장음표시 사용
141쪽
didiorem postmodum faciem induerunt, postquam iis vel instituendis vel confidi inandis publica accessit auctoritas. Jam olim Sophocles Athenis legem tulit teste Laertio , ut neque scholae erigerentur, neque Philosophorum quisquam praeesset, nisi magistratus id decrevistet, ne scilicet Iucri caussa, ut fit, artium dc scienti rum Magistri minus periti, in munus hoc reipublicae caeteroqui utilissimum se se intruderent. Quod exemplum imitatus Caesar Augustus etiam Romae, ut maioe Juris dicundi auctoritas foret, solemni
decreto sanxit, ut nemo de Jure respon- .deret quod Iurisconsultorum proprium erat officium nisi Principis auctoritas accederet p), verba legis sunt: Ut major
Iuris auctoritas haberetur, consiluit, ut ex auctoritate ejus responderent , ae ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. Ulterius progressa est Imperatorum na in re providentia, ita ut nonnisi in majoribus magisque celebribus civitatibus druvinas humanasque leges docere permiserint, dicente Justiniano q) : Hinc autem
tria volumina a nobis composta tradi eis tam in regiis urbibus, quam in deritiem
142쪽
Seientiarum. 1 Is m pulcherima civitate , quam legum
. nutricem bene quis appellet, tantummodo. molumus , quod jam γ a retro Principilus . consitutum es, γ non in aliis locis, quas majoribus tale non meruerunt privia gium. Ita etiam Romae solum Contiantinopoli olim divini humanique iuris
Prudentia tradebatur teste Agone Iuris. Consulto cr . Metuebant enim gloriosissmi Imperatores , uti Bartolus animadvertit , ne sacrosanctae legeS, quae coelum ipsum terramque tuentur, in obscuriori-hus locis ob doctorum virorum penuriam turpis lucri gratia ab imperitis Corrumpinventur. Ad alias postmodum scientias tradendas, scholasque moderandas se se extendit haec Principum & Magistratuum auctoritas atque potestas, ita ut sine hac nullam deinceps profiteri publice licuerit. Qua ratione factum est, ut Academiae etiam Unioersitates adpellari coeperint, utpote in quibus accedente summi Principis voluntate vel adprobatione Professoribus dc Studiosis literarum collegium universitatem quandam habere conces
sum fuit, quod alias in Jure prohibitum
erat. Quapropter Academiae universitateS vocantur non tam eo ex capite, uti inquiis o In L. unicam C. de Studiis ita. Urs. Roman. .d Confantinop. l. xx. H a
143쪽
quidam existimarunt, quod universis a tes liberales ac scientiae in illis doceantur, multae enim ad certarum duntaxat sublinitorum disciplinarum professaonem eriguntur quam quod rem universiam seu communem faciant sub uno capite seu Rectore, Magistratu sive Senatu, Decanis Facultatum, Cancellario, Judice, quem privilegiorum & 1urium Conservatorem seu Gubernatorem vocant, coram quo Studiosi causas dicere debenti item Notario, & Tabellario seu Bedello, cujus ossicium inter alia est, ut Rectorem eosque, qui graduum honoribus insigniuntur, cum Reptro Argenteo praecedat. Quemadmodum autem in omni R publica, ita etiam in Literaria honorum Gradus aliqui fuerunt instituti , quibus nihil est ad aemulationem excitandam, ocinsignem profectum faciendum accommodatius. Opinamur, o Anachars, aiebat Solon s) , opinamur desiderium in juυ nibus magis accendi , se eos , qui optime sese gesserunt, honorari conspexerint, eris medio Gracorum praeconis voce magnia
ce proclamari , non pauci ex spectatoribus virtutum ac laborum amore im
ammantur : itaque F quis ex communi hominum vita laudis γ gloria amorem bis c. Apud Lucio m.
144쪽
Seientiarum. III eiiceret, quidnam amplius praelara reiide nobis faceret reliquum 8 Non minus Iuvenalis ci verissime eecinit rcuis enim. virtutem amplectitur
Quare eriam Romani ad iuventutem , ut in bello fortia agere aepati disceret, inclinitandam diversi generis coronas, quibus victores ornarent , excogitarunt et Trium Ualem ex Lauro, quae Imperatoribus post victoriam ad urbem redeuntibus. ut triumphum agerent, mittebatur r Obsi naum ex gramine servatae civitatis, quam liberati ab obsidione offerebant se vatori suo: civicam e quercu , quae obtigit illi , qui patriam & cives periculo belli civilis aut excidio subduxit. Erant aliae quoque coronae, ut Muralis, Castrensis, Navalis, omnes tres ex auro, & Ovalis e myrto , decretae illis , qui primi prae aliis in eiusmodi certaminibus fortitudinis suae specimen singulare dederunt. Quidni igitur uti Mariis, ita & Palladis alumnis, qui in diversis literarum Classibus dc Fancultatibus prae caeteris eminere videntur, Laureae ac honorum gradus conferantur,
145쪽
& praemia retulisse se sentiant, dc alii ad praeclara priorum Vestigia premenda e stimulentur i , l
Quo autem tempore , & ubinam locorum Gradus isti, horumque ordo, nomina& privilegia, ac leges promovendorum in singulis Facultatibus , atque insignia fuerint introducta , satis certo non Constata
Equidem S. Nagiangenus u testatur, quod lAthenis & in Caesareensi Academia Doctoa tres Basilio M. γ honoris est' profesonis insignia conferre voluerint e Sed admordum probabile est, Seculo primum XIla Academias in formam Reipublicae reda,etas fuisse , datosque Universitatibus Roctores, Senatores. Decanos, Syndicos &c. ac tribus Disciplinis, videlicet Theol gicae, Juridicae , ac Medicae honorum Fradus conserendi ius publica auctoritato adtributum esse, quibus postmodum etiam Philosophica Facultas, 'quae Artium dicitur, accessit. Sunt qui Bononiae Grati num , sunt alii, qui Parisiis Petrum Lomis hardum morem hunc Doctoratus ac Licentiae in eas Academias primos invexisso' contendunt. Certe tum temporis qui Gratiani Decretum , aut Lombardi semientias vel didicissent, vel praelegissent , Docto cyra In maia a Basilii.
146쪽
Scientistr-. Doctores adpellari coeperunt. Verum aucto in immensum numero certae leges latae fuerant pro illis, qui promoveri Cm. Perent; certum Studii tempus , lectionum pubi carum auditio , accurata pro sectus dis 'isitio seu examen , certum cloctrinae : ac morum testimonium dcc. Primo quidem adimpletis hisce conditionibus conferri solet Eac laureatis stapublica dostrinae adprobatio, qua Cori Cessa ad ulteriores fradus adspirare licet, ita dictus a Parea seu ramusculo & parte quadam Laureae illius, quae integra solis Doctoribus convenit. Sequitur gradus Licentiis , qda copia fit ad ipsum Mag- sterii seu Doctorarus gradum capessem dum 3 quem cenique tertium & supremum gradum cum magna solemnitate, iqconsenu doctissimorum Virorum , Cumque insignibus annuli, torquis aureae, epomidis , purpurae, ac nobilitatis titulo
impertiri Candidato solet is, qui Faculta, tis cujusvis decreto ad id muneris constituitur. Fuerunt autem hi, ad quos
hene meriti, de in theraria palaestra mul
tum exercitati promoventur , honorum
gradus in ipso Viennensi Concilio sub
Clemente V. adprobati ac commendati, legesque circa sumtus faciendos praescri-Prae , ne quis ob inopiam a re tam utili
147쪽
abitinere cogeretur, uti legitur in Q ment. Praeter haec ad maiorem in i terarum studio & capessendis gradibus ser orem e citandum multa etiam Ecclesiastiea Beneficia, & Dignitates fuerunt instituta, ad quae nonnisi solemniter in schola 'promotis patet accessus. Quapropter audiendi nequaquam sunt Martinus Lutherus, alitique huius sectae cutinam ron forent etiam aliqui e male feriatis catholicis Academia rum & honorum Acidemicorum mastiges , qui grandi superolio haec sa- lpientiae ornamenta despiciunt, plenisque huccis in ea debacchantur. Audiant po-
tius hi & illi praeclarum Icannis Oidem do ii testimonium cy) r ,, Non possumis me hoc loco continere, quin expost ,, lem cum Criticis quibusdam , qui tam ,, sunt amentes , ut utilem illum long m que pulcherrimum in omnibus Acad ,, miis receptum ordinem titulosque aut di, contemnere aut etiam improbare non ,, erubescunt. Quid inquiunt est Doctoris,, titulus , quid Licentiati , quid Bacca- la, laurei, nila pecuniarum nundinationes 3 lis & reliqua id genas ineptiarum multa l,, effutiunt. Verum legant insulsi homi- ,, nes , quid scribant eruditi omnium si 3s cui ment. a. de Magis . l D In Gmmota uia leges TasH
148쪽
is culorum in bonis artibus antesignanirs, quomodo praeparandi sint per ordinem ,, studiosi ab incunabulis literarum ad grari viores disciplinas, in quas ne tanquam ,, sus in rosas irruerent , quam diligenter j, sint a praeceptoribus vires ingenii per- ,, pendendae: & quam tale in bonis arti-
,, bus iudicium nullo possit fieri modo , ,, nisi in classes dividantur studia , &,, singulis classibus tituli assignentur , quu,, bus alii ab aliis in scholastica ratione,, discernantur; quales. sunt a lauri bacca ,, Baccalaureatus , Magisterii , Licentiatus, ,, & Doctoratus. Haec inquam perpen- ,, dant , si voluerint , iniqui Censores , ,, dc facile videbunt errorem suum vel ,, conscientia dictante Sc. ,, Ita scriptor hic , magni nominis Jurisconsultus , qui neutri parti merito susipectus esse poterit. Aliud testimonium non minuS grave squam iucundum auditu nobis exhibet
Nicolaus Trigautius S. I. in historia Sin rum o , quo patet , quales literis &literatis honores exhibeat gens illa acri iudicio in rebus politicis praedita, simul etiam . quam miro consensu, licet adeo remota , hoc in negotio jam ab antiquislsemis temporibus cum Europaeis convenerit. Memorat igitur Scriptor iste , nullas, qui
149쪽
quidem scholas publicas aut Academias
in hoc regno, attamen in urbibus cel
hrioribus esse ludos sive ingentia palatia sumtu publico exstructa. Hos ludos quidam ab Imperatore designatus , di ea qualem apud nos Cancellarii Ac demiarum habent , potestate instructus
quot annis visitat , dc feria 9. I a. ac Is. Lunae octavae examen illorum instituit,
qui privatim a Magistris inlarmati ad
gradum aspirant. Sunt autem tres lite' ratorum gradus e primus dicitur Moueat, dc nostro Baccalaureatui respondet, ne nisi praevio examine triplici confertur , quique illum adepti sunt, multis imm 'nitatibus gaudent. Alier . At in cum Licentiatu convenit, & nonnisi seleetis ex toto Baccalaureorum Provinciae ali-Cu us numero honorifice tribuitur. Te tius Cin vocatur , & Doctoratum repraesentat. Qui hunc Consequuntus, etiam habitu distinguuntur, dc summo honore coluntur ab omnibus. Discamus ergo ab exteris, quos barbaros credimus, aestimare , quod tam salubriter, ut ita dicam, in patria nostra inventum despicimus.
XVII. Postquam de Academiis longior sermo: fuit, pauca quoque de Gymnasiis de sch
150쪽
lis , in quibus amaeniores literae sub finem peregrinationis suae quietam ac stabilem
sedem occuparunt, dicenda restant. Gymnasium , graece γυμνικσιον , locus est, in quo fit aliquid exercitationis τοῦ γυμιμνάζειν, scilicet ab exercendo. Antiquis loca illa, in quibus palaestritae exercebam tur, peculiari nomine Gymnasia fuerunt nuncupata. Unde Plautus co omnes pia reas perreptavi, Dmno , mropolia Verum postea per insignem metaphoram Gymnasii nomen ad ludos literarios, omniaque loca, in quibus fit aliquod erudiatae exercitationis genus, tranuatum fuit, quando scilicet Philosophi gymnasia tenue runt, atque in illis disputarunt. Hunc insensum Tullius loquitur cb r Clamabunt credo omnia Mmna , atque omnes ALIosophorum Iobolis. Succedente tempore Rhetores sibi gymnasia vendicarunt tamquam propria, suisque scholis venerabile nomen imposuerunt, progymnasmata V cantes exerestationes illas in dicendo , quae antequam ad veras Causas descend retur, institui solebant. Denique bonis artibus & scientiis ab exilio redeuntibus Academiae nomen severioribus disciplinis relictum fuit, amoeniores Vero literae Gymnasii titulo contentae Viore coeperunt.