Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

AD S. R. E. CARDINALES . arx

sibi ipse minus satisiscisset, largioris profusiori ne rei

vocabulo usus est, atque Pontificem cum caelo, populos autem , sibi subjectos , cum terrae solo, in comparatione conjunxit; cum inquit: Audite erit qua loquor , aviasistra verba oris mei. non potuit aptiori similitudine, in hoc genere , Pontificum virtutes, ac Vitia, tanquam Peniculo describere. nam, quid caelo largius, si , ad hilarandas terras . rores & pluvias large demittat quid eodem parcius, si utranque rem contrahat atque concludat tita et1am nihil est Pontifice liberali benignius, nihil avaro tenacius, atque hominum generi peruiciosius. nam qui minus ille pauperes exitio ac vastitate conficiat, si nullam, avidis atque sitientibus, rerum Ecclesiasticarum guttam aspergat, quam caelum terras agrosque devastet, si, undiaque solis splendore constructo atque recondito, nullaeas luce collustret, nullo calore aperiat, si contractis aquis, nullo eos rore reficiat, nullo humore perfundat,

nullis imbribus augeat i qui minus ille ceterorum in pauperes benignitatem exhauriat, atque, ut ita dicam, exsiccet, si suam ipse praeripiat ac deneget, quam caelum liquores omnium imminuat ac perimat, si suas ipsum aquas nimis avaret contineat satis, de plusquam utile fuit buspub. docuit experientia, verum illud esse, quod ducitur , nulla in re perniciosius, quam in hac una, peccari. quid pauper ex privatorum facultatibus hauriet, si omnem stre snperiorum in se benignitatem clausam aspi- .ciat i abstinebunt, credo, fortunis aliorum, nihil de sacro vel de publico auferent, nihil, pecuniae studio, tenebum . tur, qui eos viderint, quos non dominos, sed distribui res bonorum Ecclesiasticorum, fidelibus populis Deus

attribuit, patrimonium pauperum avare diripere , d mum suam auferre, in se suosque transfundere, nullisque pecuniarum acervis, cupiditatis profundum explere t ni- nil minus; sed ipsos etiam magistros suos rapacitate avaritiaque superare studebunt. ut, non ineleganter quidam 'ex veteribus, avarorum Principum magistratus , lectatores & comites, spongiis esse similes, dixerit, qui Nuovis

admoverentur, quovis accederent, quidquid ibi pecunia ac divitiarum nacti essent, tanquam humorem aliquem,/statim exsugerent. quod quidem etsi multum simile sit,

212쪽

spongiae, humore re krtae, nihil amplius inhiant, nihil insuper attrahunt. istorum autem avaritiae sitis, nullis quaestibus satiatur, nullis rapinis expletur. at, si quis tam tam ipsorum cupiditatem gravi aliquo dicto diverberet. eodem plane coniugiunt, quo ii, qui insitam coeco nato sidem Christi, conabatur evellere;nempe ad superiorum exemplum. Num quis , inquiunt, ex Aristi μου medit meum ' hoc est , num ii, qui principem in Ecclesia locum

tenent. munerIbus minus capiuntur ῖ num minus ipsorum

cognatos & assines, pauperum sanguine saginatos impinguant , & ad nova semper Iucra facienda, inexhaustam eorum sitim pervellunt ac plane vera loquuntur. fit enim, quemaamodum inquit Gregorius , ut trahant pr ves in praeceps, dum pastores per abrupta nituntur. Ρ stremum , quod a pastoribus quaeritur, inorum videlicet. lenitas atque suavitas, ejusmodi est, ut totum superiori dependeat. Etenim non potest mansuetudo & lenitas deesse, ubi beneficentia & liberalitas inst. ex contrario, non potest crudelitas acerbitasque non desaevire , ubi pecuniae cupiditas dominetur ac vigeat. quamobrem . qui pastorem nacti sunt, magis se Ipsum eascentem quam regem, habebunt etiam perpetuo imminentem cerviciis bus suis crudelissimum dominum . nihil dissimulantem, omnia animadvertentem. ex levissimis cujusque peccatis

novas causas pecuniae quaerentem. neque quidquam gravius apud Ezechielem Deus cum pastoribus animarum expostulat, quam , quod cum austeritate imperium in suos exerceant. quod si Africanus assirmabat, nihil tam imperatori, cui lictores praeibant, cui fasces & secures

praeserebantur . quam clementiam convenire 3 quis eam

audeat a Pontifice separare . qui. non Regis, non Imperatoris nomine, nobis praeest, sed patris, sed pastoris , sed servi, appellatione praeficitur ' exigit interdum poenas pater 1 filio, sed non alias magis, se esse patrem , sentit, suam cum castigatoris partes exsequitur 3 ac multo plus ipse animo torquetur , quam ille scapulis doleat; atque illud ipsum flagellum. quo eum percussit, in ignem conjicit , quo ignis incendium, inustum caritatis ardori vuL

213쪽

tis, id unum dies noctesque nuncupemus, ut, omnibus iis audibus, quas diximus, cumulatus, nobis Christi vicarim obtingat. Christi eiusdem exemplo edocti, qui moriatis suae tempore, omissa ceterorum discipulorum cura. pro Petro tantum preces effudit, cum palam , omnibus Apostolis audientibus, dixit, Satana expetivis vos, ut . relisaret sicut triticum . sed ego, Petre, oravi pro te. quid enonne allii etiam discipuli, Daemonis insidiis expetebam tur e cur ceterorum , ut ita dicam, oblitus, pro Petro orandum sibi esse duxit ' nempe , quia intelligebat, Petr ratione officii non discedente, reliquorum ad Deum reversionem non difficilem fore. ita etiam, si vigilantem. si benignum , si mitem Episcopum, in Petri cathedram sedentem conspiciemus, tanquam a desidia. avaritia, su- .perbiaque digredientes, ad contrarias iis vitiis virtutes, ipso duce, veniemus.

ORATIO XXI.

. V. C.

ERYTHRAEVS

S. P. D.

O m v.ssem, Tyrrhene Clari me, nudius tertim, hoc est Dominica Palmarum, in sacello nostra Sodalitatis a viises t nunquam enim vidisti , ae fortasse nec videbis

quidem, tantam hominum gravitatem, doctrinam , atquasapientiam . unum in locum congregatam. nam ibi ad erat flos delibatus totius Societatis Iesu, nempe Patres ad centum , canitie venerandi, quo rum bini, a singula orbis terra provinciis electi, Romam venerant, ad comisia Praepositi generalis, atque ad res, ejusdem Societatis, gra-

214쪽

ars o n. ATIO XXIves, arduas, atque egentes consilii, consultandas, delib randa ue. causa, ad nos veniendi, hac'it, ut facetam . nostrum inviserent, uo simul omnes . aliqua. uniua ex no stris voca, singulas Sodalitii nostri lues consuetudines a perciperent. tradita sunt mihi ha partes; quas, Ni ego non dicam tu potes existimare, quam gravate susceperim, quod viderem , me apud eos verba esse facturum, quorum sin suli cuivis docto ae. diserto oratori timorem facere possent. eas tamen, ut potui, hac oratione persolvi; nec plana λfeliciter , prasertim ad memoriam quod attinet, quacumptis es reliquarum ingenii partium, quaque in senibus inulla esse propemodum solet. nam ea me , si tot clari m rum virorum *lendore perstrictum essu set, nemo erat, qui posset subvenire; itaque necessario, mihi erat harm. m. sed, Deo juvante, constitit. mitto orationem ad te, ut, quod tuo commodo fiat, legas, as si non indignam jud ces, qua ceteris, qua sunt imprimenda, addatur, ad Nia sium pervenire, ubi sese occasio dederit, cures. Vale. Pom, VI Kal. Aprilis c12 IDC TLv I. a

215쪽

CONGREGATIONIS

GENERALIS

quum Sacellum Sodalitatis Deiparae Virginis Assiimiae, Romae in Domo professa Socis Iesia, beneficii gratiaeque causa , humanis

sime inviserent.

Gantum humanissimus optatissimusque hic vester

adventus , Patres religiosissimi, secum afferat diagnitatis, splendoris, atque adeo majestatis, si pluriabus verbis coner exponere, non minus inanem operam sumere,nec minus desipere videar, quam sui probare contendat , solem, ut est in proverbio , meridie lucere. quis enim , cum videat, totius Societatis Iesu , consilii, autoritatis , prudentiaeque lumen , ex omnibus, quantumvis remotimmis orbis terrae regionibus collectum , hoc in loco, sese clarius , enitere, tanquam si suis ipse oculis fidem non habeat, longa atque copiosa cujuspiam oratione id sibi per aures infundi in animum postulet hoc igitur i supervacaneo laudationis officio praetermisso; primum, omnium nostrum nomine vobis gratias agam , quod ho die tantam sapientiae magnitudinem, tantam vim splenis doris ac luminis, intra angustos hujus Sacelli fines, dignati silis, honoris nostri gratia , compellere ariue concludere. quod beneficium tantum est, ut parietes isti atque subsellia prae gaudio exultare, ac vobis gratias agere velle videantur. verum, quia modestia vestra, quae praestantis, liberalis, egregii, ac regalis, comes est animi, nisi parce admodum ac tenuiter , gratiarum actionibus

216쪽

sis V ORATIO XXI. nem incurram, satis erit, simpliciter ac verbo fateri, maximis, immensis, atque immortalibus, nos beneficiis vobis devinctos teneri, easque pro iis gratias habere, quas nesta dicendo assequi possit oratio. Atque ad illud alteram transibo, in eoaue eaululum commorabor, c jus praesertim gratia hic hodie sum excitatus orator. ut vos breviter totius instituti nostri rationem edoceam. cujus instituti, in pauca ut conseram, summa haec est, ut capitali inter se odio dissidentes, ad pacis ac mutui inter

se amoris studia revocare Conemur. Etenim. Cum Ceterae,

quae sunt in*rbe . Sodalitates , alia aliud sibi opus elegisset. in quo elaboraret: illa , ut peregrinos, lub divo pernoctantes, tecto reciperet, ac liberaliter omnibus in rebus haberet: illa, ut fortunae naufragio ad terminos egestatis ejectus, suum in sinum, tanquam in portum, colligeret, foveret, aleret, educaret; illa, ut in summa

rerum omnium inopia, vario morboruin genere conflictantibus, amplo in nos omio, nihil. ad valetudinem. amissam recuperandam, deesse pateretur; illa, ut eos, qui in tanta paupertate decessissent, ut nihil, quo efkrrentur, reliquissent, sepultura afficiendos curaret: illa, ut viragines indotatas. quo honeste collocari possent , pecunia juvaret: nostra haec id sibi sumsit, ut pacem inter inimi. cos conciliaret. quo munere, amplissimis viris, suinm que genere natis . quibus magna ex parte honestissimus hic numerus constat , nullum est dignius, nullum in quo eorum opera, majori esse usui possit; propterea quod, in dirimendis controversiis, multa saepe incidant, quae summorum virorum autoritate indigeant. dc interdum et-lain, si sit opus, imperio. neque sine divino consilio factum existiino, ut ab hinc annis serme quinquaginta, hoc ipso die , de hoc eodem opere primo coiremus , quo die princeps pacis. triumphanti similis, Hierosolymarum est urbem ingressus, ut nos cum Deo, a quo disjuncti eramus , pace conjungeret, ut etiam hujus diei memoriam, sicut & Deiparae Virginis Assumtae, & Sanctorum omnium , diem festum , spiritualibus muneribus Deo os rendis , pie religioseque prosequamur. Quid verbis opus est' adeo haec nostra Sodalitas alacrem ac promtum Mid opus animum attulit, ut non solum inimicitiar, si quae

217쪽

AD c Ο N G R E G. S O C. I Ε S V. 2Is essent ortae , com oneret, verum etiam summam daret

operam, ut inimicitiarum causae, quoad ejus fieri posset.

e medio tollerentur. etenim , quo nam alio anni tempore , plures in Urbe caedes fiebant, plures rixae committe bantur . plura inimicitiarum semina, tum inserendis tuin

propulsandis injuriis, proseminabantur, quam sestis Bacchanalibus t quibus diebus, inveterata quadam , ac prope concessa licentia, nullam sere quisquam legem tenere se Putat, continentiae. frugalitatis, modestiae; tot illa malis occurri posse existimavit, si augustissimo , hujus vestrae

Domus In templo pacis autorem ac Deum, Christum Dominum , regali propemoduin cultu ac magnificentia, ut videre potuistis, populo ad spectandum colendumque Proponeret, quo ea pulcritudine ac maiestate illectum aflagitiosis illum voluptatibus avocaret . nec spes illam tua fefellit. nam, tota fere civitas cernitur, ex tuis domibus

in id templum effusa, religiosi illius spectaculi amoenitatem improbis ludorum celebritatibus, graves summorum concionatorum de rebus sacris sermones impuris tam

rum lascivientium dictis jocisque, suavissimos vocum gaestantissimarum, Deo psallentium, cantus inconditis ac illac bacchantium clamoribus, anteponere; bc, si qui sunt adhue, sui inanium illarum voluptatum studio teneantur, non immoderate & intemperanter, ut olim, sed aliqua iis ratione Nodoque utantur, neque adeo proclive ad aliquod scelus crimenque labuntur. neque id non i

tellexit Paulus V, qui hoc potissimum nomine Sodalibus nostris gratias egit, quod, ipsorum praesertim opera, illis. tam infestis bonis moribus ac legibus, diebus, minus multa delicta committerentur , minus multa reorum nomina

apud magistratus descripta invenirentur ; denique , quod tota VrbePax atque otium agitaretur. neque ille, quoad vixit, annum unum intermini, quin ad id templum accederet & ad aram ejus maximam, incruentum Missae sacrificium faceret. ad cujus exemplum, Innocentiu* X. ex quo tempore factus est Pontifex , quotannis , celebris ejus pompae splendorem , praesentiae suae luce condecoravit; Idem sentiens, quod ille , magnam id opus esse contra perditos mores disciplinam. Quid multis moror egregium opus, pulcherrimam provinciam, clariSinus

218쪽

hic nobilium virorum coetus sibi delegit. pulcherrimam.

inquam. provinciam, non cuivis generi hominum aptam sed iis tantum dignam, quos regius vates , ad eam capesisendam , his vocibus. advocat, Suscipiant montes pacem populo. pacificatoris, inquit, partes , suscipiant montes; montes, hoc est, ii, qui, ut Augustinus interpretatur , a1riorem ceteris, sanctitatis Iocum obtineant; montes, hoc est ii, quorum virtus, cum usitatis atque vulgaribus h minum probitatibus comparata, montis instar habere i tediminutos colles videatur. Neque id eos fugit, qui S dalitatem hanc legibus temperarunt. ii enim, tribus pra sertim rebus hanc montium altitudinem excitari in nobis

posse, sunt arbitratii primum , orandi assiduitate studi que , quo mens fertur in ca lum . ideo jubemur, huic exercitationi partem aliquam diei, matutini in primis temporis , dare , & 8uoties in hunc locum convenimus, horae quadrantem in attenta sacri cujuspiam mysterii m ditatione consumere. deinde, inchoatae hujus molis opus ad summum posse perduci putarunt, mutuis ac familiariabus inter nos , de Regno Dei ac de divinis rebus , colloquiis atque sermonibus, quos nostri Collationes appellant. quamobrem, Dominicis praesertim diebus, cum sere omnes antea , nulla ad id lege coacti, Eucharistiae Sacramento se resecissent, hoc in loco , spirituale quasi convivium, de Symbolis exornatur atque instruitur . in quo 1 multis , tanquam a convivis, collecta exigitur, ut,

quod ipsis divinitus in mentem venerit,in commune conseram' , ut ex eo alii etiam alantur & crescant: cui Pater,

Sodalitatis moderator, non nihil de suo , quasi condimentum aliquod, addit, quo illud in ventrem animae gratius suaviusque descendat. atqui hoc vim tantam habet, ad tollendum animum altius , ut plerunque , non ibi esse ubi simus, sed in caelo ad illam mensam videamur acincumbere, ubi divinus convivator, cibi & convivatoris re administratoris partes exsequitur. Et sane quid haberis, o Caelites , cur vos nobis esse anteponendos dicam idem est convivium, eadem coena, eadem menta , idem convivator , idem panis, panis nimirum Angelorum . eadem opipara ac delicata obsonia, nempe, de divinis rebus colloquia. unum est, in quo nos a vobis vinci fateamur ne-- cesso

219쪽

eesse est . quod id vobis bonum perpetuum est, nullaque

corporis curandi necessitate interruptum, at nos, cum maxime ea cauesti sagina recreamur atque reficimur, tum ab eadem, corporis necessitate cogente,depellimur. quod

cum fit, nescio alios, equidem non dubitabo de me fateri quod sentio; nam , cum hinc pedem effero, ita a rerum mortalium solicitudinibus curisque invador, arripior, implicor, alligor, ut ad eandem animae siccitatem inaniis ratemque , qua antea laborabam , devolvi me sentiam. Omnino, Sodales praestantissimi, ita sese res habet. dum sumus in hac vita , adverso serimur flumine , Parvo vetustoque navigio, ubi, si paululum remiges inhibuerunt, statim retro , praecipiti lapsu , revolvamur; omnino turbulento infestoque vehimur mari, ubi, si paululum s

cunda Spiritus sancti aura consederit, concinuo adversae tempestates cooriantur, quae nos, hac illac agitatos, cursum tenere non sinant. Sed redeat, unde aberravit, ora

tio. postremo , haec montium forma, in quam regius David Angelos pacis includit , omnino exprimetur in nobis, si montium apicem Christum intra pectoris nostri claustra conclusum habuerimus, si nullum eidem , ad exeundum, aditum aperuerimus. & quoniam, duabus potissimum de causis, contingat, eum a nobis fuga sese proripere , aut elatione animi atque superbia . quia apud humiles corde divertit cum eisque sese oblectat, aut liatium clamore ac pugna , quoniam in pace est locus eius. qui nobis leges scripserunt, ad cohibendos comprimendosque superbientis seque supra se efferentis animi fastus, octavo quoque nos die ad valetudinaria, quantum potest, impellunt, ut ibi aegrotantium cubilia, circumeuntibus nobis, communis naturae conditio oculis subjiciatur; quae nihil habet, unde animos efferat, sed multa Continet, 'i ibus eos abjiciat atque prosternat. Ad sedandas vero litium contentiones ac pugnas , quas plerunque caro, quae concupiscit adversus spiritum , Commovet. verberationes corporis induxerunt in mores, atque , Adventus & Quadragesimae praesertim temporibus , solemnes quasdam verberationes habent indictas, quibus, hoc in loco, qui velint . in sese, ratione tamen modoque, de-civiant. quas verbetationes, ad revocandos animos, in De . varias

220쪽

Ela ORAT. Xxr AD coNGR. soc. IESU varias saepe cogitationes & studia dilapsos antecedunt musici vocum concentus, ac vehementes & pietatis a dore incensae cohortationes. Atque totum hoc exercit tionum nostrarum quasi curriculum, septem Praecipuis Vrbis ecclesiis , .infra octavam Paschatis Christi resurremonis a nobis obeundis , conficitur, tanta Romanae nobilitatis & summorum aulae Antistitum, in quibus, purpuratorum aliquot Patrum splendor elucet. freque tia , ut civitas universa eo spectaculo, ad maximam tamiae pietatis admirationem efferatur. atque tantam ea res habet dignitatem ac decus, ut multi extra nostrum n merum, quantumvis splendidissimo genere orti, maximi beneficii gratiaeque loco deposcant, in nostrum comit tum recipi. deinde, ad declarandam animorum conjunctionem tunc omnes eadem mensa ciboque utuntur. P

stremo, itinere illo peracto, summa totius populi approbatione , ab aede D. Mariae Majoris, omnes pedibus ad templum nominis Iesu se conserunt, ubi Deo gratiis s lemniter actis, unusquisque domum suam, plenus caeleiastis solatii. se recipit. Hae sunt. Patres religiosissimi , testes, quibus haec nostra Sodalitas continetur. neque iuuam est di ius, in quo omnes nervos aetatis indu sue contendamus, quam, ut iis quam diligentissime obtemperemus , quo nos, qui in hac luce orbis terrarum vivimus, ceteris, in vestris domibus, Sodalitatibus specimen. unde exemplum sibi expetant, simus: quod spes est vestris precibus nobis posse contingere. Interea tanto vobis beneficio exornat1, nihil a nobis, tam , grati as

memoris animi debitum videtur exigere quam ut Deum enixe rogemus, ut vos, egregie transactis vestris partubus . eum Societati vestrae Praepositum ac moderatorem

praeficiendo, quo nihil possit esse perlaetius, vestras in sedes, sospites incolumesque perducat, quo suum si pulis , ab exoriente sole ad occidentem, provinciis oris mentum ac lumen, quo fuerant spoliatae, reddatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION