Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 1. De artibus et scientiis universe, a

발행: 1762년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

& in propria sua vi significandi adhibita,

rectoque ordine sermonem perspicuum reddente collocata conciliant. In Poetica eo meliora quibusdam carmina videntur, quo altius assurgunt versus, ipsa tacturi sidera, quoque audaciores suarint tropi , pluresque fabulae fabulis implexae. Non sunt contenti Pegaso suo , u non in omnem partem calcitret, nec Musiae placent, si non tendant plectrum , usque dum fides rumpantur. Sed plane falluntur, nam ars haec venam fluidam poscit, non turgentem et fulgurantes sententias, non fui, minantes et fabulas instar condimenti parce adspersias, ac descriptiones verosimiles, quaeque naturam proxime imitantur. In Oratoria facultate multi omnem vim ponunt in ornatu, in figuris, in periodorum ambitu, in dictione grandiloqua, quae ipsius Demosthenis ac Tullii eloquentiam transcendant, nescientes haec vest, menta duntaxat este, quibus detractis ninda & pauper non raro adstat oratio, d stituta argumentorum pondere, sententi rum energia, Virtuteque movendi animos auditorum, ac in omnem qua lubet par

tem flectendi. In Philosophia quot capita, tot sententiae: nihil placet, quod non

Cartesius ad tornum excogitavit, quo no

Vam mundi sibricam molitus est: nihil quod

282쪽

Literanum ass

quod non uncis & hamis e naturae officina extraxit Gassendus: nihil quod non vi centris peta dc centrifuga , in Vorticem circumis egit Nevvlonus: nihil quod non geom tricis methodi suae passibus emensus est Wolfius. Interea solida dc firma ratioc, nandi virtus ac philossiphandi ratio velut humi prostrata iacet, & naturae 'arcana, quae quivis horum detexisse se cum plausu iactitat, pluribus ac densioribus quam antea tenebris involvuntur. In Iurisprmoentia alii primas deserunt leguleis, qui uno halitu bene multas citare leges nω irunt, licet pluribus obnoxiae sint interpretationibus e alii Actionum peritis, qui ab

una ad alteram dextere litem transferre sciunt, caussamque ut corium extenderet

alii novis Iurisprudentiae oraculis, qui e

statu purae naturae, qui nunquam exstitit,

nec existet, aequi de justi principia deda. cunt, servitura hominibus, qui esse potuissent, non qui sunt: pauci illis, qui statum quasionis, Seunctum juris ut vo-Cant, ante oculos positum habentes, nec

ab eo damnosis ambagibus deflectentes, ' caussas ex aequitate naturali, legum sum gio adjuta, definiunt. In arte Medica prinplacent, qui ore latissimo Hippocratis dc Galeni aphorismos dc axiomata adplicare aegrotis possunt melius, quam medi

camen

283쪽

a56 op. V. subitis

camenta e qui velut ex tripode morbi orbginem, effectus, symptomata, crises &C. attonitis, qui aegrum circumstant, dome sticis gravi sermone explicare valent, non

raro autem virtutem herbarum, pharmacorum Compositionem, rectamque medendi methodum ignorant, hariolantes multum, parum Contra vim morbi ac mortis arte

sua proficientes. Etiam in ipsam adeo Theologiam, sacram illam doctrinam, corrupti gustus se se insinuant; dum hi

omnis ecclesiasticae eruditionis osiores tinios se se subtilibus, quas speculationes dicunt, quaestionibus immergunt, & di lecticis artibus sacrum hoc forum implent retilii contra excusso ratiocinationis legitimae iugo per ecclesiasticae historice campos ubique evagantur, fidei vero dogmata S gravissima religionis mysteria velut in tacta relinquunt i aliqui spreta Patrum auctoritate, antiquissima dogmata & tr clitiones convellere, abolitos pridem ritus& mores instaurare, totamque Ecclesiae disciplinam & doctrinam ad intemperantis

criseos tribunal vocare non Verentur.

Eccet depravatos in omni fere artium ac scientiarum genere gustus, hoc maximo seculo dominantes.

284쪽

XL. Iam vero ut ad caussas singulares huius mali descendam, facile prima esst mala institutio a Praeceptoribus ac Magistris a Cepta. Contingit autem istud partim quod hi ipsi saepe laborent eodem morbo , oc pretiosi hujus gustus literarum sanique iudicii expertes sint, partim quod regularum traditione, auctoris alicujus explic tione, correctioneque mendorum Conintenti ad interiora artis aut scientiae illius, qua discipulum insormant, non penetrent, nec quid in ea luminosium, nitidum, sapidum, ac nobile, contra vero quid o, curum, pingue, austerum, siccum , hinmile sit, quasi digito monstrent, neque adsuefaciant ipsum iuvenem, ut dum logit aut scribit, ad has ipsas dotes animum

advertat.

Altera caussa est inconsulta lectio auctorum. Plurimum sane refert, quem quiSauctorem primo legat, sibique imitandum

Proponat: nam

μο semel es imbuta recens, servabit

odorem

TZsa diu. Si in latinitate addiscenda, in Poesi veIRhetorica, aliove disciplinae genere auctor, qui primus in manus incidit, vel

285쪽

α38 Cap. V. Gustus

nimium sublimis, vel omnino humilis Iniscedat: si Laconum more sciasus abruptos proferat, vel ubicunque ianua patet, i tissime evagetur, vix domum rediturus e si nimium pressis pede minutias quasque s ctetur; vel contra sine ordino sine lege plurima coacervet, si eodem sermonis tenore cultuque parva, mediocria, & m

gna persequatur &α fieri haud potest, ueex eiusmodi malo prototypo non prodeat quoque ectypon vitiosum, & quod primis labris sugitur lac morbidum, sanguinem &humores non inficiat. Peius adhuc s rei, si disciplinae alicuius Candidatus o viis quibusvis scriptoribus promiscue acisne delectu evolvendis operam daret rcontingeret enim illi, quod convivae alicui in mensa laute ac dapsiliter instructa, qui ex omni ciborum genere , calido dcfrigido, lixo & frixo, dulci & salso vectigal sibi ipsi penderet; nae hic ventriculum oneraret supra Vires, tantaque varietate brevi facultatem digerendi, omnemque gustum sobrium pessumdaret ITertia caussa est festinatio in literarum studio. Qua enim ratione illi, qui nunc hanc nunc illam scientiam vel artem insuperficie degustant, plenam vel unius notitiam sibi comparabunt, e qua Verus Probusque gustus nascitur ξ consistit hic,

286쪽

Literarum. as9ut dixi , in recte iudicandi ac discernendi

arte, ad quam nunciuam perveniet, qui leviter duntaxat tincius est, & veluti e Nilo lambit solum, non haurit aquas. Si in ulla alia re verum est tritum illud ad

sium, quod cito fle, cito perit , profecto

in artibus & scientiis addiscendis id valet. Sunt enim illarum principia, placita, &veritates velut semina, a quibus, si non profundius in terram demittantur, oclongiore tempore sub ea lateant, numquam seges ac messis exspectari potest.

Quarta caussa est pravum exemplum, quo aliquis , qui raris naturae dotibus inis structus formam dc popularem adplausium sibi conciliavit, caeteris praeit e sufficit enim vel unus ad malum gustum ac stilum Corruptum introducendum; quippe non raro fit, ut ejusmodi sublime ingenium secreta quadam ambitione stimulatum, quo veluti a turba scriptorum, Oratorum , Philosophorum ac Theologorum sese distinguat, singularem sibi hippodromum aperiat, in quo cum novo dicendi

genere, cum novo coeli aut terrae systeismate, cum novis dogmatibus compareat,& spreta Veterum Magistrorum auctoritate de novorum discipulorum sua vestigia prementium comitatu sibi prospiciat. Ita

R a brevi

287쪽

hreri cedere cuitur existimationi recta ratio, solidum fulguranti, mirabili naturale ac Verum, dumque praestigiosa quadam vi ac dulci incantamento reportatur admiratio, praesto sunt, qui spe similis su cessus animati imitentur, suaque clientela hujusmodi novitatem firment atque cor rotarent. Ita sincerus gustus antiquus pellitur, eique novus succedit, secumque integram saepe nationem, etiam doctorum hominum, torrentis instar abripit. Non desunt huius rei exemplar Rus aequo deIectatus est scriptor quidam quis primus fuerit, non satis patet figura illa Rhet rica, quam similiter cadentiam Verborum dicunt, eamque frequentius adhibuit. Et eccet brevi gustus hic ita inter scriptores alios invaluit, ut Sanctos quoque PatreS, ingenio, sententiarum gravitate, ac dictionis elegantia caeteroqui summe comsticuos corripuerit, quemadmodum in illorum sermonibus & homiliis passim adparet. Gothi de Longobardi usi quadam libertate illiberali latina verba & voces puras castasque addendo unam vel plures lyllabas, demendo, mutando e verbis in adiectiva, ex adiectivis in substantiva &adverbia, veluti ceram in omnem partem S figuram inflexerunt, atque post hos

multis seculis etiam docti quique Viri &

288쪽

therarum. 262

Scriptores morem hunc harbarum in se monem, in libros, in scholas omnium sere disciplinarum invexerunt, ita ut ne dum radicitus evelli potuerit, sed stristest adhuc reliquiae supersint. Inter Normam nos, ultimae Saxoniae dc Scandiae populum ,

qui Secula IX. Galliam, Hispaniam, &Italiam occuparunt, quidam Leo nomine fuit, aut alius conditor versuum , quos Leoninos Vocant etiamnum hodie, hisque gentem suam & aliquot post se secula infecit, licet es plurimum essent versus harbari de primis suis parentibus similes rexstantque multa adhuc vestigia in saxis sepulchralibus. Cartesius in Gallia m num adplicuit ad novum mundi systema fabricandum , cui ipsemet fidem non adhuhuit, ut suo loco videbimus e nihilominus C testanae sectae fermentum brevissimo tempore tam late se propagavit, ut qu, Cetu testanus non esset, e Philoisphorum Catalogo indicta caussa ex ngereturis molfius in Germania novam philosophandi methodum geometricam cudit, & consenim invenit sectatores bene multos, qui strepitum ingentem excitarunt, & sine hac nihil, per hanc omnia Philoisphiae ac naturae arcana demonstrari sectitarunt e quum

que ex ipso Wolfio demonstrarent Viri doctissimi, quam vana, de inanis sit

289쪽

Cap. V. Gustus

haec methodus, subito conclamarunt, eos Wolfium nec intelligere posse, nec velle. In Theologiam cum in lente sua arte Critica Dupinus, Clericus &c. irruperunt, ne Patribus, nec Conciliis, nec antiquissimis Ecclesiae traditionibus parcere adsuetit alii temere proscripta speculandi ac ratiocinandi circa divina mysteria methodo omnefipaginas Patrum sententiis, dogmaticis famctionibus, & historiae Ecclesiasticae fragmentis implerunt; haecque novandi libido quamplurimos hoc aevo invasit, ut pauci modo eologos Scholasticos, sed plerique Crit, eos & Dogmaticos non sine iniuria sacrae huius doctrinae se profiteantur. Ita unius vel paucorum uC dixi pravo exemplo deinbemus corruptos in plerisque artibus de scientiis gustus. Accidere helc mihi videtur, quod de quodam Francorum Rege legissis me memini, scilicet, quod Rege nescio quo

fato aut casu claudicante continuo satrapae omnes claudicantes incesserint, vel ne Rex solus hoc pedum vitio laborare videretur,

vel quod perquam honorificum sibi duc rent imitari Regem, etiam deformando id , , quod benigna natura in ipsis tam belle so

mavit. Sinta demum caussa est corruintela morum aliis in rebus ad vitam hum nam pertinentibus, quae corruptelam quoque veri gustus in literis post se trahere soleta

290쪽

Literarum. 263

let. Diximus enim non ita pridem, gustum

quemdam rerum a natura nobis insitum

esse, eundemque quem in literis sentimus, s arte perficiatur, in omnes quoque humatae conditionis actiones etiam diversissimasse se insinuare, ut recto ordine, provide,

A decore fiant. Quodsi bonus in his gustus semel vitium contrahat, succedatqu malus, brevi etiam idem fatum in re lit Iaria experietur, ac sensim depravabitur. Jam vero quis nescit, quam multi sint, qui veteris in vestitu modestiae ac gravitatis pertaesi exteris pannis, fimbriis, monilibus,

armillis, togis & pileis, verbo, habitu a

Capite usque ad calcem peregrino, & qu, dem identidem mutato, incedant Z qui sinhrietatis antiquae obliti variarum nationum gustus in mensas & epulas introducant, dc altilia ac pisces, vina massica aliosque potus , herbas & fiactus atque lautitias a patriae moribus alienas e remotis saepe regionibus magnis impensis advehant qui linguae, quam cum lacte biberunt, taedio avifecti aut aliis addiscendis operam dent, mireque in iis glorientur, aut suam noVis V cabulis, nova pronunciatione, Vocumque inflexione continuo in alias formas migrare iubeant, relicta primaeva oris ac cordis simplicitate Z Taceo alias vitae nostrae actiones, quas quotidianae variationi obnoxias

SEARCH

MENU NAVIGATION