장음표시 사용
261쪽
ac si hanc methodum praeserrem aliis seu antiquioribus, seu recentioribus aliarum scholarum ac regionum, aut eam omni.hus numeris absolutam dc undequaque perfectam esse crederem et fuerunt succedemtibus temporibus quaedam secundum locorum & hominum varietatem omissa, quaedam adjecta, alia magis expolita & perfecta, quin dc non pauca eorum Volunt te, penes quos suprema in publicas scho- as potestas est, mutata & in aliam redacta formam. Eo solum res spectat , ut adpareat, quanta cura & solicitudine, qua circumspect ione ac providentia opus sit, quamque non festinandum, aut levi manu negotium tam grande suscipiendum, ut generalis studiorum ratio& methodus prodeat, quae aetatem ferat. Igitur sedente ad clavum Ecclesiae Grego-.xio XIII. summo literarum ac studiosiae iuventutis Patrono ac Maecenate, qui amplissimum Societatis Jesu Collegium de
Gymnasium erexit Romae, totque per
Europam alia Collegia & Seminaria hon xum artium & scientiarum, uti Cap. 3. de Academiis & Scholis memini) sub hoc inquam Pontifice, quum S alii Reges, Principes, Respublicae condendis sapientiae domiciliis intenti etant, eaque regenida Selaitarum curae committerent, Cla di
262쪽
habenda in artibus N scientiis. ass
dius Aquaviva supremus tum temporis universae Societatis Praepositus, ut horum fluoribus publici boni literarii, quanta maxima posset, grati animi significatione
resiponderet, Communem studiorum ratio. nem Certamque methodum omnibus scho. Iis nostris servituram Circa annum Is93. moliri coepit hoc modor I. Praemittebanis tur orationes & opera poenitentiae per totam Societatem indictae , ad implorandum divinum auxilium, uti in rebus gravioris momenti in eadem Societate fieri ad let. II. E provinciis disiunctissimis evocati fuerunt Viri praestantissimi, ex Hispania Joannes Agor, e Lusitania Gaspar Gon-Σales, e Gallia Jacobus Tyrius, ex Austria Petrus Busaeus, e Germania superi re Antonius Guis anus, Romae eommora. batur Stephanus Tuccius: omnes admunistrandarum scholarum usu praediti, de in omnibus pene facultatibus versati, libris quoque ac scriptis editis clari; singuli etiam gnari rerum proVinciae suae, ut Variarum gentium auditis collatisque morbhus ac studiis id communi consilio statueretur, quod locis quoad eius fieri posset, Congrueret universis. III. Antequam manus operi admoverent Patres isti, sist hantur Pontifici, qui vehementer laeta. tus, adhortatusque ad alacriter perficien
263쪽
236 Cap. IV. Ingenioriam ratio
dum tam utile negotium amplissime illis henedixit: Purpurati quoque Patres nomnulli , auctoritate ac doctrina praecipui, re intellecta consilium hoc summopere commendabant. IV. Datum postea initium labori r horae ternae diebus singulis in consultatione ponebantur. Universum autem opus in duo capita distributum fuit; in uno de opinionum securiorum delectu& censura agitatum est: in altero traditus fuit ordo ac praxis scholarum , omnium
que exercitationum , quibus ad sapiem. tiam ac bonas artes juventus promovetur,. institutio. V. In constituenda certa r . tione ac methodo , qua scientiae ac facultates singulae tractarentur, recitabantur
Patrum deliberationes sive Romae , sive extra in nobilioribus Societatis Collegiis varia temporum occasione factae r expendebantur leges Universitatum , & diversi generis alia, Claudio Generali ex Italicis, Hispanicis, Gallicis, Germanicis , Polon, cis provinciis transmissa. Ex his antiqua
plurima retinebantur , recentioraque assi texebantur , abrogabantur nonnulla.
VI. Confectus tandem est Tractatus duplex et unus de opinionibus seligendis; alter de scholarum administratione. Uter-- que tum sub incudem revocatus: demum
. a Collegii Romani Theologis , a reliquis
264쪽
habenda in artibusi fientiis. a37
deinde per universatin societatem provinciis expendebantur. Atque hic Congregationis de studiis habitae tam cursus quam exitus fuit. Anno denique vertente sub finem Augusti mensis, quum Decembris initio prioris anni coepisset, conventus est solutus. Relicti in Urbe tres Patres Stephanus Tuccius, Joannes Azor, &Gonzales ad interpretationes dandas, si dubia occurrerent. Missa dein exemplaria ad omnes provincias, ibi eXaminam da, relicta potestate proponendi meliora, si quae in singulis provinciiS occurrerent: hisque omnibus in Urbem missis auditisque Romae conclusum fuit nomine universae Societatis.
Subtile admodum argumentum helc tractandum mihi occurrit, sed quod ma ximi sane momenti, & gravissimum reipublicae uterariae negotium est, scilicet ussi
265쪽
de gustu literarum. Est autem hie, de
quo loquor, non ut vulgus accipit, cupiclitas & adpetentia ad artes & scientias varias perdiscendas et hac enim qui carent, velut vita & anima bonarum literarum deinstituuntur, semperque ante fores & in atrio sapientiae stabunt quasi proselyti, nec umquam aditus illis patebit in ipsa penetralia artium & scientiarum, utpote quarum respublica nulla mancipia, quae vi & plagis adigi necesse est, sed liberos dunta. acat homines recipit, qui sponte sua &numine quodam intus agente illas complectuntur ; quam etiam ob caussam scientiae & artes liberatis adpellam
Gustus igitur nomine hoc loco venievirtus & vis quaedam discernendi alii discerniculum nuncupant vis inquam discernendi tum quae in Auctorum libris &scriptis, tum quae in propriis & aliorum
lucubrationibus reperiuntur seu laude ac admiratione, imitationeque digna, seu vituperio ac neglectu. Hus ossicium est,
ut de tota bonitate, Veritate, ac ponderoidearum, argumentorum, expressionum,
styli, characieris aliorumque quae in quovis themate, oratione, aliave scriptione inveniuntur, sanum, stacerum ac certum uae
266쪽
Iudicium ferre norit, qua re id simul conis
sequitur, ut facile deprehendat ac notet, Ouidquid vitii vel contra naturae ductum 1 cultum, vel contra regulas artis aut decorum irrepserit; neque hoc solum,
verum etiam ut ipsos fontes Vitiorum errois rumque quamprimum detegat. Haec au-3 tem vis discernendi partim naturae partim artis opus est, ita ut initium sui debeat rationi naturali, cui velut congenita est, perfectionem vero arti, quae intra certas eam leges velut intra fines continet.
Profecto quivis hominum, nisi omnino bardus sit, & glebam inter ac stivam educatus, nilque nisi rus cogitare ac loqui adsuetus, prima quaedam principia dc veluti semina huiusmodi gustus a nativitate se. Cum adfert, ouorum adminiculo discrim, nat, quod reae fit in arte aliqua, ab eo
quod perperam agitur; dc id quod placet,
ab eo quod merito displicere potest , etsi nesciat, cur istud probet, improbet illud Nimirum sentit aliquod quasi tacitum Numen intus sibi loquens dc insipirans vel adprobationem vel displicentiam. Atque hoc est, de quo Seneca loquitur sc r δε- Ata sunt nolis omnium artium femina.' Res patet in Musica oc pictura. Producitur symphonia quaedam vel in Ecclesia. Vel o De Gnsc. t. q. c.
267쪽
vel in Theatro, sacro aut profano loco,
confluente tum Musicorum tum Auditorum masna frequentiae certant inter se voces diversi generis, subtiles, medi Cres, altae, profundae, leneS, Variaque. sonant instrumenta Musices, fides, Ch les, tibiae, cornua, tubae, tympana, Odigana, omnes symphoniae hujus partes h De Concordant, blande in aures se se insi-:nuant, dulcemque post se concentum relinquunt. Quis omnium est praesentium, seu calleat hanc artem seu non, cui non placeat, qui non laudet, immo qui non adplaudati multi omnino velut extra se rapiuntur, immobiles tanquam delphi- ;ni adstant coram Orione, vel ut auritae , arbores ante Orpheum. Verum irrepat forte fortuna vox quaedam dissona, vel vitiata, quam Graeci cacophoniam Vocant, aut instrumentum minus concordanS, vel
hiatus aliquis in ipso choro, indignantur palam omnes, etiam illi, qui artem musicam ne in limine quidem salutarunt. Hos tu si interrogaveris, quid adeo ipsis iplacuerit, quid displicuerit hac in symphonia, si rationem reddere jusseris, ne mo cartis peritos excipio, quorum paucissimi sunt nemo poterit respondere verbis, sed solo nutu vel laetitiam vel indignationem praeseserente. Nescium enim
268쪽
' Dina n. quid eos bene vel male habuerit; semiiunt tamen aures suas esse vel probe hae musica demulsas, vel vulneratas. Ecce lgustum de quo dixi, & sensum de harmo. nia, ab ipsa natura hominibus inditum. Quid de picturis dicam i prostet earum una aut ante Apellis cuiusdam aedes, aut in pinotheca Magni Ducis Florentini: sit
ad omnes artis regulas composita, Certent
inter se de palma colores t sit exactiss1ina partium *mmetria dc proportior objiciat spectantium oculis Optica larga manu limdibria sua, & Architectonica columnarum ordines, aliasque opes suas: loquantur personae depictae, & animi sui sensus reconditos atque affectus membrorum com
positione ac situ prodant. Cui non pla- Τcebit, aut cui displicere poterit ejusmodi pictura, qui vel parum humani sensus hahet non pigebit stare per unam vel plures horas nrmo pede ac fixis oculis ante imaginem.t nunc hoc nunc illud mirari, pictoris nomen desiderare, illius artem S ingenium extollere, easdem cum rebus pictis animi adfectiones induere, in amo rem rapi, ita ut vix ab ea magis magisque contuenda avelli se quis posse credat. Secus vero si parum artis in pictura reluceat, postquam levi oculo lustravit, pedem retro feret, corrugans frontem, dicensque
269쪽
non placet; cur autem placeat vel dispi, Ceat, percontanti satis aptam responsionem dare non poterit, sed sensus iudicium hac in re vix non tantum valet apulipsum, quod ars & usus apud alium, qui hujus cognitionem intimam. habet. Eccet rursum nativi gustus argumentum. Plus dico, idem se prodit in culta quadam & ad Rhetoricae leges exacta oratione, seu e rostris seu e cathedra ad comcionem refertam dicatur; nam adprobationem & plausum seret non solum a sapientibus , sed etiam ignorantibus, non solum a Nobilibus, sed etiam a plebe: amborum gustui satisfiet. Non enim, inquit Tulin, pus d) de bono Oratore aut non bono doctis hominibus eum populo dispenso fuit. Utriusque partis idem de Oratore iudicium est, quamvis illud, quod sapientum est, non solum a natura inditum, sed etiam ab arte perfectum sit. Atque de hoe gustus bene ordinati g
nere, qui ab arte proficiscitur, relicto abiero nunc agendum est. Equidem non ignoro, magnum illum latini sermonis, &artis rhetoricae Magistrum Fabium Quinctilianum in eam delapsum esse opinionem,
quod gustus hic seu vis discernendi, quam
270쪽
tum ad liberales disciplinas adtinet, per
artem acquiri non possit, quam parum gustus & odoratus , sensus illi exploratores ciborum & odoramentorum. Non magis, de priore loquens inquit, non magis arte traditur, quam gustus aut odoratus e . Immo asserere non dubitat, in multorum mentibus ne quidem huius literarum guinctus artificiosi vestigia deprehendi, ut m Tito credatur, solius esse naturae benes, Centiam , a qua donum hoc descendat. Verum pace tanti viri dixerim, prima quidem doni huius lineamenta in nobis formari a natura, ab arte vero mirum in modum perfici. Si enim crebrior usus &consuetudo cum hominibus cultis acuerapotest & expolire hunc gustum seu virtutem discernendi aliis in rebus, etiam apud homines nulli studio addictos, immo eos, quos barbaris accensemus, quid non possit In literario genere ars penes illos , qui hujus regulas & leges in subsidium vincanti Legimus autem & videmus, nationes quasdam barbaras, quas Indos dicimus, noVo in orbe, aut orientem versus in Asia habitantes, quae antea nudo Cor
pore incedebant, inconditis clamoribus aerem replerunt, sem,crudis pecorum aut etiam hominum carnibus vescebantur, ubi ν