장음표시 사용
191쪽
IN FUNERE IV L. CAE S. STELLAE. I93
illa , dum vixit, obtinuit, ut dissicile sit judicare, utrum
ille ordo sibi. an ipse ordini, inrius attulerit ornamentum ac decus. Sed , quamquam haec , quae hactenus diximus, ad praedicationem nominis gloriosissima, ad existimati .nem de decus honestillima, ad opes & gratiam utilia, patri meo contigerint, nunquam, summis vestris in se ben fictis anteponenda ea esse, existimavit. nimirum,dignum
vobis esse habitum , qui huic honestissimo coetui, huic
clarissimae orbis terrae litterarum frequentiae, Principis honore ac nomine, non semel sed iterum ac saepius, praeis
ficeretur . id vero gaudebat, id serio triumphabat. atque utinam longior illi vita suppeditasset; fortasse, vestro h
neficio ac munere . rursus huic tanquam navi praeposito. licuisset mihi vobiscum una , ipso moderatore atque m ostro , ast virtutis portum appellere. Sed , quoniam suo magis quam suorum tempore, ab hoc Musarum domicia Ito , ab hac eloquentiae ossicina , ab hac bonarum artium sede , transsatus est in aeternos illos colles, ubi, pleniore plectro, mi O. M. ac caelestium Heroum triumphos ac laureas concinit; audite eum , de loco illo superiore, ita vobiscum agentem: Eno, dum aetas tulit, dum per tempus licuit, dum vita affuit, vestris semper imperiis parui, commodis servivi, studiis obtemperavi; denique quantum ego eniti opera & labore potui, semper c8ntendi, ne ulla in re meum vobis desiderari ossicium posset ratque earum reuum fructus , sane magnos atque praestanistra, excepi; singularem videlicet benevolentiam vestram. egregium de mea iacultate judicium, tot eruditorum at que m omni genere doctrinae principum , in eo honore, qui summus apud vos habetur, mihi saepius demandando. 8suffragia - sed omnes mei labores eo spectabant, ut istum, quem mihi unicum natura filium attribuit. simul ac ea aetate esset, qua versari inter vos liceret, aliquod ingenii
sui specimen edentem aspicerem : sed, quoniam commune rerum humanarum fatum, hunc mihi fructum eripuit, quod vivo non licuit, mortuo concedite; ac, si ullum unquam suit tempus , quo ego vobis voluptati atque usui fui, Vos oro, obsecro, obtestor, ne carinimum istuc mihi
pignus h vobis segregatum habeatis, sed vestro patrocinio tueamini. Ego eum vobis pro me substituo; ego vos
192쪽
' I94 ORATIO XVII illius orbitati tutores adopto; vos eidem patres,patronos, ac dominos , trado. Haec parens meus. Cum illius m. stulatis vota mea consenti aut, congruunt, Conveniunt.. Quamobrem pro illius studio ac voluntate . pro meis.. optatis ac votis, istud in me imperium, a parente vobis meo traditum, ac mea etiam voluntate commissum, a
eipite; meque eo, quo ille , magis ingenii bonitate quam alis quavis ope , pervenit, vestro ductu auspicioque per ejusdem vestigia perducite.
Habita Roma n AEde Apostolorum Principis, in Vaticana, Ad Clementem v III Pont. MariS. R. E. Cardinales.
SI C stus in caelum propterea abiit. B. P. ut omnis ab iis, qui se Christi discipulos profitentur esse, segnities ac socordia propulsetur, magna prosecto vidi tus est, quae in Christiano viro requiritus. ita enim, in arenam pugnaturus adducitur, ut soli, omnia obtinenti, rei nullius umbra ossiciat. 'Apostoli, omnibus rerum ho-i manarum quasi tabernaculis dirutis soloque aequatis. unum tantummodo sibi reliquum secerant, Christi vid licet mortalitatis umbraculum, quo trepidantes sese reciperent. id quoque evertatur necesse est, & in nuda receptaculis planicie , strenua Christi acies explicetur. sed non video quamobrem , 6 Christe, id fiat; tui rationem consilii assequi nequeo. ut ii, quos tuo sanguine peperisti. quique tua cibi sunt vita cariores, eo deducantur, ubi nullus periclitantibus tutus ad salutem locuς existata via deo, multitudinem hostium, quasi extra ripis diffluentem. amnem , campos inundasset auribus fremitum, tot milliam , in amnis stantium, accipio, superba tuorum per-
193쪽
dnellium agmina, ac prae paucitate tuae gentis paene innumerabilia , ingentes animos ac spiritus sumere, & cem tam sibi de ea victoriam polliceri, conspicio, apud ho- os imperatores hic sere mos viget, ut, cui pauciores
sint copiae, hic se , loci alicujns fiducia fretus , defendat, egregia ex eo praelia faciat. ignaris divini consilii, durum u1deri id possit . sed . quibus notum illud esse contingit , nihil est mitius, nihil magis cum ratione consentiens. vult enim Deus, nostram cum hostibus bellandi vim totam ab ipso pendere, neque commune aliquid tam fluxis de caducis rebus habere. adeo ut in hoc potissimum omnis Christianae religionis sita sit laus , & hoc praesertim nomine sibi quisque victoriam de suis hostibus promittat ac spondeat, si nihil sibi in humanis praesidiis relictum sit loci: at, si quis ab hoc Dei praescripto discedat, & ad aliorum praesidia confugiat, non levem illi Contumeliam imponit. magnam in dignitate & existimatione sua plagam accipit imperator , si milites sibi dicto audientes non habeat, aut si illi ita faciant arroganter , ut de illius officio desperent, aut ei praescribere audeant. praedixerat Christus, omnes , in Crucis praedicatione. in Evangelii praecones coituros, novas contra ipsos quaestiones instituendas, virgas expediendas , Cruces parandas, nova atque exquisita supplicia excogitanda &invenienda ; verum ii, adversus quos, tot tantique conatus, tanquam armatormn acies, instruerentur , caverent,
ne quidquain illis humani, praeter eam virtutem , quam div1nitus ab lyso accepturi essent, Opponerent; nam fore, Ut nudi & inermes, nulla humana ope adjuti, victis hostibus, victores evaderent. at, quis dubitat, quin ea suavitas & humanitas Christi quae lapides etiam adigere nise diligerent posset, sua dulcedine , Apostolorum corda demulsisset, earnque illis victoriam manibus eripuisset e siquidem Spiritus sanctus , ad quem omnis illius victoriae
moria resertur, cum terrenis assectibus, etiam erga Christi corpus, non coinmiscetur, neque cupiditatum turmas,
auasi auxiliares cohortes , in societatem admittit. quid et igitur' quoniam, inquit Christus, tantis rerum incrementis mea haec humanitas, quasi murus, OPponitur , de medio removeatur . malo, vos triste mei desiderium N id, urgeat,
194쪽
us o RATIO TVII . urgeat, quam tantorum jactura bouorum, sera poenitentia laceret atque cruentet: dolor de meis injuriis , sive potius Satanas, qui expetivit, ut cribraret vos quasi triticum , sutinam propositum non assequeretur, franget atque comminuet, sed, fractos comminutosque. Spiritus sanctus, novus artifex, tanquam vas figuli, in aliud opus atque praestantius urgebit. Deinde, cum Apostoli, tot terras peragratPri, tot maria trajecturi, tot itinerum incommoda ac dissicultates superaturi essent, quo commicsum sibi munus exsequerentur,quid tam erat , rationibus illorum alienum, quam, aliquid objici. in quo voluptas eos aliqua, tanquam uno in loco consistere ac morari, compelleret 8 omnia igitur removenda erant, quorum interjectu, tot itinerum, tot laborum, tot victoriarum cursus impedirentur. quid est enim, cum properato opus est, quod abeuntis sestinationem remorarI tantopere posisit.quam sertilis terra, atque omnium copia rerum a undans , quam viridis cameorum ornatus, vestiti vitibus colles , perlucidi sontium liquores, quam sicut terrenum aliquod caelum, quasi astris, distinctae floribus valles quoties Regnorum Provinciarumque domitores, exe eitus , quorum vim impetumque, neque locorum angustiae, neque fluminum oepositus, neque montium asperitates, retardarunt, regiones ad irritandas illiciendasque voluptates idoneae retinuerunti quoties, hac saepe mora, est festinantis laus obtritat quoties, ingentes spei gloria que opportunitates amissael quis, o Christe , aeterna caeli felicitas, perennis animarum suavitas,immortalis r rum pulchritudo, suprema voluptas, lainmi Angelorum hominumque amores atque deliciar, quis, inquam, si tu versatus inter nos esses, a labore ad otium , periculis ad securitatem, ab itinerum molestiis, animum, ad te fruendum potiendumque, non transtulisset quod nam fidei propagandae studium, quae negotii conficiendi celeritas, quae nam hominum commoda, a suavitate humanitatis tuae non essent in oblivionem adducta t equidem, de me ut fatear, si te semel nactus essem : mea culpa fuisset, si te' unquam dimisissem. etenim, nulla me vis, manibus &brachiis, pedibus inhaerentem tuis, avelleret. quid ' si sentiam nostris ab oculis suam nunquam Christus removisset,
195쪽
DE CHRIsTI A s C A N s v. rςν re movisset, nonne omnium animos acuisset ambitio equis nam futurus tasset contentionis atque certaminis inter homines finis ' quis non cum altero , de loco, Certasset e quis non manibus pedibusque, ut dicitur, elaborasiset, ut primas, apud Christum, autoritatis gratiaeque partes haberet ' Quae quam vera sint, ineptum filiorum Z bedaei postulatum ostendit, qui matris ore petebant, ut unus dextera, sinistra alter, Christum adsederet, adeo ut medius ille ex tribus , quod apud illas gentes honori duincebatur, existeret. omnIs igitur labor, Ipso praesente,con stitisset, ac jacta summae ambitionis magnarumque discordiarum semina fuissent; quarum sationem, ab animarum nostrarum campo, tantopere prohibuit Christus.
primum i quum discipulis, indigne ferentibus superbum& ambitiosum duorum illorum fratrum postulatum . ad se vocatis, Quicunque, ait, voluerit inter vos major fieri, sit vester minuter, & qui voluerit inter vos primus esse . erit vester servus: deinde, cum nobis, quos non aliis magis praeceptis, quoad vixit, insecutus est ut erudiret, quam humilitatis , quae sola omnes discordiarum causas eradicitus ex animis extrahit; cum , inquam, nobis praecepit, ut, ad nuptiarum solemnitates invitati, imi potius lecti convivae, eligeremus esse , quam summi; hoc est, ut ipsi , nos existimatione nostra infra omnes homines esse, deputaremus ; hoc enim est , quod ipse ait, in novissimo loco decumbere. ne igitur ad ea quae subeunda sunt, nova discrimina , Apostoli, tardiores facti, torpescant. omnis otii ac voluptatis causa subducitur, atque, ne dissensionis ramos truncosque eliciat atque diffundat, id quod speciem gerit amoris atque pietatis, inclusu in s
men ab ipso enecatur & eliditur: & , quemadmodum, qui sunt, in suos agros, adventus hostium excepturi , terras urere , vicos subvertere , alimenta corrumpere , soliti
tali, ne , si ibi. ubi commeatu abundet, hostis insistat, inde rejici dissicilius possit: ita etiam Christus , quiPptime omnium nosset, rerum terrenarum cupiditates, ac
nostri ipsorum amorem , quo nullus Spiritui sancto capitalior est hostis , in animum nostrum , ut ejusdem potiatur. iuvasurum, quo nihil, quocunque se vertat, unde alipQssit, inveniat, locum omnem, ad quietem ac volupta
196쪽
tein idoneum, destruit. soloque exaequat, quidquid est jucundum ac delectabile,vastat, Orbemque terrarum nudum
sterilemque relinquens, vastam illi quasi solitudinem facit. hic non possum quin exclamem : O mirum Spiritus sancti candorem , qui cum ea dilectione , quae in Christi
corpore ver atur, includi recusati hic vos putate , ut ego non dicam , num se ad eos applicaturus sit, quos vita m- quinatissima ac sordidissima, in omnium turpitudinum liato , totis vestigiis demersos haerentesque detineat. Ocupiditatum onus non serendum, quarum gravitate ita enervatur atque Opprimitur animus , ut ea etiam cupiditas, quae aliquam, ad sensus permulcendos. a Christo v Iuptatem aucupatur, ad terram illum affligat atque propellat. Multa habeo, Christus inquit, vobυ, Apostolis meis, & gloriosi laboris consortibus, dicere , sed non testis portare modo. quidnam, obsecro, erat, quod adeo vires illorum infringeret, ut tum non essent illi oneri fisrendo pares , quod postea eorum esset humeris imponendumi prosecto erat ille, qui in Christi corpore volitabat,
amor. hic, utpote mortalis atque terrenus, eorum corda.
plusquam erat opus, urgebat; hic amor, ut moli illi, quae esset 1 Spiritu sancto imponenda , huimeros possent subjicere , ab ipsorum cervicibus erat antea depellendus. ut enim nemo sit novi oneris capax, ni si illud , quo gravatur, antea deponat: ita etiam , nemo divini amoris divinorumque ejusdem musteriorum capere magnitudinem
potest , nisi qui antea humanis solicitudinibus animum exoneraverit. Sed perge porro; tibi enim, Christe, assentior , tuam Apostolis praesentiam magno esse ad reliqua impedimento . quid igitur , te illis erepto, praecipis , ab Hierosolymis ne discedant i quid eos jubes, intra unius conclavis parietes , paucos etiam hos dies, haerere t ideo B. Ρ. haec illis quies indicitur , ut distractum in uarias curas & ancipites animum colligant atque confirment. ubi milites, hostium, acriter pugnantium , timor invasit, cognito pavore exercitus , haud rudis tractandi militares animos imperator, jubet classicum primum, ut consistant, canere ; tum sessos jubet acie excedere arma deponere, corpora curare, ac tantisper quietos esse, dum, metu ejecto , pariter animos atque arma recipiant. neque
197쪽
Etiam hic ulla sit admiratio, si Apostolis, ea crudelitate, quae in Christi nece debacchata est, ingenti terrore concussis, eatenus consistere imperatur , quoad , soluti terr
xibus , Spiritu sancto rursus in hostem procurrere ju-heantur. At tum id, inquies, Apostolis imperatum jure
fuisset,si eorum adhuc animos occupatos oppressosque ea
formido detinuisset, quae illos antea exanimaverat; sed, quid si ' jam . omni metu depulso , se satis alacres ad pugnam reddiderant, nonne frustra omnis illis dimicatio 'anterdicebatur ' quis poterat dubitare, quin omnem veteris discordiae infamiam di suspicionem extinxissent ii, qui adorantes reversi sunt in Hierusalem , cum gaudio magno i verum , quamvis non minimum illis animi ac roboris, ex Christi in castum abitu, accessisse, non sit . . eundum inficias; tamen , quid habuisset rationis, modo h regione timoris atque formidinis , naufraglis jactatos. ad cujuspiam fiduciae littus expulsos , rursus, in eosdem
fluctus tempestatesque conjicere, antea quam acciperent virtutem supervenientis in eos Spiritus sancti, qui, navis Iubernatoris, ac remigum, munere fungeretur quomo-o se maximae temeritatis crimine eximerent ii, qui navim , sine ministerio nautarum vel remigum , sine malo, sine velis, sine gubernatore, hyemi fluctibusque committerent' quomodo damni, quod navis faceret, culpam effugerent, si vel eam venti turbinesque, raptam , ad saxa scopulosque devolverent , vel quassatam laceratamque
fluctibus , suscitati vortices , in profundum , ingenti cum fragore, detruderent i at nihilo minorem in fraudem illi delapsi fuissent, qui Ecclesiae navim, concitatis iniquorum animis, sine Spiritus sancti regimine , qui solus eam poterat felici in portum cursu dirigere, ad manifestissima ac certissima pericula, h litoris statione, solvissent. qu modo , qui ad ancillae vocem exp4vit, fixas sibi cruces
eluderet quomodo , qui inhorrescens alteri mare , positus in tuto cohorruit, imperterritus, concitatos sibi acrioribus ventis fi uctus tempestatesque subibit non pigeat igitur, ecclesiae naviculam tuto tranquilloque in loco tantispe r includi, dum gubernator adveniat, eamque ve- '. lis remisque ita instruat, ut eisdem , everberatum mare
humanae seritatis & iracundiae , cedat. postremo , ideo' N . Christus
198쪽
Christus voluit. ut Hierosolymis Apostoli, tanquam valio quodam, continerentur. antea quam , distributis orbis
terrae partibus, singulas singuli, divini verbi gladio.
Quem Christus venerat mittere in terram, expugnarent
Iubjicerentque: quia cum multi ex Iudaeis credituri essent per verbum illorum in ipsum, unde melius probare in populis ac civitatibus poterant, vera esse quae dicellentur,. quam si ex ea urbe, in qua illud tam atrox crudelitatis exemplum editum fuerat, quam plurimos testes domestico praeconio colligerent i interim, utcunque sit . ille iam celeres in caelum dirigit cursus, &suminas aeris regi nes , immensumque aetherem , admirabili celeritate πω
Currit, atque, exortae repente nubis oppositu, intuentium
oeulis sese subducit. Seu quid tam propere te, nubes, caelo diffundis cur, tam cito, spectaculum illud , quo nullum superis futurum sit pulcrius . illorum oculis Invides, rui eatenus illo sint carituri, quoad mortalis vita suppeisitaverit i cur illico , quidquid lucis internitebat, ave tis y cur tanti nitorem sideris condis ' Sed . quoniam. triumphator gloriosissime, tuus hodiernus bic honor i
tus utilitati nostrae gloriaeque deservit, quoniam, ste n stris ab oculis sublato) breve hoc tui desiderium , aeterno futuri temporis spatio , compensandum est, quo te frui licebit . unum a te deprecamur, ne ea nubes , qua nunc amicus nobis atque propitius, tanquam triumphali curru, invectus, caelum ingrederis, postmodum te, cum imperio ac potestato redeuntem , iratum & alienum reserat atque constituat
199쪽
audium, voluptas. Angelorum atque hominum.
Christus Dominus B. Symphorosam cui hodie natalitia dantur , habitare Deit in domo , patris nostri inelestis, matrem filiorum latantem. Atqui, si sanctis martyribus suis, inter aestus flammarum , inter sonitus creputusque plagarum, inter acies securium, inter laniatus e strarum, Inter saevas carnificum manus, summamispelaetitiam excitabat, ut. tanquam si essent in lectulo, clamarent, Quam suavia sunt haec l quam dulciat quamque expetendat quam inexelicabili hilaritatis voluptatisque magnitudine hanc beatissimam in caelo matrem excipiat oportet, ubi, qui rtiter ero sui nominis gloria demicarunt, defuncti malis omnibus, rerum gestatum mercedem accipiunt ' si , tanta erat in bello delectatio, quam tum esse debet in victoria solatium t si tanta erat In dimicatione alacritas, quae nam esse debet in triumpho hilaritas ' si tanta in cruciatibus suavitas inerat, quae nam esse debeat in voluptate jucunditas i sed terrarum etiam orbis, clarissimam istam victoriis ac triumphis seminam , unde tantus, generi hominum, honor ac decus acincessit, iis quos potest honoribus χc laudibus assicit, c naturque, laetitiae illi sempiternae, qua in caelo victrix ex ultat, aliquem quasi cumulum addere. Sed incertum est, utrum, sua gloriosa secunditate, plus caelo boni an terrae, pepererit, Angelis an hominibus dederit. ac terra quia
dem , nova se ac generosa prole ornatam atque auctam gaudet; caelum vero , octo se civium eraestantissimorum numero locupletatum , exultat. hominum genus. jure linmanitatis, sibi eos vendicat; caelitum vero civitas, pro
. eter sortis ejusdem societatem & gloriae, sibi eosdem N s usurpat.
200쪽
dicia URATIO XVIII cusurpat. sed , quamquam felix haec parens, tot ac talibus filiis edendis , ab Angelis & hominibus gratiam inierit,
videri tamen potest, caelo magis, quam terrae, consuluisse. nam, cum terrae eos peperit, terrenum hoc domicilium clarissima ac venustissina quidem prole ornavit ised ad breve nescio quod tempus: at caelo, cum genuit' cives sanctorum, & domesticos Dei, in omni aeterni temporis spati permansuros exhibuit; terrae, ad breve certain
men, produxit; caelo, ad aeternam coronam gloriamque progeneravit; terrae eos tantum commodavit; caelo, nunquam repetitura donavit; terrae, cum dolore procreavit,
utpote F vae maledicto subjecta , cui dictum est , In dolore paries Aios tuos; caelo, cum gaudio, peperit, quia nihil, ad communem nascendi conditionem partus ille spectahat; terrae eos solicita edidit, nimirum Incerta, quos vitae exitus essent habituri, bonos an malos. caelo, otioso eos animo reddidit, quem, securum, stabilis eorum, in fidei confessione, constantia, omnium tormentorum acerbitatibus longe meerior essiciebat. Christianis eos sacris initiaverat, optimis moribus erudierat, ad certamen pro Christo sortiter subeundum, tum oratione, tum praeclaris domesticae virtutis exemplis , excitaverat, pulcnerrima que mortis appetentes effecerat. quos igitur, nascentes, ad vitam cum metu suscepit, eosdem , adultos, ad crudo
Iissimam mortem . cum gaudio, dimisit. Sed , quamvis, in hac gloriosa hujus beatissimae matris Qecunditate, potior fuisse videatur cani, quam terrae, conditio , attamen, nihil altera alteri suum decus & stloriam invidet, sed gratulatur . non . sibi minus fuisse concessum , queritur , sed Dei benignitatem tellus extollit, quae, ex suis filiis . suo limo compactis, nova pulcherrimis caesi regionibus orn menta quaesierit. Sed, ut ad B. Symphorolam, unde paululum digressa est, revertatur oratio ; Illud fortasse no nihil potuit ejus, h vita decedentis, cor animumque pervellere . quod sola , sine illis , caelum Ovans ingrederetur. sed, nullo modo, turbidae istius cogitationis quasi nigritia poterat ad infuscandam purissimam illius voluptatem influere. etenim, eos illa non deserebat, sed antecedebat: non illorum certaminum expers proficiscebatur, sed eorundem sutura e caelo spectatrix, abibat; pro certo stie-