Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 1. De artibus et scientiis universe, a

발행: 1762년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

longiore tempore Europaeorum commeriscio dc societate usae sunt, vestes induere, musicam amare & colere, cibis bene par ais atque conditis mensiam instruere reisiecta veterum his in rebus morum suorum inhumanitate. Videmus Turcas, Scythicam gentem, post inita cum Christianis plura pacis foedera, commercia, ac institutas ultro citroque legationes, esse nunc longe curtiores in conversiationibus, in politicis

negotiis, in conviviis, in supellectile domestica, in adparatibus publicis. Nimirum monstrante viam , quemadmodum dixi, usu ac consuetudine Cum bene moratis hominibus, excitantur reposita in sinu semina & igniculi latentes virtutis disceris nentis, quod bonum, quod honestum, quod decorum, quod utile, immo quo clmelius atque perfectius est illo, cui au-suevimus prius, quam lux ista discernendi supra horizontem nostrum oborta fuit. Ut propius ad institutum meum accedam, Videmus aliquos seculis istis cultissimis, qui scientiarum & studii expertes, quales sunt ut plurimum rei militaris Praefecti, Ordinum ductores, Mercatores maiorum gemtium , Sataprae &C. dominante quodam ho-ni gustus stipore praeditos esse , qui se ubique prodit absque eo, quod advertant, in sermone, in epistolis, in moribus, in fereri- do

272쪽

Literarum a s do de rebus diversissimis iudicio , dum

scilicet aut diuturniore cum rerum peritis familiaritate, aut longiore in exteris regionibus commoratione edocti, quae amdiebant, quae sunt experti, subito in animum revocant, ac foras Cum decore emit.

tunt. Jam vero si in his omnibus, quo-Tum memini, non mediocris discernendi vis reperitur, solo usu ac consuetudine Comparata, quis inficiari ausit, hanc ipsiam vim, quam gustum dicimus, quantum ad literas & sc1entias adtinet, arte perfici Ilurimum posse, Vel per earundem regmas dc leges, vel per interiorem illarum cognitionem, ut Iudicium prudens, fi anum, sincerum de cuiuslibet valore aut

vitio ferri queat tXXXVIII.

Nunc ad dotes illius quam exquisitas tam reconditas & minime obvias oculos S animum convertamus. Prima illarum facile est, quod in auctoribus, quorum lectioni operam damus , detegat nobis idearum S cogitationum, quibus argumentum sibi praefixum exponunt, harmoniam, bonitatem, veritatem & iustum pondus et ambitum & modum dictionis: iordinem rohur & firmitatem rationum, quas adserunt et expressiones & charaei

273쪽

a 6 Cap. V. Gustus

res naturae rerum , de quibus agunt, comvenientes: totam denique Oeconomiam ,

gratiam, & divitias lucubrationis conis spectui sistat. Gustus hic ' seu disernicinium, quo majus est ingenium, magisque in legendis optimis scriptoribus exercit, tum, eo delicatior est, magis Vivus, pe-,netrans & firmus. Quantumvis autem sit simplex & unicus origine sua, multiplentamen adparet secundum diversos , supra quos se se extendit, scriptorum & scrip-' tionum characteres. Praesens adest, seu

in prosia seu in versu fiat scriptio, in stilo extenso & contracto, sive materies scri-hendi sit sublimis, sive humilis, iocosa vel seria r ubique se se prodit, , verum a falso, bonum a vitioso, decorum ab imcondito discernere ac separare novit, non

secus, ac sensus ille . quem gustum dicimus, si integer sit, cibos sapidos ac sanos a noxiis & insipidis quam primum distinguit, uti observat Fabius f): Quod sentatur latente judicio velut palat'. Idem

illi usu venit in Scriptoribus e Terentius, Phaedrus, Catiar, Tullius, Sallustius, Vimgilius, Horatius dcc. quam diversi sunt in rebus, de quibus agunt, in ornamentiS, quae adhibent, in stilo quo utuntur Nihilo tamen minus, quemadmodum omnes

274쪽

hi scriptores ipsi in tanta varietate ingeniorum praecellens aliquid habent, & in genere suo perfectum, ita & gustus sivα virtus discernendi tincturam ut ita dic a illius spiritus, qui omnibus communis est, optime - dignoscit, eosque ab aliis sequio-xis metalli scriptoribus aperte satis discriminat. Nimirum Tullii gustum sequitur, qui de claris oratoribus, diversae tamen Imdolis, ita fatur co et Nee refert, quod zmter se specie dimerant, cum in genere com

ntiant . . . . Omnes eandem fanatatem

eloquentiae ferunt, ut si Omnium pariter Iibros in manum sumpseris, foras, quamvis in diuerses ingeniis esse quandam Iudicar ac

voluntatis Amilitudinem ac cognationem. Altera gustus dos est, quod sphaera illius latius pateat, quam creditur. Quippe coarctari se non patitur intra scientiarum limites; ulterius progreditur, & omnes alias artes pervagatur. Quippe quali manu ducit cultores suos, ut lacuti in sciemtiis & libris discernendi vim exerunt, inquirendo confestim & . notando id, quod splendidum , decorum , ordinatum& naturae conforme est, idem omnino Minciant in architectonica, musica, pictura, sculptura Sc. observando debitum paPr tiumco Dia. ia Orator. c. as.

275쪽

tium dispositionem , symmetriam , har moniam , elegantiam , & quid tum orna mentorum, tum nobilis cuiusdam simpli, citatis inest, etsi nonnisi in superficie illa. rum notitiam possideant, & regulas illis proprias ignorent. Quod plus est, etiam . moribus publicis hic gustus sie se comminnicat, atque ab eo plurimum dependethona & ordinata vivendi ratio, quam ρο- litiam vocamus. Mani fustat enim quam primum nobilem illum spiritum, qui ingestuum dc corporis totius modesta compositione, in sermonis elegantia minime fucata, in amoenitate conversiationis absis 'ue levitatis nota, in affectuum modera' tione, ne plus foris se prodant quam oportet, & decora gravitate eum libertate Coniuncta residet. Juvat laudabilem hanc fgustus evagationem exemplo illustrare.

'Prodit Plutarchus de Paullo usimilio ch r Magnus hic Bellidux, rei militaris peritissimus post subiugatam Romano Imperio

Macedoniam convenientibus ad se Graeciae Proceribus grande convivium instruxit, in quo quum omnia splendissimo vasorum

aureorum argenteorumve adparatu , ad-

mirabili ferculorum exquisitissimorum o dine, ac symmetria, cubitorum ambitu

magnifico peragerentur, praesentium plu

276쪽

rinil non satis mirari poterant, qua ratio. ne Cuncta tam belle tamque ordinate di. sposita fuerint, contra quam ab homina inter arma educato militiae dedito ex. spectabatur et quod quum animadverteretusimilius, velut aegre ferens hanc eorum admirationem r nescitis inquiebat,

quod illud ipsum ingenium , quod aciem in- Rruere ae exercitum ordinare docet , etiam doceat epulas bene ordinare fTertia dos est, & praecipua, quod in ipsas Cultoris sui lucubrationes se se insionuet, & viam monstret, quam ille in iis ad perfectionem deducendis tenere debeat. Inprimis enim splendidam quamdam imaginandi rationem suggeret, qua res illas, de quibus disserere constituit, in mente sua concipiat, ita ut nihil tritum, nihil humile, nihil obscurum, nihil tortum aut . confusum adpareat . sed ubique exquis, tum, dilucidum, & optime ordinatum

elucescat. Porro facit, ut quae mente Concepit, proserat elegantia & cultu nais, turam rerum aemulante , cujus vestigia, pede preta &fidelissime sequitur, secluso-- omni tumore affectationeque seu ratiocin tionis seu stille praeterea est sobria & mo. . derata etiam in ipsa ornamentorum & d, vitiarum abundantia, easque nonnisi ad

ludicii mensuram, atque cum gratia per

277쪽

suas lucubrationes dispensat, nunquam mancipium, semper suarum opum domLna. His ita condire novit orationem suam, uti peritus cocus cibos, ut etiam post finitas epulas, mensamque remotam Ore xin adhuc excitent. Demum nequaquam decipi se sinit, & oculorum aciem perstringi falso quodam argumentorum splendorer ponderat ea ad exactissimam criticae hilancem, nec extra limites justae ra-itiocinationis evagari permittit, sed om- me quod redundat, nec ad rei summam pertinet, quantumvis belle luxuriet, tanquam inutiles pampinos absque miser tione resecat, quemadmodum Horatius c nitrRecideret omne

uodperfectum traheretur. neque tam indulget ingenio, quam innit, tur iudicio. Nam ut ait Quinctilianus rQuoties ingenium judicio caret, specie boni fallitur. Quarta dos est, quod mentem a praeiudicatis opinionibus liberam reddat. Sunt enim non pauci, qui Magistrorum, quibus operam dederunt, inscitia vel oscitatione circa ornatum, ductionem, argutias, argumentationempe versas ideas animo impressas circumferunt,& depravato gustu laboranti Sunt alii, qui suopte ingenio transversum aguntur,

278쪽

- Literarum as Inil rusHublimia, subtilia, delicata, dchlam

dimenta sermonis sectantur, atque relictis gemmis & adamantibus vitro dc conchi.

liis inhiant, hisque solis delectanturr sunt denique, qui postquam primis labris sciemtiae cujusdam mel degultarunt, totum se favum exhausisse credunt, & ipsi sapientiae ab intimis consiliis esse se gloriantur. His omnibus, ubi attenta optimorum Auctorum lectione , observatione praeclara rum scriptionum, longaque exercitatione Verum atque sincerum gustum hunc sibi Compararunt, brevi post desipiunt veteres ideae, deponunt praejudicia, abjiciunt cre- Punclia, atque ab antiquis suis erroribus lubito liberatos se gaudent. Simile quid, ut exemplo utar, notae eruditionis ac doctrinae Viro M. Antonio Mureto contigit,

uti de seipso fatetur ci); Hic admodum

Adolescens ad Juris prudentiae civilis studium animum adplicuit, de ut erat perspicaci praeditus ingenio, ac ore promptus , eos fecit progressus, quos in tanti Ia aetate mirabantur singuli, quibusque in publicis concertationibus adplaudebant omnes. Verum ubi postea in manus illius venere librr quidam, veteris Graeciae di antiqui Latii eruditione pleni, circum'

spicere se coepit attonito similis, facileque

279쪽

Cap. V. Gustus

agnovit, quanta essent, quae ignorasset hucusque. Visus sum, ait ipse, de coelo decidisse, aut in alium quemdam orbem delatus esset neque aliter affectus sum, quam egeni & inopes homines interdum solent, qui cum totam noctem somniarunt , se divites repente factos esse, ubi

diu gemmas, aurum, purpuram do , mientes contrectarunt, exporrecti omnia domi suae obtexta telis aranearum vident. Quapropter velut pertaesus ignorantiam suam, & morae impatiens in exteras regiones se contulit, ut Jurisprudentiam ruam locupletiorem redderet, opesque

illas ac sincerum literarum, in quibus postiea excelluit, gustum sibi compararet.

S. II. Gustus malus corruptus. XXXIX. Fquidem monent sapientes, de gustibus M non esse disputandum, id quod eam

ob caussam dictum esse existimo, tum quod nimis magna sit gustuum varietas, nempe tanta, quanta est rerum innumerarum, ad quae is extendere se potest; tum quod labor foret inanis, tot homunum gustus ad unam velle regulam com

280쪽

ponere. Nihilominus si non disputare,

saltem disserere de illis licebit, & quidem

hoc secundo loco de corrupto literarum gustu, ejusque caussis, e quibuS ea, quae prius de bono ac sobrio dicta fuerunt ,

clarius relucebunt. Ante omnia vero nosse oportet gustus mali in re literaria radiis Cem, quae optime explicari potest per analogiam cum corrupto in cibis gustu. Hic enim a ventriculi & humorum mala adfectione ortum suum trahit; unde dubciaria, salsamenta, & acetaria plerumque adpetere videmus eos, in quibus bilis & humor acidus dominatur, cujus illa sunt alimentum. Ita prosecto corruptus literarum gustus provenit ab interiore ingenii oeconomia vitiata& a sinistris de vario literarum genere ideis, . quibus imbuta semel mens extra ordinem fertur in ea, quae ingenium magis magisque depravant. Ire juvat per diversas artes adique scientias t In Grammatica seu arte latinitatis non pauci heroes esse sibi videntur, si verba grande quid sonantia inflata, aut voces e Pacuvii armamentario depromptas, ac phrases metaphoris bene fartas adferant, quum vera latinitas nonnisi cultum simplicem amet, quem Verba

a probatis auctoribus, & primo fonti huius linguae vicinioribus usurpata, nitida,

SEARCH

MENU NAVIGATION