meum caput . mali moles imruerit. O inanes hominum cogitationes t 5 fallaces eorum spes letum . tum , inquam . id me malum oppressit, Cum spes non minima ceperat, fore, ut ob mea in Remp. Romanam merita, insigni aliquo beneficio publice di v his ornatus cumulatusque discederem , quod videlicet, homo Romanus libris jam pluribus editis, aliisque mox edendis. Latini sermonis laudem, in quam alii, tanquam in possessionem caducam & vacuam . invaserant, vobissim vindicare conatus & majorum tuorum regno coli Care. quis enim non loquebatur , quis assi are dubitabat , populum Rom. omnium gentium victorem , una cum majestate imperii, loquendi scribendique Latine, usum de facultatem amisisse t quos conatus a me , pro mea virili parte susceptos, in irritum non recidisse, nati num exterarum testimonio posse comprobari videtur. nam , quod illae mea scripta expetant, legant, quod in suis urbibus , elegantissimis typis, imprimenda curent, quod quaedam earum , immodicis me , quas respuo nec agnosco , laudibus onerent, quod , speciosissimis titulis , quos referre pudet, assiciant, quid habet ea res argumenti , nisi eos fateri, Latini sermonis puritatem , nItorem,clegantiamque , etiam nunc a nobis coli, nobiscum versata , nec , ut multorum erat opinio , ad alias regiones transisse,

223쪽

transisse , & exilium patria sede commutasse t Iuvat magnifice loqui. & certe decet, adversus eos, quos scire, quis sit cuique honos habendus, quid cuique , suis promeritis , tribuendum. quid si gentes . a nobis remotissimae, quarum judicium grave videri debeat, praemia . quemadmodum ego , falsa opinione ductus , mihi finge- tabam, hic Romae, virtutis gratia, scribant, fuisse decreta tRedditae mihi sunt nuper . ab Ubiis , a Batavis, literae, quibus doctissimi eruditiminique viri, nescio quem honorem , t*nquam bene de Re p. merito , mihi fuisse dela- , tum , gratulantur. homines videlicet candidisjimi initiis. sintque , qui suo ex ingenio alios aestimaut, qui unam- suamque rem ponderibus suis, ut est digdum , examiciant, perinde nic, ut apud ipsos, literis honorem habetiarbitrantur. sed errant, conjectura domestica. quid igi-tur illis respondendum censeam , nisii, vos nihil horum crederε, nisi, id quod est verissimum , adeo nullis me esse

auctum opibus atque divitiis, ut etiam, fortunae injuria, iis depnisus sim bonis, quae Dei ac majorum meorum virtute mihi contigerant Sed ego me continebo, nequ2 hac responsione , quamvis aptim ma , utar. ne quis inde eorum , aliquam vos accusandi ausam arripiat, dicatque ; o patriam, civibus sui; non aequam i male merenti, bona est; bene merenti, mala: nos illum, alienum, experimus, diligimus , colimus. illa, natura ac legibus suum , non curat, neEligit in hominum numero fere non habet: nos illum, si nic esset, autoritate, re, opera, juvaremus, qui nulli nobis usui, nulli commoω est: illa, egere eum patitur, qui non cessat, omni opera , studio . ac diligentia, eam populo Rom. gloriam, quam alii ad se transsatam esse gloriantur, asserere. . Sed magna mihi, in vestra humanItate aequitateque , sita spes est ; nempe , fianc vos illi

orationem erepturos esse , ac meis sinul necessitatibus, de meo, opem auxiliuinque allaturos. quae spes si decol- Iaverit, patiar, seram, ut potero; atque honestius ese putabo I mea me in patria pauperem mori, quam in alia divitem vivere. . sed mihi videntur ii, quibus haec est tra- .dita provincia ut . re cognita , suum unicuique r*dd thir,

prolatando , ac diem ex die ducendo , aliquam innocen- . P cissimo

224쪽

tissimo Principi, sanctissimoque Pontifici, invidiam, si

fieri possit, velle constare, cui, orbis terrae procuratione distri . nihil ferme vacui temporis, ad haec minora coingnoscenda, relinquitur. audebit enim fortasse quispiam, qui ne suspieione quidem assequi potest, quanto negotiorum pondere prematur is, cui immensa atque incred

bilis summi imperii moles incumbit, aliquam illi hujns

cunctationis culpam inferre, eumque existimare , ne fi ci quidem facere, quid de se homines loquantur ac credant. at, si cuipiam id veniat in mentem, quanto eum in errore verseri contingeti nihil enim tam ille vult, quam bene audire . nihil tam ille cupit, quam a suis civibus amari ac diligi. Verum, tariat sortuna, quantum velit ς nulla potest calamitas intervenire tanta , 'uae quidquam' illi de ea civium caritate ac benevolenti cretranat, qua magis quam armorum quorumvis praesidio munitur ac teritur. quis enim , plusquam seipsum, non eum Ρontificem diligat, quis eum non in oculis ferat, quem , non patria solum caritas, qua Christianos, ut par est , omnes amplectitur, sed civitatis ejusdem, nobis cum illo communis , societas, necessitudoque conjungat i deinde perfertur ad nos, eos, qui meum, ne ad me commeare possit. impediunt, eximios aliquot ex iis habere , qui eodem, quo ego, calamitatis jure comprehenduntur, non enim ego solus, in hoc in sortunio haereo, sed multi praeterea alii, in perficereque, ut ne nummum quidem unum desidere, ex suorum officiorum fructibus , ex quo numero sunt ii, qui gratia opibu , ac divitiis, ceteris praestant; quibus etiam si totum illud, quod mecum postulant, detraheretur , incommodi nihil illis accederet, ac perinde

esset, ac si rivulus aliquis, ne in mare influeret, avertere tur . qua ris quam rationem habeat, non video. aut enim idem omnibus statuendum jus est, aut nemo exincipiendus . aut, si mitius cum aliquibus sit agendum , quis est qui non iis subveniendum csse censeat ,. quibus praeterea nihil, quo se tueantur, suppeditat ' iniamobrem , R C. di vobis demisse ac suppliciter peto, ut me, patrocinio vestro munitum , salvusn dc incolumem esse velitis, neque patiamini, civem vestrum, qui bene de

225쪽

nomine populi Rom. mereri studuit , extremo vitae suae tempore , inopem, egenum , ad alterius misericordiam confugere, sed totum id , quod , ad hanc usque diem, ex ossicii mei fructibus me capere oportuit, mihi solvendum curetis , quo aes alienum, quod ex hac mori contraxi, dissolvam.

226쪽

& Archiliospitalis S. Spiritus in Saxia, . quod Romae est , Praeceptori,

S. P. D. . i

Vantopere veneratus te , Praesul incirte , fuerit Ianud Nicim Erythraeus, vel e dedicatoria, volumini.

huic praemissa , perspicitur. Sed

antea morte est interceptud vj ut

mim V eloquentissimus , quam in lucem um istuc exiisset. Itaque . quod exhibere non potest ipsemet, id a me tibi nunc, ea qua par en revere tia , exhibitum itur. Quam ob rem vero ab homuncione me, transalpino, longe absente , incogni-iissimo ' uuia, S conciliatore.quidem FABIOC H 1 S I o , Neritonensium Episcopo , Sedisique Upostolicae Nuncio, viro per Europam univem sam laudatissimo' illa , ita me dilexit Nicius tum, ut non potuerim , quin, grati animi osten- εὐ-i ergo, magnam panem lucubrationum Uin, perqμβm

227쪽

perquam nobilium , ederem ; edituris nee minus labens deinceps , quae fuerint reliqua: immo , id simul effecit amore mei tanto, ut, quos ine, dum viveret, suspexit,eosdem S ego suspiciam inunia versum omnes omni merito , praesertim vero te tuique similes, ita maximis in Dei Ecclesia praecestentes virtutibus. Nec ingratum tibi id fraconsido. Vereor quidem, ne videatur orationum Nicianarum produci a me numerus multEm eri

gum: at , non suppetebant plures; non ea quam ad Paulum V habuit autor in Sacella Pontificioseria quarta cinerum; non Gregorii Magni laudationes octo, in Humoristarum Academia r citatae , quα perhibentin eminere miris modis non cetera , ex uberrimi fonte ingenii profeItae innumerae, ac, nscio quibus, abditae latibulis h .dtenus. adeoque, dum earum sepe latitatus haesi, factum inde est unice, ut editionem hanc tam diu di tulerim. Minam vero faretri defectus se queat. uuicquid ejm futurum sis; meo in te studio observantiaeque summae ut favere digneris, etiam atque etiam obsecro. Vale, Antistitum optime , patrone plurimum honorande. Nac

228쪽

. ORATIONVM.

I. De Episcopo. II. Academicos Parthenios.

II I De laudibus Geometria. IV. Adiscatos Consistoriales. v. De Spiritu sancto. εVI. De Christi Domini Asensu. V I I. De Peccato VIII. De Rhetorica discenda. I X.' De Christi Matre Assumta.

X. De diuturna aegrotatione toleranda. X I. - In funere Baptista Guerrini. XII. . Ad Card. Alexandrum Per et immo XIII. De eloquentia. . XI V. .. In funere Cata. Francisci Maria a Monte. XV. Laudatio Gregorii XV. 'XVI. In funere Comitis Iulii Cassaris Bella XVII. De Christi Domini Ascensu. XVIII s XIX. Da S. Θ horosa -ryre. X X. Ad S. R. E. Carinales, post obitum Vrb ni VIII. XXI. Ad Patres Congregationis Peneralis Soc. Isti XXII. Ad S. P. λR.

FINI S.

SEARCH

MENU NAVIGATION