장음표시 사용
471쪽
Demum ad supremam Grammaticae classem ascenditur , ubi absoluta contexendi sermonis intelligentia traditur, Multima velut manus imponitur disciplinae huius aedificio et nec. iam sufficit emendat: loqui; ad proprietatem, ac Copiam Ue horum & sententiarum vel maxime attenditur et suggeruntur variae phrases ac modi loquendi, ad optimorum scriptorum exempla conformati; urgetur constanslatini sermonis usus & exercitatio. Praeterea iaciuntur carminis pangendi fundamenta ex arte metrica, & ad poesin via
sternitur, explicando selectas purgatasque Ovidii, Tibulli, Propertii elegias e nonnunquam faciliores etiam libri Maronis explanantur, quibus praeter reliqua paullo
ante Commemorata quartum opusculum
de orbis terrarum Regnis & Rehuspublicis adiicitur; quintum enim de geographia& arte scutaria, atque sextum de historia Ecclesiastica Poesis & Rhetoricae scholis
ad lignantur. Atque hac ratione intra trium Vel quatuor annorum ambitum Eclingua latina, de graeca, & historia sacra acprofana, & dotarina Christiana a ten raiuventute, quantum vires illius patium tur, ea de qua loquor methodo, in scholis nostris usitata , addiscuntur. Quid iam in methodo tam ordinata, tam ado. Iescen-
472쪽
lescentum ingeniis & viribus accommoda.ta, & commeatum ad omne genus eruditionis praebente crimini detur aut dari possit, non Video, nec vident alii paullum prudentiores, paucis exceptis, quos Vel urit nescio quae invidia, vel excaecat ambitio, vel praejudicata opinio e libellis famosis hausta, vel alia obsessos tenet animi intemperies. Horum tamen Conatibus, machinamentis, atque calumniis frangi constantiam suam ac patientiam non patitur Societas, quae pridem publicae utilitati totam se devovit. Et haec ipse, quam tenet in bonis literis docendis, ratio nisi vehementer fallor, talis est, qua & summa, & mediocria, & infima ingenia proficere possint, modo velint, ac decentem linguae latinae notitiam usumque ad reipublicae utriusque diversa munera secum dotis loco adferre valeant. Non enim credo illud exigetur, quod sorte non optandum, certe sperandum non est, ut omnes fiant Prisciani, Homeri, Cicerones, Livii. Hoc idem foret, ac velle essicere, ut in republica omnes sint diu,
tes, Nobiles, a Consiliis , Aulici, Optumates, Principes. Quanta tunc rerum
perturbatio Sed major adhuc, si quo quot literis operam dant, insignem ac sublimem in illis gradum consequeren-
473쪽
tur. Nam verissimum esse Apostoli Paulli cy effatum hoc praesertim aevo experimur et Scientia insat.
S. II. Critice circa Methodum discensi XXIX.
Ion minores circa methodum discendidissicultates occurrunt, inquam V Iuli messem licentior critice hodierna faliscem suam mittit, sed meliore critica, sanioreque merito emendanda. Sunt, oui
nimis diu distineri conqueruntur parvulas in ludis, nec nisi pulvere scholastico large oppletos inde dimitti cum non modica pretiosi temporis jactura, quod utiliorinus & amoenioribus disciplinis perdiscendis subtrahitur r hebetari hac ratione pumrorum ingenia, dum acui debuissent, Optimumque aetatis florem ac succum inter nugas & tricas Grammaticorum consumi. Sed non attendunt hi boni viri, plerum- sue hac plurimum aetate nimia parentum testinatione liberos scholis non tam osse ri, quam in eas intrudi , vix prima legen-ldi scribendique peritia tinctos, & ferme sub ipsum rationis diluculum. Si iam huic
474쪽
hule in discendo festinationi suam quoque in docendo adjungat Magister, nunquam radices agent in tenero nimium selo prima de summe necessaria disciplinae istius praestantissimae principia, Velut semina, quae si non profunde in animum demiseris, omnis solidi fructus spes in ipsa herba praecidetur. Profecto non unius nec alterius anni labor est, ut puerorum indoles adeo Vaga in omnem partem, & rerum suarum incuriosa instar mercurii figatur e ut tot rerum voces & adpellationes fideli memoriae mandent et ut casuum, numerorum,
generum , temporum , declinationum, conjugationum leges percipiant, easque diligenter custodiant, dc ubi loquendum aut scribendum erit, rite pensis seu scho- Iasticis seu domesticis adplicent: ut auctorum, qui secundum CuluSVis classis com ditionem legendi proponuntur, sententias intelligant, explicent, resolvant, dc rutionem eorum, quae legerunt, promtam exhibere norint: ut postquam emendate loqui ac scribere didicerunt, etiam linguae proprietatem , phrasium 'elegantiam, ac verborum copiam, tres illas, de quibus memini latinitatis dotes comparent. Haec omnia si vel deficiant, .vel obiter . solum percepta suerint, qua ratione, quOV .
fru*u cruda etiamnum & immatura
475쪽
ingenia ad altiores classes transmittentur, in quibus historia, carmen, aut oratio erit proprio marte conficenda ξ Ut nihil dicam, quantum temporis in tanto cliscentium numero, qualis esse selet publicis in scholis quadraginta, sexaginta, aut octoginta, veluti 'viritim excipiendis i ctionibus, Explicandis regulis, enuclean dis auctorum sententiis, corrigendis poliendisque thematibus collocari oporteat; quod ni facias,' nunquam de discipulorum profectu securus eris r ut inquam de his nihil dicam, sunt alia satis multa, & secuturis temporihus utilissima, quibus sediquenter studiosia juventus in ludis etiam inferioribus occupari & ad majora praeparari solet. Nam praeter literarum elinmenta & praecepta linguae tam latinae quam graecae, probe inculcantur doctrinae Christianae placita, explanatur honeste ac
pie vivendi norma, & quasi parva morum philoisphia traditur, historiae tum sacrae
tum profanae rudimenta ponuntur, fiunt concertationes psopositis praemiis ad fovendam aemulationem, quandoque etiam
in theatrum prodire iubentur parvi hi
Roscii, ut ori quoque, manuum RC Corporis totius gestias & motus decentes in duant, & progressu tempotis cum decore in publico comparere queanz, sive in utro
476쪽
que soro dicendae agendaeque sint causae, seu ex cathedra perorare ad concionem , seu civilia gerere negotia oporteat. Imterea dum hisce occupationibus saluberrimis distinentur, maturescunt ingenia, Mad altiores disciplinas tum Poeseos tum Rhetorices, tum Philosophiae praeparam tur. Quis enim fructus, quae solida doctrina erit exspectanda, si undecim aut duodecim annorum adolescens superato veluti per saltum Gymnastico stadio in severiorum scientiarum & Academicarum Concertionum curriculum subito transs ratur, nec aetate nec iudicio bene valens, neque ingenio, neque moribus satis, ut ut decet, eXcultus Z His probe perpensiseritne aliquis vel parum prudens Sc rerum peritus, qui diu nimium in scholis minoribus pusillum gregem detineri, & obse vatam ha tenus discendi methodum temporis prod gam esse iure conqueratur
Immo meliori iure jam olim conquestus eit Q tinctilianus cr) de praecipiti & rapbda pueros in literis informandi ratione, quae saepe nequiter blanditur parentibus, aliquando ipsis etiam Magistris et isodetiam, ait, stipervacaneum foret nisi as, ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent, di dum osentare dist L
477쪽
pulos circa speciosiora malunt, compendio
XXX. sed alia pulset aures querela, nescio an, aequior priore. Vitio vertitur farrago &strues regularum, appendicum , & sicholiorum, quibus vivida ingenia tot annos impallescere coguntur inter perpetua tu gia & cavillationes Grammaticorum , qui artem loquendi latine docent, quam pro-hare non possunt ipsi, nec bene callent rtotum aiunt latinitatis artificium & lamdem ab his eo deduci, ut prodeat oratio soloecismis & barbarismis expers, parum de nitore splendoreque stolicita et & quod pejus est, tot annorum labore fatigatos adolescentes nihilominus post continuam ierum latinarum traistationem latine loqui non posse, quum tamen domesticam linguam minori cura dc levioribus impensis a nutricibus atque parcntibus celerius fel, ciusque conducant. Unde nonnemo fuit, qui non ita pridem satis prolixa, nec inerudita caeteroqui oratione conatus est persuadere, id quod dudum sibimet ipsi persuaserat. Grammaticorum libros, priam cepta, γ leges una cum crepundiis abiaciendas , linguamque Ialmam e soti class-corum audis rum lectione cum temporis coraὐ
478쪽
. discendique Grammatismn. 1ψs
pendio esse comparandam. Equidem lubens fateor, copiam regularum, eXceptionum Sc appendicum , quarum nulla vel modica utilitas est, vitandam esse quemadmodum in aliis, ita & in hac, de qua
loquimur, Grammatices arte; nec Graminmaticorum veterum tricas omnes longa
serie puerorum oculis & auribus adponi debere , tum ne istae fastidium creent, tum ne illi multitudine praeceptorum obruantur. At, quid prohibet, ex praestantibus disciplinae hujus criticis, quae isti prolixa disiputatione, mutuaque R tercatione sunt persiecuti , in synopliti redigere , versiculis memoriae tu, n, dia gratia complecti, brevibus exemplis strare, & cum delectu quodam in classes distribuere, uti praecuram hac in re operam praestitit Emmanuel Alvarus Soc Jesu orbi literato notissimus, cujus coqdex praeceptorum longissimo jam tempore / in praecipuis Europae Catholicae
gymnasiis veluti civitate doliatus fuit, in omnium manibus 4Veriatur, nec
ulli hucusque diplicuit, si eos excipias , quibus hac aetate nihil placet, nisi quod
novum, nisi quod a se recens est excogitatum. Sint multae leges & scholiat Quid tum Necessaria haec sunt tyro nibus ad emendatam castamque dictio. B LIOTH,DOMEsT. LIB.u. K ncin
479쪽
a 6 Cap. V. Methodus doeendi ,
nem ac scriptionem, sine qua , ut ut
adsint caetera sermonis ornamenta, nun
quam ad altiora in Latio subsellia eluis Gari, nec honorifice inter linguae latinae proceres com parere licebit. Sint molestiae quaedam adolescentibus in discem do devorandae , quid tum ἶ Quam -- lesta res est, discere artem musicam decantum idem esto de aliis artibus iud, cium quot regulae , quot notin ac pausa ut vocant, Musicae Quanta vocum ocsonorum variatio λ Quoties idem cantus ad Magistri arbitrium a discipulo repeti debet Num propter molestiam quantamcunque cessatur Vel an solo aurium, judicio, auditioneque exCeblentium Musicorum res tota perficitur,& suavissima haec ars addiscitur Pr secto ipsius naturae vox est: omne inbeium grave. Dicere ausim, ii ipsi, qui nunc ore ac calamo passim & impune criminantur receptam methodum, si quid in arte loquendi scribendive va-Ient , potissimam partem debere institutioni primae, quamvis molestae, quamvis morosae; nec unquam in latinitatis regno heroes serent, aut haberi se Crmderent, nisi probe prius in ludis inferio. ribus , & his ipsis regularum ac praeceptorum circuitionibus fuissent exercitati.
480쪽
tas. Cur ergo nunc crimini dant, quod grato recolere animo deberent e Cur sibi solis apiunt, qui cum tot aliis sapere doeti sunt Sed iuvat eruditionis fumum unde unde demum captare , ac magni nominis umbram sequi. In huius generis hominibus ego iudicium vehementer desidero, quo discernant imter ea, quae adolescentibus, & quae nais tu maiorinus ae emancipatis conveniunt rIllos arctis constringi legibus ac frenis oportet , ne extra orbitam saltenti his vero libertas quaedam est relinquenda, qua tamen non tam lacile abutentur , si prius recta praeceptorum semita incedore didicerunt. Quippe id continget ipsis, quod experto citharaedo, qui, dum parum iam ad regulas attentus, magis de artis elegantia dc symphoniaco concem tu , quo auribus blandiatur, solicitus est, nihilominus longa edoctus assuetudine ne latum unguem a primis illis, quibus puer adhuc imbutus fuit , regulis abero rare solet.
- XXXI. Illud autem non satis intelligo, qua
ratione lingua latina e sola scriptorum classicorum lectione sit comparanda. Equidem fateri oportet, alterum veluti